§1.7.1Proscripti Regis Rupili pus atque venenum §1.7.2hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor §1.7.3omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
混血儿佩尔西乌斯是如何报复了那被充公财产且流放的鲁皮利乌斯·雷克斯的脓血与毒液,我想这一切对于所有的患眼疾者和理发师来说都是家喻户晓的。
§1.7.4Persius hic permagna negotia dives habebat §1.7.5Clazomenis et iam litis cum Rege molestas, §1.7.6durus homo atque odio qui posset vincere Regem, §1.7.7confidens, tumidus, adeo sermonis amari, §1.7.8Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis.
这位佩尔西乌斯是个富人,在克拉佐门奈拥有庞大的业务,且已经与雷克斯发生了棘手的诉讼;他是一个顽固的人,在仇恨上足以战胜雷克斯,自信、傲慢,言辞极其刻薄,以至于他能骑着白马超越西塞纳和巴鲁斯一辈。
§1.7.9ad Regem redeo.
我回到雷克斯的话题。
postquam nihil inter utrumque §1.7.10convenit — hoc etenim sunt omnes iure molesti, §1.7.11quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter §1.7.12Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem §1.7.13ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, §1.7.14non aliam ob causam, nisi quod virtus in utroque §1.7.15summa fuit: duo si discordia vexet inertis §1.7.16aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi §1.7.17cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro §1.7.18muneribus missis.
在双方没有达成任何和解之后——因为所有好斗的人都享有同样的权利,正如遭遇敌对战争的勇士一样:在普里阿摩斯之子赫克托耳与英勇的阿喀琉斯之间曾有不共戴天的仇恨,以至于只有最终的死亡才能将他们分开,这不为别的,只因他们两人的勇气都是至高无上的;但如果是不和困扰着两个懦夫,或者是战争爆发在不相称的对手之间,就像狄奥墨得斯对阵吕基亚的格劳科斯,弱者就会主动赠送礼物而退却。
Bruto praetore tenente §1.7.19ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non §1.7.20conpositum melius cum Bitho Bacchius.
当布鲁图斯作为法务官统治着富庶的亚细亚时,鲁皮利乌斯和佩尔西乌斯这一对展开了决斗,其精彩程度绝不亚于巴克基乌斯与比图斯的对决。
in ius §1.7.21acres procurrunt, magnum spectaculum uterque.
他们猛烈地对簿公堂,两人的表现都是极大的奇观。
§1.7.22Persius exponit causam; ridetur ab omni §1.7.23conventu; laudat Brutum laudatque cohortem, §1.7.24solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris §1.7.25appellat comites, excepto Rege; canem illum, §1.7.26invisum agricolis sidus, venisse: ruebat §1.7.27flumen ut hibernum, fertur quo rara securis.
佩尔西乌斯陈述案情;引起了全场会众的哄堂大笑;他赞美布鲁图斯,赞美他的随从们,将布鲁图斯称为亚细亚的太阳,将随从们称为吉星,唯独除去了雷克斯;他说雷克斯就像那颗农夫所厌恶的狗星降临了:他的言辞像冬日的急流一样奔腾,冲向那伐木工极少涉足的深山。
§1.7.28tum Praenestinus salso multoque fluenti §1.7.29expressa arbusto regerit convicia, durus §1.7.30vindemiator et invictus, cui saepe viator §1.7.31cessisset magna conpellans voce cuculum.
接着,这位普赖内斯泰人针对那言辞犀利且滔滔不绝的对手,吐出了从葡萄园里提炼出来的辱骂,他是一个强悍且不可战胜的葡萄采摘工,常常连旅人大声戏谑地叫他“布谷鸟”时也会向他认输。
§1.7.32at Graecus, postquam est Italo perfusus aceto, §1.7.33Persius exclamat: ‘per magnos, Brute, Deos te §1.7.34oro, qui reges consueris tollere, cur non
但那希腊人佩尔西乌斯,在被灌了满身意大利醋之后,惊呼道:“布鲁图斯啊,我指着伟大的诸神向你恳求,既然你习惯于消除君王,为什么不宰了这个雷克斯?
§1.7.35hunc Regem iugulas? operum hoc, mihi crede, tuorum est.
请相信我,这正是属于你的功业。
’
”