Humanitext Reader

李维 · 自建城以来史 §1.pr.1-1.pr.13

撰写历史的动机与研习历史的意义

第 1 段,共 1770 段 · 拉丁语

内容简介

李维阐述了撰写罗马历史的动机、这一事业的庞大与艰难,以及在动荡的当代叙述和研究过去历史的意义与作用。

§1.pr.1facturusne operae pretium sim, si a primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio nec, §1.pr.2si sciam, dicere ausim, quippe qui cum veterem tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores aut in rebus certius aliquid allaturos se aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos credunt.
如果我从建城之始就写下罗马人民的历史,我是否能做一件不虚此行的事,我既不能确定,而且即使我知道,我也不敢说出来;因为我看到这是一个既古老又家喻户晓的主题,而新的撰写者总是相信自己要么会在事实中带来更确凿的东西,要么会在写作艺术上超越粗糙的古代。
utcumque erit, §1.pr.3iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse; et si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum me, qui nomini officient meo, consoler.
但无论如何,尽我一己之力为世上首屈一指的民族的功业记忆做出贡献,这仍将是一件令人欣慰的事;即使在如此众多的撰写者中,我的名声可能会隐没不显,我也可以用那些将掩盖我名字的人的高贵与伟大来安慰自己。
§1.pr.4res est praeterea et inmensi operis, ut quae supra septingentesimum annum repetatur et quae ab exiguis profecta initiis eo creverit, ut iam magnitudine laboret sua; et legentium plerisque haud dubito quin primae origines proximaque originibus minus praebitura voluptatis sint festinantibus ad haec nova, quibus iam pridem praevalentis populi vires se ipsae conficiunt; §1.pr.5ego contra hoc quoque laboris praemium petam, ut me a conspectu malorum, quae nostra tot per annos vidit aetas, tantisper certe, dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curae, quae scribentis animum etsi non flectere a vero, sollicitum tamen efficere posset.
此外,这也是一项极其庞大的工作,因为它要追溯到七百多年前,并且从微小的起点出发,如今已经成长到因自身的庞大而感到沉重的地步;我毫不怀疑,对于大多数读者来说,最初的起源以及最接近起源的时代所能提供的乐趣较少,因为他们正急于读到这些现代的事物,而在这些现代事物中,这个长期强盛的民族的力量正在自我毁灭;相反,我也将寻求这一劳动的奖赏,即至少在我的整个心灵追溯那些古老事物的期间,使自己避开我们的时代这么多年来所目睹的邪恶景象,免受任何忧虑的影响,这些忧虑即使不能使写作者的心灵偏离真理,但也可能使其焦虑。
§1.pr.6quae ante conditam condendamve urbem poeticis magis decora fabulis quam incorruptis rerum gestarum monumentis traduntur, ea nec adfirmare nec refellere in animo est.
那些在建城之前或在建城期间,以诗意的神话传说而非无可置疑的功业记录传承下来的故事,我无意去证实,也无意去反驳。
§1.pr.7datur haec venia antiquitati, ut miscendo humana divinis primordia urbium augustiora faciat; et si cui populo licere oportet consecrare origines suas et ad deos referre auctores: ea belli gloria est populo Romano, ut, cum suum conditorisque sui parentem Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanae patiantur aequo animo, quam imperium patiuntur.
这种特许被赋予了古代,即通过将人性的事物与神性的事物相混合,从而使城市的开端显得更加庄严;如果说有哪个民族应该被允许神圣化自己的起源并将其创立者归于神明的话,那么罗马人民在战争中的荣耀是如此之大,以至于当他们声称战神马尔斯是他们自己以及他们创建者的父亲时,人类各民族对这一说法的容忍态度,应该像他们容忍罗马的统治一样心平气和。
§1.pr.8sed haec et his similia, utcumque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine: §1.pr.9ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quae vita, qui mores fuerint, per quos viros quibusque artibus domi militiaeque et partum et auctum imperium sit; labente deinde paulatim disciplina velut desidentis primo mores sequatur animo, deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint praecipites, donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est.
但是,对于这些及类似的事情,无论它们会被如何看待或评价,我本人都不会给予太大的重视:我希望每个人都能为自己锐意关注以下的事情:曾经有着怎样的生活,怎样的道德,是通过什么样的人以及什么样的手段,在内政与外战中获得并扩张了帝国;接着,随着纪律的逐渐松弛,道德首先是如何仿佛陷落般下滑的,然后又是如何越来越快地衰落,接着开始一落千丈,直到我们到达了今天这个既无法忍受我们的罪恶也无法忍受其救治办法的时代。
§1.pr.10hoc illud est praecipue in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri: inde tibi tuaequae rei publicae quod imitere capias, inde foedum inceptu, foedum exitu, quod vites.
在历史知识中,最健康、最有益的莫过于此:你能在光辉夺目的纪念碑上观察到各种先例的教训:从中你可以为你自己和你的国家取得可以效仿的东西,从中你可以取得在开始和结局上都是可耻的、应当避开的东西。
§1.pr.11ceterum aut me amor negotii suscepti fallit, aut nulla umquam res publica nec maior nec sanctior nec bonis exemplis ditior fuit, nec in quam civitatem tam serae avaritia luxuriaque inmigraverint, nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniae honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat; §1.pr.12nuper divitiae avaritiam et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia invexere.
此外,除非是对所承担事业的热爱蒙蔽了我,否则没有任何一个国家曾经比这更大、更神圣,或拥有更多优秀的先例,也没有任何一个城邦如此之晚才被贪婪和奢靡侵入,或者如此长久地将贫穷和节俭奉为圭臬:物质财富越少,欲望也就越少;近来,财富带来了贪婪,而过剩的享乐则通过奢靡和放纵引诱人们去毁灭和败坏一切。
sed querellae, ne tum quidem gratae futurae, cum forsitan necessariae erunt, ab initio certe tantae ordiendae rei absint; §1.pr.13cum bonis potius ominibus votisque et precationibus deorum dearumque, si, ut poetis, nobis quoque mos esset, libentius inciperemus, ut orsis tantum operis successus prosperos darent.
但是,那些即使在或许必要时也不会令人愉快的抱怨,至少在如此宏大事业的开端应当予以排除;如果我们也像诗人们那样有此习惯,我们更愿意伴随着吉兆、誓愿以及对诸神诸女神的祈祷而开始,以便他们能对如此庞大事业的开端赐予顺利的成功。

词汇与语法注释

  1. 1.pr.1facturusne operae pretium sim — `facturus ... sim` 是由主动将来分词与虚拟式现在时构成的间接疑问从句,作为主句 `nec satis scio`(我不太清楚)的宾语。`operae pretium`(字面意思为“劳动的代价”)是一个习语,表示“值得付出的努力”或“不虚此行”。
  2. 1.pr.2quippe qui cum veterem tum vulgatam esse rem videam — `quippe qui` 引导带虚拟式(此处为 `videam`)的关系从句,表示原因(“因为我看到……”)。`cum ... tum ...` 是一个关联结构,意为“不仅……而且……”或“既……又……”。
  3. 1.pr.3iuvabit tamen rerum gestarum memoriae principis terrarum populi pro virili parte et ipsum consuluisse — 完成时不定式 `consuluisse` 作为无人称动词 `iuvabit` 的主语。`consulo` 接与格(此处为 `memoriae`),意为“为……尽力”或“对……做出贡献”。`et ipsum` 指作者本人,意为“我自己也”。
  4. 1.pr.4ut quae supra septingentesimum annum repetatur — `ut quae` 引导一个表示原因的关系从句,伴随虚拟式 `repetatur` 和 `creverit`(意为“既然它……”或“何其因为……”)。`repetatur` 是被动语态,意为“被追溯(至起源)”。
  5. 1.pr.7ea belli gloria est populo Romano, ut — `ea` 是修饰名词 `gloria` 的指示代词(“那样的”),预示了后面由 `ut` 引导的结果从句(“以至于……”)。`populo Romano` 是所有与格(“罗马人民拥有……”)。
  6. 1.pr.9donec ad haec tempora, quibus nec vitia nostra nec remedia pati possumus, perventum est — `donec` 在此处与直陈式完成时 `perventum est`(无人称被动语态,字面意思为“已被到达”)连用,将历史进程的终点作为事实呈现。夺格关系代词 `quibus` 以 `tempora` 为先行词,表示该时代所处的状况。
  7. 1.pr.10omnis te exempli documenta in inlustri posita monumento intueri — 这是一个带不定式的宾格句(`te ... intueri`),具体解释了指示代词 `hoc` 的内容(“这正是……”)。`te` 用作泛指主语(“你”,指任何读者)。

引用这一段

李维, 自建城以来史 §1.pr.1-1.pr.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0914.phi001.humanitext-lat2:1.pr.1-1.pr.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。