§1.14.1post aliquot annos propinqui regis Tatii legatos Laurentium pulsant, cumque Laurentes iure gentium agerent, apud Tatium gratia suorum et preces plus poterant.
数年後、タティウス王の親族たちがラウレンス人の使節を襲撃した。 ラウレンス人たちは万民法に基づいて正当性を訴えたが、タティウスのもとでは、身内への贔屓と嘆願の方がより強い影響力を持っていた。
§1.14.2igitur illorum poenam in se vertit;
それゆえ、彼は彼らの罰を自分自身へと向けることになった。
nam Lavini, cum ad sollemne sacrificium eo venisset, concursu facto interficitur.
というのも、彼が例年の祭儀のためにラウィニウムへ赴いたとき、群衆が押し寄せて彼は殺害されたからである。
§1.14.3eam rem minus aegre, quam dignum erat, tulisse Romulum ferunt, seu ob infidam societatem regni, seu quia haud iniuria caesum credebat.
ロームルスはこの事件を、本来ふさわしいとされるほどには重く受け止めなかったと伝えられている。 それは、王権の不安定な共同関係のためであったか、あるいはタティウスが自業自得で殺されたと信じていたためであろう。
itaque bello quidem abstinuit; ut tamen expiarentur legatorum iniuriae regisque caedes, foedus inter Romam Laviniumque urbes renovatum est.
そのため、彼は戦争を起こすことこそ控えたが、使節への不義と王の殺害を贖うために、ローマとラウィニウム両市の間で同盟が更新された。
et cum his quidem insperata pax erat;
こうして彼らとの間には予期せぬ平和が保たれた。
§1.14.4aliud multo propius atque in ipsis prope portis bellum ortum.
一方、はるかに近く、まさに門のすぐそばで別の戦争が起こった。
Fidenates nimis vicinas prope se convalescere opes rati, priusquam tantum roboris esset, quantum futurum apparebat, occupant bellum facere.
フィデナエの人々は、あまりに近くでローマの勢力が拡大していると考え、将来そうなるであろうと思われるほどの強大な力を持つ前に、先手を打って戦争を仕掛けた。
iuventute armata immissa vastatur agri quod inter urbem ac Fidenas est.
武装した若者たちが送り込まれ、ローマ市とフィデナエの間にある土地が荒らされた。
§1.14.5inde ad laevam versi, quia dextra Tiberis arcebat, cum magna trepidatione agrestium populantur;
そこから彼らは、右側をテヴェレ川に遮られていたため左へと向きを変え、農民たちに大きな恐怖を与えながら略奪を行った。
tumultusque repens ex agris in urbem inlatus pro nuntio fuit.
農地から都市へと突然もたらされた混乱が、報告の役割を果たした。
§1.14.6excitus Romulus — neque enim dilationem pati tam vicinum bellum poterat — exercitum educit, castra a Fidenis mille passuum locat.
奮い立ったロームルスは――これほど身近な戦争は猶予を許さなかったからである――軍を率いて出陣し、フィデナエから1マイルの場所に陣を張った。
§1.14.7ibi modico praesidio relicto egressus omnibus copiis, partem militum locis circa densa virgulta obscuris subsidere in insidiis iussit;
そこに適度な守備隊を残して全軍で出撃すると、一部の兵を茂みの生い茂る目立たない場所に伏兵として潜ませるよう命じた。
cum parte maiore atque omni equitatu profectus, id quod quaerebat, tumultuoso et minaci genere pugnae, adequitando ipsis prope portis hostem excivit.
そして大半の兵とすべての騎兵を率いて前進し、彼が狙っていた通り、騒がしく威嚇的な戦闘を演じ、門のすぐそばまで騎馬で迫ることで敵を誘い出した。
fugae quoque, quae simulanda erat, eadem equestris pugna causam minus mirabilem dedit.
退却を装う必要があったが、この騎兵戦という形態が、その退却に怪しまれない自然な口実を与えた。
§1.14.8et cum velut inter pugnae fugaeque consilium trepidante equitatu pedes quoque referret gradum, plenis repente portis effusi hostes inpulsa Romana acie studio instandi sequendique trahuntur ad locum insidiarum.
闘うべきか退くべきか迷っているかのように騎兵が動揺を見せ、歩兵も後退し始めると、突然、門からあふれ出てきた敵軍は、ローマの戦列を押し戻し、追撃の熱意に駆られて伏兵の場所へと引き寄せられた。
§1.14.9inde subito exorti Romani transversam invadunt hostium aciem;
そこから突然立ち上がったローマ兵たちが、敵の側面に襲いかかった。
addunt pavorem mota e castris signa eorum, qui in praesidio relicti fuerant;
さらに、陣営から出撃してきた守備隊の軍旗が、敵の恐怖を倍増させた。
ita multiplici terrore perculsi Fidenates prius paene, quam Romulus quique cum eo erant circumagerent frenis equos, terga vertunt;
こうして複合的な恐怖に打たれたフィデナエの人々は、ロームルスとその同行者が馬の手綱を返す暇もないほど素早く、背を向けて逃げ出した。
§1.14.10multoque effusius, quippe vera fuga, qui simulantes paulo ante secuti erant, oppidum repetebant.
そして、本物の敗走であったため、少し前まで退却を装うローマ兵を追撃していた者たちは、はるかに散り散りになって町へと逃げ戻った。
non tamen eripuere se hosti;
しかし、それでも敵から逃れることはできなかった。
§1.14.11haerens in tergo Romanus, priusquam fores portarum obicerentur, velut agmine uno inrumpit.
背後にぴったりと張り付いたローマ軍は、門の扉が閉められる前に、まるで一つの隊列を成しているかのように一体となってなだれ込んだ。