§1.1.1iam primum omnium satis constat Troia capta in ceteros saevitum esse Troianos; duobus, Aeneae Antenorique, et vetusti iure hospitii et quia pacis reddendaeque Helenae semper auctores fuerunt, omne ius belli Achivos abstinuisse;
首先,众人皆知,特洛伊沦陷时,其他特洛伊人均遭到了残酷的对待;但对于埃涅阿斯和安特诺尔两人,由于古老款待关系的权利,以及他们始终主张和平与归还海伦,阿开亚人放弃了对他们行使一切战争权利。
§1.1.2casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Enetum, qui seditione ex Paphlagonia pulsi et sedes et ducem rege Pylaemene ad Troiam amisso quaerebant, venisse in intimum maris Hadriatici sinum,
此后,历经各种变故,安特诺尔率领众多埃涅提人来到了亚得里亚海的最深处。 这些埃涅提人因内乱被逐出帕弗拉戈尼亚,且在特洛伊失去了国王皮莱梅内斯,因而正在寻找定居地和领袖。
§1.1.3Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis Enetos Troianosque eas tenuisse terras.
他们驱逐了居住在海洋与阿尔卑斯山之间的欧加内伊人,埃涅提人和特洛伊人占领了这些土地。
et in quem primum egressi sunt locum, Troia vocatur.
他们最初登陆的地方被称为特洛伊。
pagoque inde Troiano nomen est; gens universa Veneti appellati.
从此,该地区被称为特洛伊地区;整个民族则被称为威尼托人。
§1.1.4Aeneam ab simili clade domo profugum, sed ad maiora rerum initia ducentibus fatis primo in Macedoniam venisse, inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia classe ad Laurentem agrum tenuisse.
埃涅阿斯因类似的灾难而逃离家园,但在命运的指引下走向更伟大的事业开端。 他先来到了马其顿,接着在寻找定居地时流落到西西里,从西西里率领船队驶向劳伦特斯地区。
Troia et huic loco nomen est.
这个地方的名字也是特洛伊。
§1.1.5ibi egressi Troiani, ut quibus ab inmenso prope errore nihil praeter arma et naves superesset, cum praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenarum armati ex urbe atque agris concurrunt.
特洛伊人在那里登陆。 由于在近乎无休止的流浪之后,他们除了武器和船只外一无所有,因此他们开始从田野里掠夺物资。 当时占领这些地方的拉提努斯国王和土著居民为了抵御这些外来者的暴力,纷纷武装起来,从城市和田野中聚集过来。
§1.1.6duplex inde fama est: alii proelio victum Latinum pacem cum Aenea, deinde affinitatem iunxisse tradunt; §1.1.7alii, cum instructae acies constitissent, priusquam signa canerent, processisse Latinum inter primores ducemque advenarum evocasse ad conloquium;
自此传闻有两说:有人传称,拉提努斯在战斗中战败,与埃涅阿斯议和,随后结为姻亲;另有人传称,当列好阵势的两军对峙、在号角吹响之前,拉提努斯走到前线将士之间,召唤外来者的领袖前来谈话。
percunctatum deinde, qui mortales essent, unde aut quo casu profecti domo quidve quaerentes in agrum Laurentem exissent, §1.1.8postquam audierit multitudinem Troianos esse, ducem Aeneam, filium Anchisae et Veneris, cremata patria domo profugos sedem condendaeque urbi locum quaerere, et nobilitatem admiratum gentis virique et animum vel bello vel paci paratum dextra data fidem futurae amicitiae sanxisse.
随后,他询问他们是何人,从何处、因何变故离开家园,又是在寻找什么才来到了劳伦特斯地区;在得知这群人是特洛伊人,领袖是安喀塞斯与维纳斯之子埃涅阿斯,他们在祖国被焚毁后逃离家园,正在寻找定居地和建城之所后,拉提努斯对这个民族和这位英雄的高贵气节,以及他们无论是战是和都做好了准备的精神大加赞赏,于是伸出右手,确立了未来友谊的盟誓。
§1.1.9inde foedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam;
随后,领袖之间缔结了盟约,两军之间互致问候。
Aeneam apud Latinum fuisse in hospitio;
埃涅阿斯在拉提努斯家中作客。
ibi Latinum apud penates deos domesticum publico adiunxisse foedus filia Aeneae in matrimonium data.
在那里,拉提努斯在家庭守护神前,通过将女儿嫁给埃涅阿斯,在公共盟约之上又增加了一份家庭的盟约。
§1.1.10ea res utique Troianis spem adfirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris.
这一事件无论如何向特洛伊人证实了他们的希望:终于可以通过一个稳定而确定的定居地来结束流浪。
§1.1.11oppidum condunt; Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellat.
他们建立了一座城镇;埃涅阿斯以他妻子的名字将其命名为拉维尼乌姆。
brevi stirpis quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.
不久,新婚中也诞生了男性子嗣,父母给他起名叫阿斯卡尼乌斯。