§2.1.68et sapit et mecum facit et Iove iudicat aequo,
既是贤明的,又与我意见一致,并在眷顾他的朱庇特之下做出评判。
§2.1.69non equidem insector delendave carmina Livi §2.1.70esse reor, memini quae plagosum mihi parvo §2.1.71Orbilium dictare; sed emendata videri §2.1.72pulchraque et exactis minimum distantia miror,
我确实并非在攻击里维乌斯的诗歌,亦非认为它们应当被销毁,我还记得在我年幼时,那爱挥鞭的奥尔比利乌斯曾让我抄写这些诗;但它们竟被视为完美无瑕、优美绝伦,且与无可挑剔的杰作几乎没有差别,这实在令我惊异。
§2.1.73inter quae verbum emicuit si forte decorum, et §2.1.74si versus paulo concinnior unus et alter, §2.1.75iniuste totum ducit venditque poema.
在这些诗中,如果碰巧闪现出一个得体的字眼,或者有一两句稍微匀称些的诗行,它们就会不公正地牵引并推销整首诗。
§2.1.76Indignor quicquam reprehendi, non quia crasse §2.1.77compositum illepideve putetur, sed quia nuper, §2.1.78nec veniam antiquis, sed honorem et praemia posci,
我对任何事物受到指责感到愤慨,并非因为人们认为它写得粗糙或缺乏雅致,而是因为它出自近代;且人们对古人要求的不是宽容,而是荣耀和奖赏。
§2.1.79recte necne crocum floresque perambulet Attae §2.1.80fabula si dubitem, clament periisse pudorem §2.1.81cuncti paene patres, ea cum reprehendere coner, §2.1.82quae gravis Aesopus, quae doctus Roscius egit; §2.1.83vel quia nil rectum, nisi quod placuit sibi, ducunt, §2.1.84vel quia turpe putant parere minoribus, et quae §2.1.85imberbes didicere senes perdenda fateri.
如果我怀疑阿塔的戏剧是否恰当地穿行于洒满藏红花与鲜花的舞台,几乎所有的元老都会大喊羞耻已荡然无存,当我企图指责那些庄重的埃索普斯、博学的罗斯基乌斯所演出的剧作;这或许是因为他们认为除了取悦他们自己的东西之外,没有什么能算得上正确,又或者是他们认为顺从后辈是可耻的,并且不愿承认他们在没有胡须的年轻时代所学到的东西,到了老年就该被抛弃。
§2.1.86iam Saliare Numae carmen qui laudat et illud, §2.1.87quod mecum ignorat, solus volt scire videri, §2.1.88ingeniis non ille favet plauditque sepultis, §2.1.89nostra sed impugnat, nos nostraque lividus odit.
至于那些赞美努马的萨利安赞歌,并且想显得只有自己才懂那连他也与我一样一无所知之作的人,他并非在支持和喝彩那些已逝的才华,而是攻击我们的作品,出于嫉妒,他恨我们及我们的造物。
§2.1.90Quod si tam Graecis novitas invisa fuisset §2.1.91quam nobis, quid nunc esset vetus? aut quid haberet
然而,如果新颖的事物对希腊人来说,也像对我们一样令人厌恶,那现在还会有什么能被称为“古老”?
§2.1.92quod legeret tereretque viritim publicus usus?
或者公众的日常使用又有什么可以供每个人阅读和反复玩味呢?
§2.1.93Ut primum positis nugari Graecia bellis §2.1.94coepit et in vitium fortuna labier aequa, §2.1.95nunc athletarum studiis, nunc arsit equorum, §2.1.96marmoris aut eboris fabros aut aeris amavit, §2.1.97suspendit picta voltum mentemque tabella, §2.1.98nunc tibicinibus, nunc est gavisa tragoedis; §2.1.99sub nutrice puella velut si luderet infans, §2.1.100quod cupide petiit, mature plena reliquit.
希腊一放下战争,便开始嬉戏,并在顺境的命运中滑向了堕落,她时而对运动员、时而对赛马燃起狂热,钟情于大理石、象牙或青铜的工匠,将目光和心神悬系于画卷之上,时而为笛手、时而为悲剧演员而欢欣鼓舞;就像在乳母照顾下玩耍的小女孩,她急切追求的事物,很快便因满足而抛在脑后。
§2.1.101quid placet aut odio est, quod non mutabile credas?
有什么喜爱或厌恶,是你不相信会改变的呢?
§2.1.102hoc paces habuere bonae ventique secundi.
这就是美好的和平与顺风所带来的结果。
§2.1.103Romae dulce diu fuit et sollemne reclusa §2.1.104mane domo vigilare, clienti promere iura, §2.1.105cautos nominibus rectis expendere nummos, §2.1.106maiores audire, minori dicere, per quae §2.1.107crescere res posset, minui damnosa libido.
长期以来,在罗马,清晨打开家门、保持清醒以接待来访者、为被保护人讲解法律、借出由名誉良好的债务人担保的钱财、聆听长者、告诫后辈,财产如何能得以增殖,而有害的物欲如何能被削减。
§2.1.108mutavit mentem populus levis et calet uno §2.1.109scribendi studio; pueri patresque severi §2.1.110fronde comas vincti cenant et carmina dictant.
如今,轻浮的民众改变了心意,正燃起单一的写作狂热;少年们与严肃的父亲们,头戴叶冠共进晚餐,并口授着诗句。
§2.1.111ipse ego, qui nullos me adfirmo scribere versus, §2.1.112invenior Parthis mendacior, et prius orto §2.1.113sole vigil calamum et chartas et scrinia posco,
我自己也是如此,虽然声称自己不写任何诗句,却被发现比帕提亚人还要说谎,在太阳升起之前醒来,索要着芦苇笔、纸张和书箱。
§2.1.114navem agere ignarus navis timet; habrotonum aegro §2.1.115non audet nisi qui didicit dare; quod medicorum est §2.1.116promittunt medici; tractant fabrilia fabri: §2.1.117scribimus indocti doctique poemata passim.
不懂船只的人不敢驾船;非经学习,没人敢给病人服用南蒿药草;医生的本职工作医生们自会承诺;工匠们操持着工匠的器具:而我们,无论有无学问,却都在到处写诗。
§2.1.118Hic error tamen et levis haec insania quantas §2.1.119virtutes habeat, sic collige, vatis avarus §2.1.120non temere est animus; versus amat, hocstudet unum; §2.1.121detrimenta, fugas servorum, incendia ridet; §2.1.122non fraudem socio puerove incogitat ullam §2.1.123pupillo; vivit siliquis et pane secundo; §2.1.124militiae quamquam piger et malus, utilis urbi, §2.1.125si das hoc, parvis quoque rebus magna iuvari.
然而,这错误和这轻微的疯狂有着多么巨大的美德,请这样考量:诗人的心灵很少贪婪;他热爱诗句,唯独专心于此;财产损失、奴隶逃逸、火灾,他都一笑置之;他绝不图谋欺诈同伴,也不欺瞒孤儿;他靠豆荚和粗面包度日;尽管在军务中显得迟钝和拙劣,他对城邦却是有用的,如果你承认这一点:大局亦可由微不足道的事物来襄助。
§2.1.126os tenerum pueri balbumque poeta figurat, §2.1.127torquet ab obscenis iam nunc sermonibus aurem, §2.1.128mox etiam pectus praeceptis format amicis, §2.1.129asperitatis et invidiae corrector et irae, §2.1.130recte facta refert, orientia tempora notis §2.1.131instruit exemplis, inopem solatur et aegrum,
诗人塑造着男孩温柔且口齿不清的嘴唇,从现在起就使他的耳朵远离下流的谈话,随后更用友好的教诲塑造着他的心灵,作为粗鲁、嫉妒和愤怒的纠正者;他讲述正确的行径,用著名的事例启迪正在成长的时代,抚慰贫困与病痛之人。
§2.1.132castis cum pueris ignara puella mariti §2.1.133disceret unde preces, vatem ni Musa dedisset?
若非缪斯赐予了诗人,那未嫁的少女如何能与纯洁的男孩子们一同学习祈祷?
§2.1.134poscit opem chorus et praesentia numina sentit,
歌队请求庇佑,并感知到神灵的降临,