Humanitext Reader

贺拉斯 · 讽刺诗集 §1.9.1-1.9.78

在圣街遭遇喋喋不休的纠缠者

第 14 段,共 30 段 · 拉丁语

内容简介

诗人在圣街散步时被一个只知其名的喋喋不休之徒纠缠,他用尽各种借口试图脱身却屡屡失败,最后那人的诉讼对手突然出现并将其强行带走,诗人得以戏剧性地解脱。

§1.9.1Ibam forte Via Sacra, sicut meus est mos, §1.9.2nescio quid meditans nugarum, totus in illis:
我当时正巧像往常一样,在圣街上散步,心里盘算着一些无聊的小事,完全沉浸其中。
§1.9.3accurrit quidam notus mihi nomine tantum:
突然跑来一个人,我只知道他的名字。
§1.9.4arreptaque manu, ‘quid agis, dulcissime rerum?’
他一把抓住我的手,说道:“近来如何,我最亲爱的朋友?
§1.9.5‘suaviter, ut nunc est,’ inquam ‘et cupio omnia quae vis. ’
” “挺好的,目前为止,”我说,“祝你一切如意。
§1.9.6cum adsectaretur, ‘numquid vis?’ occupo.
” 见他一直跟着,我抢先问道:“您还有什么事吗?
at ille §1.9.7‘noris nos’ inquit; ‘docti sumus.
”而他却说: “你应该结识我们,我们可是有学问的人。
’ hic ego ‘pluris §1.9.8hoc’ inquam ‘mihi eris.
”这时我说: “为此,你在我眼中将更有价值。
’ misere discedere quaerens §1.9.9ire modo ocius, interdum consistere, in aurem §1.9.10dicere nescio quid puero, cum sudor ad imos §1.9.11manaret talos.
”我极想脱身,备感煎熬,有时走得快些,有时又停下脚步,向侍从奴仆的耳边低声说着些什么,而汗水正顺着我的脚踝往下直流。
‘o te, Bollane, cerebri
“哦,波拉努斯,你这脾气急躁的人多么幸福啊!
§1.9.12felicem’ aiebam tacitus, cum quidlibet ille
”我心里暗暗说道。
§1.9.13garriret, vicos, urbem laudaret.
当时他正滔滔不绝地瞎扯,赞美着街道和城市。
ut illi §1.9.14nil respondebam, ‘misere cupis’ inquit ‘abire: §1.9.15iamdudum video; sed nil agis: usque tenebo; §1.9.16persequar hinc quo nunc iter est tibi.
由于我对他毫无回应,他便说:“你急着想走,我早就看出来了;但你这是徒劳:我会一直缠着你;从这儿一直跟到你要去的地方。
’ ‘nil opus est te §1.9.17circumagi: quendam volo visere non tibi notum; §1.9.18trans Tiberim longe cubat is prope Caesaris hortos. ’
”“没必要让你绕远路:我想去拜访一个你不认识的人;他病倒在台伯河对岸很远的地方,靠近恺撒的花园。
§1.9.19‘nil habeo quod agam et non sum piger: usque sequar te. ’
” “我闲着没事,也不怕累:我会一直跟着你。
§1.9.20demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, §1.9.21cum gravius dorso subiit onus.
” 我耷拉下耳朵,像一只满腹怨气的驴子,当背上压着过重的负担时。
incipit ille: §1.9.22‘si bene me novi, non Viscum pluris amicum, §1.9.23non Varium facies; nam quis me scribere pluris
他开始说道: “如果我很了解自己,你不会把维斯库斯或瓦里乌斯当成比我更好的朋友;因为谁能写出比我更多或更快的诗句?
§1.9.24aut citius possit versus? quis membra movere
谁能把肢体舞动得更加优雅?
§1.9.25mollius? invideat quod et Hermogenes, ego canto. ’
连赫尔莫盖尼斯都会嫉妒我的歌喉。
§1.9.26interpellandi locus hic erat ‘est tibi mater, §1.9.27cognati, quis te salvo est opus?’ ‘haud mihi quisquam.
” 这时正是一次打断的机会:“你家里还有母亲,或者亲戚,需要你平安无事地陪伴吗? ”“一个也没有。
§1.9.28omnis conposui.
我已经把他们全都安葬了。
’ ‘felices.
”“真幸福啊。
nunc ego resto.
现在只剩下我了。
§1.9.29confice; namque instat fatum mihi triste, Sabella §1.9.30quod puero cecinit divina mota anus urna: §1.9.31“hunc neque dira venena nec hosticus auferet ensis §1.9.32nec laterum dolor aut tussis nec tarda podagra: §1.9.33garrulus hunc quando consumet cumque: loquaces,
结果我吧;因为悲惨的命运正逼近我,这是一个萨宾老妇人在我童年时,摇动神圣的神签罐对我做出的预言: ‘这个孩子,可怕的毒药和敌人的利剑都夺不走他的生命,肋部的疼痛、咳嗽和行动迟缓的痛风也不能;唯有喋喋不休的人,迟早会折磨死他。
§1.9.34si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas. ”
多话的人,他若聪明,一旦长大成人,就应当避开。
§1.9.35ventum erat ad Vestae, quarta iam parte diei §1.9.36praeterita, et casu tum respondere vadato §1.9.37debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
’” 我们已经来到了维斯塔神殿,此时一天的四分之一已经过去了,正巧他那时必须对他的保证人作出回应,否则他就会输掉这场诉讼。
§1.9.38‘si me amas,’ inquit ‘paulum hic ades.
“如果你爱我,”他说,“请在这里帮帮我。
’ ‘inteream, si §1.9.39aut valeo stare aut novi civilia iura; §1.9.40et propero quo scis.
”“如果我还有力气站法庭,或者懂得公民法,就让死掉吧;而且我正急着赶去你所知道的地方。
’ ‘dubius sum, quid faciam’, inquit, §1.9.41‘tene relinquam an rem.
”“我很犹豫该怎么办,”他说, “是放弃你,还是放弃我的官司。
’ ‘me, sodes.
”“放弃我吧,求你了。
’ ‘non faciam’ ille,
”“我可不干。
§1.9.42et praecedere coepit; ego, ut contendere durum §1.9.43cum victore, sequor.
”他回答,并开始走在前面;而我,因为知道与战胜者抗争是艰难的,便跟在后面。
‘Maecenas quomodo tecum?’
“麦凯纳斯对你如何?
§1.9.44hinc repetit.
” 他从这里重新挑起话题。
‘paucorum hominum et mentis bene sanae. ’
“他交往的人很少,而且心智极其健全。
§1.9.45‘nemo dexterius fortuna est usus.
” “没有人比他更巧妙地利用命运了。
haberes §1.9.46magnum adiutorem, posset qui ferre secundas, §1.9.47hunc hominem velles si tradere: dispeream, ni §1.9.48summosses omnis.
你将拥有一位伟大的助手,他能甘当配角,如果你愿意引荐此人:如果你不能把所有人都赶走,就让我死掉吧。
’ ‘non isto vivimus illic, §1.9.49quo tu rere, modo; domus hac nec purior ulla est §1.9.50nec magis his aliena malis;
”“我们那里的生活,并不是你所想象的那样;没有比那儿更纯洁的府邸了,也没有比那儿更远离这些恶俗的地方了。
nil mi officit, inquam, §1.9.51ditior hic aut est quia doctior; est locus uni §1.9.52cuique suus.
我说过,这对我毫无影响,哪怕某人因为更有学问而比别人富有;每个人都有他自己的位置。
’ ‘magnum narras, vix credibile.
”“你说得可真是件了不起的事,简直难以置信。
’ ‘atqui §1.9.53sic habet.
”“但事实就是如此。
’ ‘accendis quare cupiam magis illi §1.9.54proximus esse.
”“你让我更加渴望能与他亲近了。
’ ‘velis tantummodo: quae tua virtus, §1.9.55expugnabis: et est qui vinci possit eoque §1.9.56difficilis aditus primos habet.
”“只要你愿意:凭你的才能,你能攻克他;而且他是可以被征服的,所以才会把最初的接近弄得这么困难。
’ ‘haud mihi dero: §1.9.57muneribus servos corrumpam; non, hodie si §1.9.58exclusus fuero, desistam; tempora quaeram, §1.9.59occurram in triviis, deducam.
”“我绝不会让自己失望:我要用礼物收买他的奴隶;今天如果被拒之门外,我不会放弃;我会寻找时机,在街角迎上去,为他护送。
nil sine magno §1.9.60vita labore dedit mortalibus.
没有付出巨大的辛劳,生命就什么也不会赐予凡人。
’ haec dum agit, ecce §1.9.61Fuscus Aristius occurrit, mihi carus et illum §1.9.62qui pulchre nosset.
”正当他滔滔不绝时,看啊,阿里斯提乌斯·富斯库斯迎面走来,他是我的挚友,而且把那人摸得很透。
consistimus.
我们停下脚步。
‘unde venis et §1.9.63quo tendis?’ rogat et respondet.
“你从哪儿来,要到哪儿去? ”他询问着也回答着。
vellere coepi §1.9.64et pressare manu lentissima bracchia, nutans, §1.9.65distorquens oculos, ut me eriperet.
我开始拉扯并用手掐他那毫无反应的胳膊,直点头,挤眉弄眼,求他把我救出来。
male salsus §1.9.66ridens dissimulare; meum iecur urere bilis.
这个不怀好意、爱开玩笑的家伙笑着装作没看见;我的肝脏因愤怒而燃烧。
§1.9.67‘certe nescio quid secreto velle loqui te §1.9.68aiebas mecum.
“你刚才分明说,想私下里跟我谈点什么事。
’ ‘memini bene, sed meliore §1.9.69tempore dicam; hodie tricensima sabbata: vin tu §1.9.70curtis Iudaeis oppedere?’ ‘nulla mihi’ inquam §1.9.71‘relligio est.
”“我记的很清楚,但还是改在更好的时候说吧;今天是第三十个萨巴特:你难道想冒犯那些行割礼的犹太人吗? ”“我可没有宗教上的禁忌,”我说。
’ ‘at mi: sum paulo infirmior, unus §1.9.72multorum.
“但我有:我稍微弱一些,只是众人中的普通一员。
ignosces; alias loquar.
请原谅;改天再谈吧。
’ huncine solem §1.9.73tam nigrum surrexe mihi! fugit inprobus ac me §1.9.74sub cultro linquit.
”这样的太阳竟然如此黑暗地在我头上升起! 这个无赖逃走了,把我遗弃在屠刀之下。
casu venit obvius illi §1.9.75adversarius et ‘quo tu, turpissime?’ magna
正巧,他的诉讼对手迎面走来,大声喊道: “你往哪走,你这无耻之徒!
§1.9.76inclamat voce, et ‘licet antestari?’ ego vero
”并问:“可以做证人吗?
§1.9.77oppono auriculam.
”我当然凑上耳垂。
rapit in ius; clamor utrimque, §1.9.78undique concursus.
他把那人拉上法庭;两边大吵大闹,四周人群聚集。
sic me servavit Apollo.
就这样,阿波罗救了我。

词汇与语法注释

  1. 1.9.11cerebri felicem — o te... felicem 是感叹对格,而 cerebri 是修饰形容词 felicem 的原因或关系属格(意为“脾气急躁”或“大脑”)。波拉努斯以脾气暴躁著称,这使他能迅速摆脱纠缠不休的人,此处贺拉斯对此表示羡慕。
  2. 1.9.33quando... cumque — 割裂(tmesis)的一个例子,原本为一个词的 quandocumque(无论何时,迟早)由于诗歌格律等原因被拆分为两部分(quando 和 cumque)。
  3. 1.9.36respondere vadato — 关于 vadato 有两种主要解释:(1) 作为名词化的分词 vadatus(设定保释金者,即原告)的与格,修饰 respondere(出庭应诉);(2) 作为无人称的夺格绝对结构,意为“在已设定保释金的情况下”。此处采用前者,即“向已为他设定保释金的原告(在法庭上)做出回应”。
  4. 1.9.47summosses — submovisses(虚拟式过去完成时)的缩约形。在紧随 dispeream, ni...(如果……不,我就死掉)这一表示强烈断言或誓言的条件句结果分句中,使用过去完成时虚拟式来表达未来完成的含义。
  5. 1.9.72-73huncine solem / tam nigrum surrexe mihi — 表示感叹的“对格加不定式”结构。huncine 是由指示形容词 hunc 加上疑问/强调后缀 -ne 构成。它包含主格对格 hunc solem tam nigrum 和不定式 surrexe(surrexisse 的缩约形),表达了叙述者绝望的感叹:“这样黑暗的太阳竟然在我头上升起!”

引用这一段

贺拉斯, 讽刺诗集 §1.9.1-1.9.78. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0893.phi004.humanitext-lat2:1.9.1-1.9.78

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。