§8.81Ecce autem subitum atque oculis mirabile monstrum; §8.82candida per silvam cum fetu concolor albo §8.83procubuit viridique in litore conspicitur sus.
且看,突然发生了一件亲眼所见的奇妙神迹;在森林中,有一只白色的母猪与它白色的幼崽同色,躺在绿色的岸边,被人们看见。
§8.84Quam pius Aeneas tibi enim, tibi, maxuma Iuno, §8.85mactat sacra ferens et cum grege sistit ad aram.
虔诚的埃涅阿斯正是给你,给你,最伟大的朱诺,将其献祭,带着祭品,连同它的幼崽一起立在祭坛前。
§8.86Thybris ea fluvium, quam longa est, nocte tumentem §8.87leniit, et tacita refluens ita substitit unda, §8.88mitis ut in morem stagni placidaeque paludis §8.89sterneret aequor aquis, remo ut luctamen abesset.
蒂布里斯河在整整那一夜里,只要它还在持续,便抚平了它那澎湃的川流,并倒流着,以无声的波澜停留下来,如同温和的池塘或平静的沼泽那样,用河水铺平了水面,好让划桨毫无阻碍。
§8.90Ergo iter inceptum celerant rumore secundo; §8.91labitur uncta vadis abies; mirantur et undae, §8.92miratur nemus insuetum fulgentia longe §8.93scuta virum fluvio pictasque innare carinas.
因此,他们伴随着喜悦的喧声,加快了已开始的旅程;涂了油的松木船在浅滩上滑行;波浪感到惊异,未见此景的树林也感到惊异,注视着那从远处闪耀的勇士们的盾牌,以及在河中漂浮通过的彩色船身。
§8.94Olli remigio noctemque diemque fatigant §8.95et longos superant flexus variisque teguntur §8.96arboribus viridisque secant placido aequore silvas.
他们用划桨度过了黑夜和白昼,战胜了长长的弯道,被各式各样的树木所遮蔽,在平静的水面上切割着绿色的森林。
§8.97Sol medium caeli conscenderat igneus orbem, §8.98cum muros arcemque procul ac rara domorum §8.99tecta vident, quae nunc Romana potentia caelo §8.100aequavit, tum res inopes Euandrus habebat: §8.101ocius advertunt proras urbique propinquant.
烈日已升上天穹中央的圆弧,这时他们看见远处有城墙、城堡和零星的房屋屋顶,如今罗马的力量已将这些与天空并列,而当时埃万德鲁斯仅拥有一片贫瘠的家业:他们迅速转过船头,向城市靠近。
§8.102Forte die sollemnem illo rex Arcas honorem §8.103Amphitryoniadae magno divisque ferebat §8.104ante urbem in luco.
偶然在这一天,阿尔卡迪亚国王正在城前的圣林中向伟大的安菲特律翁之子(赫拉克勒斯)及众神献上庄严的年度敬意。
Pallas huic filius una, §8.105una omnes iuvenum primi pauperque senatus §8.106tura dabant, tepidusque cruor fumabat ad aras.
他的儿子帕拉斯与他在一起,所有的青年贵秀和贫穷的元老院也在一起奉香,温热的鲜血在祭坛前冒着烟。
§8.107Ut celsas videre rates atque inter opacum §8.108adlabi nemus et tacitis incumbere remis, §8.109terrentur visu subito cunctique relictis §8.110consurgunt mensis.
当他们看见高耸的船只在阴暗的树林间滑入,并在无声的桨划中靠岸时,他们被这突如其来的景象所惊吓,纷纷离开餐桌起立。
Audax quos rumpere Pallas §8.111sacra vetat raptoque volat telo obvius ipse §8.112et procul e tumulo:
Iuvenes, quae causa subegit
大胆的帕拉斯禁止他们中断神圣的祭仪,他自己抓起武器迎面飞奔而去,并在远处的土丘上喊道: “青年们,什么原因驱使你们尝试未知的道路?
§8.113ignotas temptare vias, quo tenditis?
inquit.
你们往何处去?
§8.114Qui genus? Unde domo? Pacemne huc fertis an arma?
” 他说道, “你们是什么种族? 家乡在何处? 你们来此是带来和平还是武力?
§8.115Tum pater Aeneas puppi sic fatur ab alta §8.116paciferaeque manu ramum praetendit olivae: §8.117Troiugenas ac tela vides inimica Latinis, §8.118quos illi bello profugos egere superbo.
” 这时,父亲埃涅阿斯从高高的船尾这样说道,并用手伸出一枝代表和平的橄榄枝: “你看到的是特洛伊人,和对拉丁人敌对的武器,拉丁人通过傲慢的战争驱逐了我们这些流亡者。
§8.119Euandrum petimus.
我们寻找埃万德鲁斯。
Ferte haec et dicite lectos §8.120Dardaniae venisse duces socia arma rogantis.
请带去这句话,并说达尔达尼亚被选出的领袖们已经到来,请求结盟的武装。
§8.121Obstipuit tanto percussus nomine Pallas: §8.122Egredere o quicumque es
ait
coramque parentem §8.123adloquere ac nostris succede penatibus hospes.
” 帕拉斯被如此伟大的名字所震颤,惊愕不已: “请下来吧,无论你是谁,” 他说道, “亲自向我的父亲说话,并作为客人进入我们的家园。
§8.124excepitque manu dextramque amplexus inhaesit.
” 他用手迎接他,紧紧握着他的右手不放。
§8.125Progressi subeunt luco fluviumque relinquunt.
他们向前走去,进入圣林,离开了河流。
§8.126Tum regem Aeneas dictis adfatur amicis: §8.127Optume Graiugenum, cui me Fortuna precari §8.128et vitta comptos voluit praetendere ramos,
这时埃涅阿斯用友好的言语对国王说道: “希腊子嗣中最杰出的人啊,命运要我向你祈求,并向你伸出饰有彩带的橄榄枝。
§8.129non equidem extimui, Danaum quod ductor et Arcas §8.130quodque a stirpe fores geminis coniunctus Atridis; §8.131sed mea me virtus et sancta oracula divom §8.132cognatique patres, tua terris didita fama, §8.133coniunxere tibi et fatis egere volentem.
我绝没有因为你是达那奥伊人的领袖、阿尔卡迪亚人,且从血统上与阿特柔斯的两子相连而感到恐惧;而是我的德行、神明圣洁的启示、我们同源的父辈、以及你传遍大地的声名,将我与你紧密相连,并由命运驱使我甘愿前来。
§8.134Dardanus, Iliacae primus pater urbis et auctor, §8.135Electra, ut Grai perhibent, Atlantide cretus, §8.136advehitur Teucros; Electram maxumus Atlas §8.137edidit, aetherios umero qui sustinet orbes
达尔达诺斯,伊利奥斯城最初的父亲和奠基者,正如希腊人所言,为阿特拉斯之女埃莱克特拉所生,他来到了特洛伊人这里;最伟大的阿特拉斯生了埃莱克特拉,正是他用肩膀支撑着天球。
§8.138vobis Mercurius pater est, quem candida Maia §8.139Cyllenae gelido conceptum vertice fudit; §8.140at Maiam, auditis si quicquam credimus, Atlas, §8.141idem Atlas generat, caeli qui sidera tollit.
对你们而言,墨丘利是父亲,美丽的迈亚在库勒涅冷冽的山顶上怀了他并将其诞下;而迈亚,如果我们对所听闻的事情有任何信任的话,阿特拉斯,同一位支撑着天界星辰的阿特拉斯生了她。
§8.142Sic genus amborum scindit se sanguine ab uno.
如此,我们两家的一族从同一血脉中分流而出。
§8.143His fretus non legatos neque prima per artem §8.144temptamenta tui pepigi: me, me ipse meumque §8.145obieci caput et supplex ad limina veni.
凭仗着这些,我没有派遣使节,也没有通过计谋对你进行最初的试探:我自己,我自己献出了我自己的生命,作为乞求者来到了你的门前。
§8.146Gens eadem, quae te, crudeli Daunia bello §8.147insequitur; nos si pellant, nihil afore credunt, §8.148quin omnem Hesperiam penitus sua sub iuga mittant §8.149et mare quod supra teneant quodque adluit infra.
那用残酷战争追击你的同一个达乌尼亚民族,也在追击我们;他们相信如果驱逐了我们,就没有任何东西能阻碍他们将整个赫斯佩里亚完全置于他们的轭下,并统治上方的海以及洗刷下方的海。
§8.150Accipe daque fidem: sunt nobis fortia bello §8.151pectora, sunt animi et rebus spectata iuventus.
接受并给予信义吧:我们有在战争中强健的胸怀,我们有气概,和在行动中得到检验的青年。
§8.152Dixerat Aeneas.
” 埃涅阿斯说完了。
Ille os oculosque loquentis §8.153iamdudum et totum lustrabat lumine corpus.
对方早已用目光审视着说话者的面容、眼睛以及整个身体。
§8.154Tum sic pauca refert:
Ut te, fortissime Teucrum, §8.155accipio agnoscoque libens! Ut verba parentis
接着他这样简短地回答: “特洛伊人中最勇敢的人啊,我是多么乐意地接纳并认出你!
§8.156et vocem Anchisae magni voltumque recordor!
我是多么回忆起你父亲的话语、伟大的安喀塞斯的声音和面容!