Humanitext Reader

贺拉斯 · 讽刺诗集 §1.10.1-1.10.92

对路奇里乌斯批评的辩护与风刺诗的艺术标准

第 15 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

贺拉斯为自己对路奇里乌斯文风的批评进行辩护,定义了风刺诗所应具备的简洁与高雅机智等艺术标准,并拒绝迎合大众趣味,转而寻求麦凯纳斯等精英文化圈的认可。

§1.10.1Nempe inconposito dixi pede currere versus §1.10.2Lucili.
的确,我说过路奇里乌斯的诗句是用不整齐的格律写成的。
quis tam Lucili fautor inepte est,
谁会是路奇里乌斯如此愚蠢的拥趸,以至于不承认这一点呢?
§1.10.3ut non hoc fateatur? at idem, quod sale multo §1.10.4urbem defricuit, charta laudatur eadem.
但同样地,因为他用大量的盐摩擦了整个城市,他在同一部手稿中受到了赞扬。
§1.10.5nec tamen hoc tribuens dederim quoque cetera; nam sic §1.10.6et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
然而,在承认这一点的同时,我也不会把其他所有的美德都赋予他;因为如果这样,我也会把拉贝里乌斯的滑稽模仿剧当作优美的诗歌来欣赏了。
§1.10.7ergo non satis est risu diducere rictum §1.10.8auditoris; et est quaedam tamen hic quoque virtus.
因此,仅仅用笑声来逗乐听众、使他们咧嘴大笑是不够的;尽管这本身也确实包含着某种价值。
§1.10.9est brevitate opus, ut currat sententia neu se §1.10.10inpediat verbis lassas onerantibus auris, §1.10.11et sermone opus est modo tristi, saepe iocoso, §1.10.12defendente vicem modo rhetoris atque poetae, §1.10.13interdum urbani, parcentis viribus atque §1.10.14extenuantis eas consulto.
我们需要简洁,好让思想奔流,而不至于被那些压迫疲惫耳朵的冗词赘字所阻碍;我们也需要一种文体,时而严肃,时而戏谑,能够同时兼顾雄辩家与诗人的角色,有时又像温文尔雅的都会隐士,收敛自己的锋芒,并故意将其淡化。
ridiculum acri §1.10.15fortius et melius magnas plerumque secat res.
诙谐幽默往往比尖锐刻薄更强有力、也更妥当得体地解决重大棘手的问题。
§1.10.16illi, scripta quibus comoedia prisca viris est, §1.10.17hoc stabant, hoc sunt imitandi; quos neque pulcher §1.10.18Hermogenes umquam legit neque simius iste §1.10.19nil praeter Calvum et doctus cantare Catullum.
那些创作了古喜剧的人们,正是依靠这一原则立足,这一点值得我们效仿;而俊美的赫尔莫盖尼斯从未读过他们,那个只会模仿的猴子也从未读过,他除了会唱卡尔武斯和卡图卢斯的诗作之外,别无所长。
§1.10.20‘at magnum fecit, quod verbis Graeca Latinis §1.10.21miscuit.
“但他完成了一件伟业,因为他将希腊语词汇混入了拉丁语之中。
’ o seri studiorum, quine putetis
” 噢,你们这些半路出家的人啊!
§1.10.22difficile et mirum, Rhodio quod Pitholeonti
你们怎么会觉得罗得斯岛人皮托莱翁碰巧做到的事,是多么困难而又奇妙的呢?
§1.10.23contigit? ‘at sermo lingua concinnus utraque §1.10.24suavior, ut Chio nota si conmixta Falerni est.
“但是,两种语言融洽结合的文风更加甜美,就像把希俄斯酒与法勒尔努斯酒混合在一起一样。
§1.10.25cum versus facias, te ipsum percontor, an et cum §1.10.26dura tibi peragenda rei sit causa petilli?
” 当你在写诗的时候,我且问你,还是当你必须为被告佩蒂利乌斯那棘手的官司进行辩护的时候,你也会这么做吗?
§1.10.27scilicet oblitus patriaeque patrisque Latini, §1.10.28cum Pedius causas exsudet Poplicola atque §1.10.29Corvinus, patriis intermiscere petita §1.10.30verba foris malis, Canusini more bilinguis.
难不成你遗忘了祖国和父辈拉丁努斯,当佩迪乌斯·波普利科拉和科尔维努斯在法庭上汗流浃背地辩护时,你却宁愿在祖先的语言中混入从国外求来的词汇,就像那个操双语的卡努西乌姆人一样?
§1.10.31atque ego cum Graecos facerem, natus mare citra, §1.10.32versiculos, vetuit me tali voce Quirinus §1.10.33post mediam noctem visus, cum somnia vera: §1.10.34‘in silvam non ligna feras insanius ac si §1.10.35magnas Graecorum malis inplere catervas. ’
至于我,当我这个出生在海这边的人写那些希腊语小诗的时候,奎里努斯制止了我,他在半夜过后显圣,那时正是梦境成真的时刻: “你往森林里运送木柴,也不会比你宁愿去充实那庞大的希腊作家队伍更为疯狂。
§1.10.36turgidus Alpinus iugulat dum Memnona dumque §1.10.37diffingit Rheni luteum caput, haec ego ludo, §1.10.38quae neque in aede sonent certantia, iudice Tarpa, §1.10.39nec redeant iterum atque iterum spectanda theatris.
” 在那个浮夸的阿尔皮努斯残杀门农、笨拙地描摹莱茵河浑浊源头的时候,我正在消遣这些小品,它们既不用在神殿里,由塔尔帕作裁判去参与竞赛角逐,也不需要一而再、再而三地返回剧场供人观看。
§1.10.40arguta meretrice potes Davoque Chremeta §1.10.41eludente senem comis garrire libellos §1.10.42unus vivorum, Fundani, Pollio regum §1.10.43facta canit pede ter percusso; forte epos acer §1.10.44ut nemo Varius ducit, molle atque facetum §1.10.45Vergilio adnuerunt gaudentes rure Camoenae:
在活人中,只有你,丰达尼乌斯,能用风趣的词句写喜剧,描写机敏的妓女和达乌斯如何戏弄老头子克雷梅斯;波里奥用三击步歌颂国王们的功绩;勇猛的叙事诗,唯有敏锐的瓦里乌斯能写得无人能及;喜爱田野的卡梅奈神女们,把优雅和诙谐赐予了维吉尔。
§1.10.46hoc erat, experto frustra Varrone Atacino §1.10.47atque quibusdam aliis, melius quod scribere possem, §1.10.48inventore minor; neque ego illi detrahere ausim §1.10.49haerentem capiti cum multa laude coronam.
尽管阿塔克斯人瓦罗曾做过无谓的尝试,其他一些人也是如此,但这就是我能够写得比他们更好的题材,虽说我仍逊色于这位奠基人;我绝不敢从他的头上夺走那伴随着无数赞誉、紧紧戴在头上的桂冠。
§1.10.50at dixi fluere hunc lutulentum, saepe ferentem §1.10.51plura quidem tollenda relinquendis.
但我说过他流得浑浊,常常挟带着更多应当剔除、而非应当留下的东西。
age quaeso, §1.10.52tu nihil in magno doctus reprehendis Homero?
请告诉我,你这个有学问的人,难道在伟大的荷马身上就找不到任何值得指责的地方吗?
§1.10.53nil comis tragici mutat Lucilius acci?
难道温和优雅的路奇里乌斯,就没有改动过悲剧作家阿克基乌斯的任何东西吗?
§1.10.54non ridet versus Enni gravitate minores, §1.10.55cum de se loquitur non ut maiore reprensis?
难道他没有嘲笑过恩尼乌斯那些缺乏庄重感的诗句吗,即使他谈到自己时,也并没有自视为优于那些被他批评的人?
§1.10.56quid vetat et nosmet Lucili scripta legentis §1.10.57quaerere, num illius, num rerum dura negarit §1.10.58versiculos natura magis factos et euntis §1.10.59mollius ac siquis pedibus quid claudere senis,
那么,又有什么能阻止我们在阅读路奇里乌斯的作品时去追问,究竟是他个人的天资,还是题材本身的艰涩,使得他没能写出那些雕琢得更好、运行得更流畅的诗句呢?
§1.10.60hoc tantum contentus, amet scripsisse ducentos §1.10.61ante cibum versus, totidem coenatus, Etrusci
比起某些仅仅满足于把内容塞满六音步格,并且乐于在饭前写上两百行诗、饭后再写上相同数量的诗的人的那些作品。
§1.10.62quale fuit Cassi rapido ferventius amni §1.10.63ingenium, capsis quem fama est esse librisque §1.10.64ambustum propriis.
伊特鲁里亚人卡西乌斯的才华正是如此,他比湍急的河流还要狂热,据传闻,他竟是在他自己的书箱和书本堆里被付之一炬的。
fuerit Lucilius, inquam, §1.10.65comis et urbanus, fuerit limatior idem §1.10.66quam rudis et Graecis intacti carminis auctor §1.10.67quamque poetarum seniorum turba; sed ille, §1.10.68si foret hoc nostrum fato delapsus in aevum, §1.10.69detereret sibi multa, recideret omne quod ultra §1.10.70perfectum traheretur, et in versu faciendo §1.10.71saepe caput scaberet vivos et roderet unguis.
我说,就算路奇里乌斯温和、幽默,就算他比那个希腊人未曾涉足的粗糙文类的创始人更精雕细琢,也比那些老一辈诗人的乌合之众更进了一步;但要是他顺应天意,降生在我们今天这个时代,他也一定会删改自己大量的作品,削减所有超出完美限度而显得冗余的部分,而且在写诗的时候,他也会常常抓挠脑袋,把指甲咬到肉里。
§1.10.72saepe stilum vertas, iterum quae digna legi sint §1.10.73scripturus, neque te ut miretur turba labores, §1.10.74contentus paucis lectoribus.
如果你想写出值得人们再三阅读的诗作,那就常常把铁笔倒转过来吧;也不要卖力去博得大众的赞叹,满足于少数读者就足够了。
an tua demens §1.10.75vilibus in ludis dictari carmina malis?
难道你疯了,宁愿让你的诗歌在廉价的小学里被当作课文背诵吗?
§1.10.76non ego; nam satis est equitem mihi plaudere, ut audax, §1.10.77contemptis aliis, explosa Arbuscula dixit.
我可不这么想;因为对我来说,只要有骑士们鼓掌就足够了,正如大胆的阿尔布斯库拉在被观众喝退、蔑视其余所有人时所说的那样。
§1.10.78men’ moveat cimex Pantilius? aut cruciet quod
难道臭虫一般的潘蒂利乌斯能动摇我吗?
§1.10.79vellicet absentem Demetrius? aut quod ineptus
或者是,德米特里乌斯在我缺席时中伤我,这会折磨我吗?
§1.10.80Fannius Hermogenis laedat conviva Tigelli?
还是说,那个愚笨的范尼乌斯,作为赫尔莫盖尼斯·蒂盖里乌斯的食客,他的言语会伤害到我?
§1.10.81Plotius et Varius, Maecenas Vergiliusque, §1.10.82Valgius et probet haec Octavius optimus atque §1.10.83Fuscus et haec utinam Viscorum laudet uterque §1.10.84ambitione relegata.
愿普洛提乌斯和瓦里乌斯、麦凯纳斯和维吉尔、瓦尔吉乌斯以及最优秀的奥克塔维乌斯能够首肯这些作品,愿富斯库斯,以及维斯库斯兄弟俩也都能赞美它们,摈弃一切名利之心。
te dicere possum, §1.10.85Pollio, te, Messalla, tuo cum fratre, simulque §1.10.86vos, Bibule et Servi, simul his te, candide Furni, §1.10.87conpluris alios, doctos ego quos et amicos §1.10.88prudens praetereo, quibus haec, sint qualiacumque,
我还可以提及你,波里奥,还有你,梅萨拉,以及你的兄弟;同时还有你们,毕布卢斯和塞尔维乌斯,以及与他们站在一起的你,正直的弗尔尼乌斯;还有许多其他的有学识的朋友们,我是故意略去不提的;我希望这些诗篇,无论它们质量如何,都能博得他们的欢心。
§1.10.89arridere velim, doliturus, si placeant spe §1.10.90deterius nostra.
而如果它们没能达到我的预期,那么我将感到痛苦。
Demetri, teque, Tigelli, §1.10.91discipularum inter iubeo plorare cathedras.
德米特里乌斯,还有你,蒂盖里乌斯,你们去那些女学生的靠椅之间哭泣去吧。
§1.10.92i, puer, atque meo citus haec subscribe libello.
去吧,小伙子,快把这些话记在我的这本小书的末尾。

词汇与语法注释

  1. 1.10.21seri studiorum — 修饰形容词 *seri* 的限定属格(表示在某方面),模仿了希腊语中表示“大器晚成、中途出家者”(*opsimatheis*)的句法结构。
  2. 1.10.21quine putetis — 关系代名词 `qui` 附加了疑问附着词 `-ne`。在此引入一个带有虚拟语气 `putetis` 的原因或感叹性关系从句,用于表达愤慨、讥讽或惊异之情。
  3. 1.10.64fuerit — 完成时态的让步虚拟语气(Concessive Subjunctive),表示在论证中做出让步(“就算路奇里乌斯曾经是……”)。

引用这一段

贺拉斯, 讽刺诗集 §1.10.1-1.10.92. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.humanitext-lat2:1.10.1-1.10.92

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。