§1.11.1dum ea ibi Romani gerunt, Antemnatium exercitus per occasionem ac solitudinem hostiliter in fines Romanos incursionem facit.
当罗马人在那里进行这些活动时,安特姆纳人的军队利用机会和防守空虚,对罗马领土发起了敌对入侵。
raptim et ad hos Romana legio ducta palatos in agris oppressit.
罗马军团也迅速被引向他们,袭击了散落在田野里的敌军。
§1.11.2fusi igitur primo impetu et clamore hostes; oppidum captum;
因此,敌军在第一次冲击和呼喊中便被击溃;城镇被占领。
duplicique victoria ovantem Romulum Hersilia coniunx precibus raptarum fatigata orat, ut parentibus earum det veniam et in civitatem accipiat; ita rem coalescere concordia posse.
在双重胜利中欢庆的罗慕路斯,受到了妻子赫尔西里亚的恳求,她因被抢走女子的哀求而疲惫不堪,请求他宽恕她们的父母并接纳他们进入城邦;她主张这样事态就能通过和合而强固起来。
§1.11.3facile impetratum.
这一请求轻易获得了允许。
inde contra Crustuminos profectus bellum inferentes.
随后,他出发去对抗发起战争的克鲁斯图梅里人。
ibi minus etiam, quod alienis cladibus ceciderant animi, certaminis fuit.
那里的战斗甚至更少,因为由于他人的惨败,他们的斗志已经消沉。
utroque coloniae missae; §1.11.4plures inventi, qui propter ubertatem terrae in Crustuminum nomina darent.
两处地方都派遣了殖民者;发现有更多的人由于土地肥沃而愿意登记去克鲁斯图梅里亚。
et Romam inde frequenter migratum est, a parentibus maxime ac propinquis raptarum.
此后,人们也频繁地从那里迁居到罗马,尤其是被抢走女子的父母和亲属。
§1.11.5novissimum ab Sabinis bellum ortum, multoque id maximum fuit; nihil enim per iram aut cupiditatem actum est, nec ostenderunt bellum prius quam intulerunt.
最新的一场战争是由萨宾人发起的,而且这显然是最大的一场;因为没有任何行动是出于愤怒或贪婪,他们也没有在发动战争之前露出风声。
§1.11.6consilio etiam additus dolus.
在计划中还加上了诡计。
Sp. Tarpeius Romanae praeerat arci.
斯普里乌斯·塔尔佩乌斯当时负责罗马的要塞。
huius filiam virginem auro corrumpit Tatius, ut armatos in arcem accipiat; aquam forte ea tum sacris extra moenia petitum ierat.
塔提乌斯用黄金收买了该人的处女之女,让她把武装士兵放进要塞;她当时正好到城墙外去汲取用于祭祀的水。
§1.11.7accepti obrutam armis necavere, seu ut vi capta potius arx videretur, seu prodendi exempli causa, ne quid usquam fidum proditori esset.
他们被放进去后,用武器把她压死,或者是为了让要塞看起来更像是被武力攻占的,或者是为了树立一个榜样,即任何地方都不能对叛徒有任何信任。
§1.11.8additur fabula, quod vulgo Sabini aureas armillas magni ponderis bracchio laevo gemmatosque magna specie anulos habuerint, pepigisse eam, quod in sinistris manibus haberent; eo scuta illi pro aureis donis congesta.
还加上了一个传说:因为萨宾人普遍在左臂上戴着沉重的黄金手镯,并戴着极具美观的镶宝指轮,她曾约定要他们左手上所戴的东西;因此,作为黄金礼物的替代,盾牌被堆在了她的身上。
§1.11.9sunt, qui eam ex pacto tradendi, quod in sinistris manibus esset, derecto arma petisse dicant et fraude visam agere sua ipsam peremptam mercede.
也有人说,她根据交付“左手所戴之物”的协议,直接要求了武器,并且她似乎在行骗,因此她自己被她所要求的报酬所杀。