Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.12.1-1.12.10

罗慕路斯的祈愿与萨宾之战的逆转

第 13 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

在与萨宾人的战斗中,罗马军队处于劣势,罗慕路斯向朱庇特许愿建庙以重振士气。萨宾人领袖梅蒂乌斯·库尔蒂乌斯曾压制罗马军,但被罗慕路斯反击逼入沼泽,随后两军重新陷入激战。

§1.12.1tenuere tamen arcem Sabini atque inde postero die, cum Romanus exercitus instructus quod inter Palatinum Capitolinumque collem campi est complesset, non prius descenderunt in aequum, quam ira et cupiditate recuperandae arcis stimulante animos in adversum Romani subiere.
然而,萨宾人占领了要塞,并在第二日,当罗马军队列队填满了帕拉蒂尼山与卡皮托里尼山之间的平原时,萨宾人直到罗马人在夺回要塞的愤怒和渴望的驱使下往上进攻时,才下到平地上来。
§1.12.2principes utrimque pugnam ciebant, ab Sabinis Mettius Curtius, ab Romanis Hostius Hostilius.
双方的领袖都在鼓动战斗,萨宾人一方是梅蒂乌斯·库尔蒂乌斯,罗马人一方是霍斯蒂乌斯·霍斯蒂里乌斯。
hic rem Romanam iniquo loco ad prima signa animo atque audacia sustinebat.
后者在不利的地势上,在最前线以勇气和胆识支撑着罗马的事业。
§1.12.3ut Hostius cecidit, confestim Romana inclinatur acies fusaque est ad veterem portam Palatii.
随着霍斯蒂乌斯战死,罗马战线立即动摇,退溃到帕拉蒂尼的旧门。
§1.12.4Romulus et ipse turba fugientium actus arma ad caelum tollens “Iuppiter, tuis” inquit “iussus avibus hic in Palatio prima urbi fundamenta ieci.
罗慕路斯本人也被逃亡的人群裹挟,他向天举起武器说道:“朱庇特啊,在你的神鸟的指示下,我在这里帕拉蒂尼山奠定了这座城市的最初基础。
arcem iam scelere emptam Sabini habent; inde huc armati superata media valle tendunt;
现在萨宾人占领了因罪恶而被买通的要塞;他们正武装起来,穿过中间的谷地向这里进发。
at tu, §1.12.5pater deum hominumque, hinc saltem arce hostes, deme terrorem Romanis fugamque foedam siste.
但是你,诸神与人类之父,至少从这里击退敌人,消除罗马人的恐惧,并制止这耻辱的逃跑。
hic ego tibi templum Statori Iovi, §1.12.6quod monumentum sit posteris tua praesenti ope servatam urbem esse, voveo.
在此,我向你许愿建造一座‘阻滞者朱庇特’的神殿,作为后世的纪念,昭示这座城市是在你及时的帮助下获救的。
§1.12.7haec precatus, velut si sensisset auditas preces, “hinc” inquit, “Romani, Iuppiter optimus maximus resistere atque iterare pugnam iubet.
” 如此祈祷后,仿佛他已感到祈祷被听到一般,他说道:“罗马人啊,至善至大的朱庇特从这里命令你们驻足并重整战斗。
” restitere Romani tamquam caelesti voce iussi; ipse ad primores Romulus provolat.
”罗马人仿佛受到天外之音的命令一般停了下来;罗慕路斯本人向最前线冲去。
§1.12.8Mettius Curtius ab Sabinis princeps ab arce decucurrerat et effisos egerat Romanos, toto quantum foro spatium est.
萨宾人的领袖梅蒂乌斯·库尔蒂乌斯从要塞冲下来,将溃散的罗马人赶过了广场的整个空间。
nec procul iam a porta Palatii erat clamitans: “vicimus perfidos hospites, inbelles hostes;
他当时已经离帕拉蒂尼的城门不远,大喊着:“我们战胜了背信弃义的款待者、怯懦的敌人!
iam sciunt longe aliud esse virgines rapere, aliud pugnare cum viris. ”
现在他们知道了,抢夺处女是一回事,与真正的男人战斗是另一回事。
§1.12.9in eum haec gloriantem cum globo ferocissimorum iuvenum Romulus impetum facit.
” 针对如此夸耀的他,罗慕路斯率领一队最凶猛的青年发起了冲击。
ex equo tum forte Mettius pugnabat; eo pelli facilius fuit.
当时梅蒂乌斯正好在骑马战斗,因此击退他更容易。
pulsum Romani persequuntur; et alia Romana acies audacia regis accensa fundit Sabinos.
罗马人追击被击退的他;另一支罗马战线被国王的勇敢所点燃,击溃了萨宾人。
§1.12.10Mettius in paludem sese strepitu sequentium trepidante equo coniecit; averteratque ea res etiam Sabinos tanti periculo viri.
梅蒂乌斯连同因追击者的喧嚣而受惊的马,一起投入了沼泽中;由于如此伟大的人处于危险中,这一事件也转移了萨宾人的注意力。
et ille quidem annuentibus ac vocantibus suis favore multorum addito animo evadit; Romani Sabinique in media convalle duorum montium redintegrant proelium.
而他本人在族人的示意和呼唤下,加上许多人的鼓舞,最终脱险;罗马人和萨宾人在两座山之间的谷地中央重开战端。
sed res Romana erat superior.
但罗马人更胜一筹。

词汇与语法注释

  1. §1.12.1quod ... campi est — 名词 campus 的属格 campi 作为部分属格(partitive genitive)修饰中性关系代词 quod,字面意思是“平原中……的部分”,即指“位于两山之间的平原”。
  2. §1.12.1non prius ... quam — 被拆开(tmesis)的从属连词 non prius ... quam,表示“直到……才……”(直译为“在……之前不……”)。此处引导由 quam 开始的从属句,动词为 subiere(即 subierunt)。
  3. §1.12.1recuperandae arcis — 修饰名词 cupiditate(夺格)的动形容词(gerundive)吸引构文。这里没有使用动名词短语 recuperandi arcem,而是让动形容词 recuperandae 与其宾语 arx 的单数属格形式 arcis 在性、数上保持一致。
  4. §1.12.6quod monumentum sit — 关系代词 quod 伴随虚拟语气现在时 sit,构成表示目的的关系从句(“以此作为……的纪念碑”)。
  5. §1.12.6tua praesenti ope servatam urbem esse — 说明 monumentum 具体内容等同形式的“对格与不定式”(A.C.I.)结构,意为“(昭示)城市因你当下的帮助而获救”。
  6. §1.12.10averteratque — 主动词是 averterat(过去完成时),主语为 ea res(那一事件),宾语为 Sabinos。伴随原因夺格 tanti periculo viri(由于如此伟大人物的危险),表明梅蒂乌斯的危机分散了萨宾人的注意力。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.12.1-1.12.10. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.12.1-1.12.10

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。