§1.8.1Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, §1.8.2cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum, §1.8.3maluit esse Deum.
以前我曾是一根无用的木料,一截无花果树的树干,当时木匠犹豫着是该做个凳子还是做个普里阿普斯,他最终决定让我成为神。
Deus inde ego, furum aviumque §1.8.4maxima formido; nam fures dextra coercet §1.8.5obscaenoque ruber porrectus ab inguine palus, §1.8.6ast inportunas volucres in vertice harundo §1.8.7terret fixa vetatque novis considere in hortis.
从此我便成了神,成了小偷和鸟类最大的克星;因为右手和那从下体猥亵地伸出的红色木桩能震慑住小偷,而头顶上插着的芦苇则让讨厌的鸟类感到惊恐,并禁止它们在新建的园子里栖息。
§1.8.8huc prius angustis eiecta cadavera cellis §1.8.9conservus vili portanda locabat in arca; §1.8.10hoc miserae plebi stabat commune sepulcrum; §1.8.11Pantolabo scurrae Nomentanoque nepoti
以前,从狭窄的仆人房里扔出来的尸体,会由奴隶同伴雇人用廉价的棺木运到这里;这里是穷苦平民的公共墓地,也是给小丑潘托拉布斯和败家子诺门塔努斯准备的。
§1.8.12mille pedes in fronte, trecentos cippus in agrum §1.8.13hic dabat, heredes monumentum ne sequeretur.
这里的界石规定了前宽一千英尺,深三百英尺,以免这块墓地落入继承人之手。
§1.8.14nunc licet Esquiliis habitare salubribus atque §1.8.15aggere in aprico spatiari, quo modo tristes §1.8.16albis informem spectabant ossibus agrum, §1.8.17cum mihi non tantum furesque feraeque suetae §1.8.18hunc vexare locum curae sunt atque labori §1.8.19quantum carminibus quae versant atque venenis §1.8.20humanos animos: has nullo perdere possum §1.8.21nec prohibere modo, simul ac vaga luna decorum §1.8.22protulit os, quin ossa legant herbasque nocentis.
如今人们可以居住在健康的埃斯奎里奈山上,并在洒满阳光的土堤上散步,而此前人们还曾悲伤地看着这片因白骨而满目疮痍的土地;此时,对我来说,那些平时常来骚扰此处的小偷和野兽,倒不怎么让我操心和费力,真正让我费神的是那些用咒语和毒药蛊惑人心的人(女巫):我既无法消灭她们,也无法在徘徊的月亮露出她美丽的脸庞时,阻止她们前来收集白骨和毒草。
§1.8.23vidi egomet nigra succinctam vadere palla §1.8.24Canidiam pedibus nudis passoque capillo, §1.8.25cum Sagana maiore ululantem: pallor utrasque §1.8.26fecerat horrendas adspectu.
我亲眼看见卡尼迪娅身穿黑斗篷,束起裙摆,光着脚,披头散发地走着,与年长的萨加娜一同发出哀号:苍白的面色使她们两人的面目看起来极其狰狞。
scalpere terram §1.8.27unguibus et pullam divellere mordicus agnam §1.8.28coeperunt; cruor in fossam confusus, ut inde §1.8.29manis elicerent animas responsa daturas.
她们开始用指甲扒拉土地,用牙齿撕咬一头黑色的母羔羊;鲜血注入沟中,以便从此招引亡灵来回答她们的提问。
§1.8.30lanea et effigies erat altera cerea: maior §1.8.31lanea, quae poenis conpesceret inferiorem; §1.8.32cerea suppliciter stabat, servilibus ut quae §1.8.33iam peritura modis.
那里还有一个羊毛玩偶,另一个是蜡制的;较大的那个是羊毛制的,用惩罚来惩治那较小的(蜡制)玩偶;蜡制的那个像个哀求者一样站着,仿佛是一个即将以奴隶的方式死去的人。
Hecaten vocat altera, saevam §1.8.34altera Tisiphonen: serpentes atque videres §1.8.35infernas errare canes lunamque rubentem, §1.8.36ne foret his testis, post magna latere sepulcra.
一个呼唤着赫卡忒,另一个呼唤着残暴的提西福涅;你会看到毒蛇和地狱之犬在四处游荡,而泛红的月亮,为了不给她们作证,躲到了高大的墓碑后面。
§1.8.37mentior at siquid, merdis caput inquiner albis §1.8.38corvorum atque in me veniat mictum atque cacatum §1.8.39Iulius, et fragilis Pediatia, furque Voranus.
如果我说的有半句假话,就让乌鸦的白色粪便弄脏我的头,让尤利乌斯、娇弱的佩迪亚蒂亚以及小偷沃拉努斯来我身上撒尿拉屎。
§1.8.40singula quid memorem, quo pacto alterna loquentes §1.8.41umbrae cum Sagana resonarint triste et acutum §1.8.42utque lupi barbam variae cum dente colubrae §1.8.43abdiderint furtim terris et imagine cerea §1.8.44largior arserit ignis et ut non testis inultus §1.8.45horruerim voces Furiarum et facta duarum?
我何必一一细数,阴魂如何与萨加娜轮流对话,发出悲凉而尖锐的声响,她们又如何悄悄地将狼的胡须和斑纹毒蛇的牙齿埋入土中,以及那蜡像如何燃起更猛烈的火焰,而我又如何没有作为一个无能为力的目击者,而是因两个复仇女神(女巫)的言行而吓得战栗?