Humanitext Reader

贺拉斯 · 讽刺诗集 §2.1.1-2.1.86

向特雷巴蒂乌斯请教与为讽刺诗辩护

第 16 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

贺拉斯就其讽刺诗所遭受的批评向法学家特雷巴蒂乌斯寻求建议,但他拒绝了停止创作的劝告,坚称自己对写作的热情以及将讽刺作为自卫手段的合理性。尽管特雷巴蒂乌斯警告他面临法律风险,贺拉斯仍幽默地指出,公正的批判和优秀的诗作最终会在欢笑中免于诉讼。

§2.1.1‘Sunt quibus in satura videar nimis acer et ultra §2.1.2legem tendere opus; sine nervis altera quidquid §2.1.3conposui pars esse putat similisque meorum §2.1.4mille die versus deduci posse.
“有人觉得我在讽刺诗中过于尖锐,将创作推向了规则之外;另一部分人则认为,我所写的一切都软弱无力,像我这样的诗句,一天能写出一千行。
Trebati,
特雷巴蒂乌斯,我该怎么办?
§2.1.5quid faciam? praescribe.
请给我指示。
’ ‘quiescas.
”“别写了。
’ ‘ne faciam, inquis,
”“你是说,让我完全不要写诗了吗?
§2.1.6omnino versus?’ ‘aio.
”“正是。
’ ‘peream male, si non §2.1.7optimum erat; verum nequeo dormire.
”“如果那不是最好的选择,就让我惨死吧;但我就是睡不着。
’ ‘ter uncti §2.1.8transnanto Tiberim, somno quibus est opus alto, §2.1.9inriguumque mero sub noctem corpus habento.
”“需要深睡的人,应当涂好油,三次游过台伯河,并在入夜前用美酒将身体浇灌透彻。
§2.1.10aut si tantus amor scribendi te rapit, aude §2.1.11Caesaris invicti res dicere, multa laborum §2.1.12praemia laturus.
或者,如果对写作的极度热爱驱使着你,那就大胆去歌颂无敌的恺撒的事迹吧,你将为自己的辛劳赢得丰厚的回报。
’ ‘cupidum, pater optime, vires §2.1.13deficiunt; neque enim quivis horrentia pilis §2.1.14agmina nec fracta pereuntis cuspide Gallos §2.1.15aut labentis equo describit volnera Parthi.
”“最敬爱的长辈啊,我虽有此愿,却无此力量;因为并非人人都能描绘出枪林弹雨的队伍、或是因折断的矛头而正死去的高卢人、或是从马上坠落的帕提亚人的伤口。
§2.1.16‘attamen et iustum poteras et scribere fortem, §2.1.17Scipiadam ut sapiens Lucilius.
” “但你依然可以写他的公正与勇敢,正如贤明的路奇里乌斯歌颂西庇阿那样。
’ ‘haud mihi dero,
”“一旦时机合适,我决不懈怠。
§2.1.18cum res ipsa feret: nisi dextro tempore, Flacci, §2.1.19verba per attentam non ibunt Caesaris aurem: §2.1.20cui male si palpere, recalcitrat undique tutus. ’
但若非吉时,弗拉库斯的言语便无法传入恺撒专注的耳中;若是对他谄媚不当,他便会四下防备,反踢一脚。
§2.1.21‘quanto rectius hoc quam tristi laedere versu §2.1.22Pantolabum scurram Nomentanumque nepotem, §2.1.23cum sibi quisque timet, quamquam est intactus, et odit. ’
” “比起用阴郁的诗句去伤害小丑潘托拉布斯和浪子诺门塔努斯,这样做该有多好,因为每个人都在为自己担心,哪怕未被触及,也心生怨恨。
§2.1.24‘quid faciam? saltat Milonius, ut semel icto
” “我该怎么办呢?
§2.1.25accessit fervor capiti numerusque lucernis; §2.1.26Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem §2.1.27pugnis; quot capitum vivunt, totidem studiorum §2.1.28milia: me pedibus delectat claudere verba §2.1.29Lucili ritu, nostrum melioris utroque.
米洛尼乌斯一旦头脑发热、被酒力击中,看见油灯的数量翻倍,他便开始跳舞;卡斯托尔喜爱马匹,而那与他从同一个蛋中诞生的兄弟则喜爱拳击;有多少人口,就有成千上万种志趣:而我,则乐于将词句锁在诗律的足步中,模仿那比我们俩都优秀的路奇里乌斯。
§2.1.30ille velut fidis arcana sodalibus olim §2.1.31credebat libris neque, si male cesserat, usquam §2.1.32decurrens alio neque, si bene; quo fit ut omnis §2.1.33votiva pateat veluti descripta tabella §2.1.34vita senis.
他从前常把秘密托付给书卷,视它们如忠实的朋友,无论遭遇顺境还是逆境,绝不向别处寻求解脱;因此,这位老人的整个人生都豁然呈现,仿佛被描绘在还愿画板上一样。
sequor hunc, Lucanus an Appulus anceps; §2.1.35nam Venusinus arat finem sub utrumque colonus, §2.1.36missus ad hoc pulsis, vetus est ut fama, Sabellis, §2.1.37quo ne per vacuum Romano incurreret hostis, §2.1.38sive quod Appula gens seu quod Lucania bellum §2.1.39incuteret violenta.
我追随他,尽管说不清自己是卢卡尼亚人还是阿普利亚人;因为维努西亚的殖民农夫在两者的边界上耕作,据古老的传闻,这是在萨贝利人被驱逐后设立的,为了不让敌军乘虚而入袭击罗马人,防范着阿普利亚人或强悍的卢卡尼亚人挑起战争。
sed hic stilus haud petet ultro §2.1.40quemquam animantem et me veluti custodiet ensis §2.1.41vagina tectus: quem cur destringere coner
但这支笔绝不会主动去伤害任何活人,它将像收在鞘中的宝剑一样保护我:既然能免受强盗之害,我又何苦去拔剑呢?
§2.1.42tutus ab infestis latronibus? o pater et rex §2.1.43Iuppiter, ut pereat positum robigine telum §2.1.44nec quisquam noceat cupido mihi pacis! at ille,
噢,父神与天王朱庇特啊,愿这搁置的武器因生锈而毁坏,愿谁也不要伤害渴望和平的我!
§2.1.45qui me conmorit — melius non tangere, clamo —, §2.1.46flebit et insignis tota cantabitur Urbe.
但谁要是惹恼了我——我大喊道,最好别碰我——,他必将哭泣,并在整个罗马城中声名狼藉地被传唱。
§2.1.47Cervius iratus leges minitatur et urnam, §2.1.48Canidia Albuci, quibus est inimica, venenum, §2.1.49grande malum Turius, siquid se iudice certes.
发怒的塞尔维乌斯用法律和票箱威吓,阿尔布基乌斯的女伴卡尼迪娅用毒药威胁她的仇敌,而图里乌斯则在自己担任法官时用巨大的灾祸警告与他作对的人。
§2.1.50ut quo quisque valet suspectos terreat utque §2.1.51imperet hoc natura potens, sic collige mecum: §2.1.52dente lupus, cornu taurus petit: unde nisi intus
每个人都用自己最擅长的手段去威吓所怀疑的敌人,而强大的本能正是如此驱使的,请随我这样推想:狼用牙咬,公牛用角抵:若非内心的指引,又是从何处学来的?
§2.1.53monstratum? Scaevae vivacem crede nepoti §2.1.54matrem: nil faciet sceleris pia dextera — mirum, §2.1.55ut neque calce lupus quemquam neque dente petit bos —, §2.1.56sed mala tollet anum vitiato melle cicuta.
把长寿的母亲托付给败家子斯凯瓦吧:他孝顺的右手绝不会犯下暴行——真是奇妙,正如狼不会用蹄子踢人,牛也不会用牙齿咬人一样——,但掺了毒的蜂蜜,即致命的毒参,会除掉这个老妇人。
§2.1.57ne longum faciam: seu me tranquilla senectus §2.1.58exspectat seu mors atris circumvolat alis, §2.1.59dives, inops, Romae, seu fors ita iusserit, exsul, §2.1.60quisquis erit vitae scribam color.
长话短说:无论安宁的晚年在等待着我,还是死亡正用黑色的翅膀在我周围盘旋,无论富有、贫穷,在罗马,还是命运若如此命令,在流放中,无论我人生的底色如何,我都将写作。
’ ‘o puer, ut sis §2.1.61vitalis metuo et maiorum nequis amicus §2.1.62frigore te feriat.
”“噢,孩子,我担心你无法长寿,怕哪位权贵朋友会用冷若冰霜的脸色打击你。
’ ‘quid? cum est Lucilius ausus
”“怎么会呢?
§2.1.63primus in hunc operis conponere carmina morem §2.1.64detrahere et pellem, nitidus qua quisque per ora §2.1.65cederet, introrsum turpis: num Laelius aut qui §2.1.66duxit ab oppressa meritum Carthagine nomen §2.1.67ingenio offensi aut laeso doluere Metello §2.1.68famosisque Lupo cooperto versibus? atqui
当路奇里乌斯首次敢于用这种体裁创作诗歌,并剥去人们在世人面前光鲜亮丽、内心却无比龌龊的表皮时:莱利乌斯,或是那个从攻克迦太基中赢得荣誉称号的西庇阿,难道会因为他的才华而感到冒犯,或者因为梅特鲁斯受到伤害、路普斯被诽谤的诗句所笼罩而感到痛苦吗?
§2.1.69primores populi arripuit populumque tributim, §2.1.70scilicet uni aequos virtuti atque eius amicis.
相反,他毫不留情地抨击人民的领袖以及各个部落的平民,当然,他只对美德及其友人表示好意。
§2.1.71quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant §2.1.72virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, §2.1.73nugari cum illo et discincti ludere, donec §2.1.74decoqueretur holus, soliti.
不仅如此,每当西庇阿的勇德和莱利乌斯温和的智慧离开人群和舞台、退入私室时,他们总习惯于与他闲聊,解开衣带尽情戏谑,直到蔬菜煮熟为止。
quidquid sum ego, quamvis §2.1.75infra Lucili censum ingeniumque, tamen me §2.1.76cum magnis vixisse invita fatebitur usque §2.1.77invidia et fragili quaerens inlidere dentem §2.1.78offendet solido — nisi quid tu, docte Trebati, §2.1.79dissentis.
无论我是怎样的人,尽管在财产和才华上都逊于路奇里乌斯,但嫉妬即使再不情愿,也不得不承认我一直与伟人们生活在一起;它若想把牙齿咬向脆弱之物,必将碰上坚硬之石而折断——除非你,博学的特雷巴蒂乌斯,有什么异议。
’ ‘equidem nihil hinc diffindere possum.
” “确实,对此我无可反驳。
§2.1.80sed tamen ut monitus caveas, ne forte negoti §2.1.81incutiat tibi quid sanctarum inscitia legum: §2.1.82si mala condiderit in quem quis carmina, ius est §2.1.83iudiciumque.
但你还是要小心防范,作为忠告,免得对神圣法律的无知给你带来什么麻烦:若是有人针对某人写了恶劣的诗歌,就会有法律诉讼和法庭审判。
’ ‘esto, siquis mala;
”“确实如此,如果是恶劣的诗。
sed bona siquis §2.1.84iudice condiderit laudatus Caesare? siquis
但若是有人写出了好诗,并在恺撒的评判下受到赞许呢?
§2.1.85opprobriis dignum latraverit, integer ipse?’
若是有人对一个该受谴责的人狂吠,而他自己却无可指责呢?
§2.1.86‘solventur risu tabulae, tu missus abibis.
” “案卷将在笑声中作废,你将被免予起诉、安然离去。

词汇与语法注释

  1. 2.1.2ultra legem tendere opus — tendere是动词不定式,充当videar的补足语,其逻辑主语为省略的宾格代词me。legem在此比喻“讽刺诗这一文体的规范或边界”。
  2. 2.1.18nisi dextro tempore — 条件连词 nisi 后省略了系动词(如 sit 或 erit),仅留下夺格的表示时间的短语 dextro tempore,意为“除非在合适(吉利)的时机”。
  3. 2.1.24ut semel icto — ut semel 是表示时间的时间连词,意为“一旦……就”。icto... capiti(与格)修饰 accessit(源自 accedo,意为“到达、升起”),意为“一旦酒力击中头部、热气上升”。
  4. 2.1.34Lucanus an Appulus anceps — 形容词 anceps(主格阳性单数)作为主语(在 sequor 中省略的 ego)的同格成分,意为“(我)拿不准自己是卢卡尼亚人还是阿普利亚人”。
  5. 2.1.60ut sis / vitalis metuo — 在表示恐惧或担忧的动词(如 metuo)之后,连接词 ut 引导的从句表示否定性的担忧,即“担心……不发生”,在此译为“我担心你无法长寿”。
  6. 2.1.86solventur risu tabulae — tabulae(主格复数)指法庭的案卷、诉状或投票板。solventur(源自 solvo)意为“将被解除、作废”,隐喻诉讼或法庭的严肃气氛将在笑声中化为乌有。

引用这一段

贺拉斯, 讽刺诗集 §2.1.1-2.1.86. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.humanitext-lat2:2.1.1-2.1.86

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。