§12.798aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
或是被夺走的宝剑(因为要是没有你,尤图尔娜能做什么?
§12.799ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
)被归还给图尔努斯,并让战败者的力量增长?
如今终于停止吧,因我们的恳求而改变心意吧,已到了最后的关头。
Terris agitare vel undis §12.804Troianos potuisti, infandum adcendere bellum, §12.805deformare domum et luctu miscere hymenaeos: §12.806ulterius temptare veto.
你本可以在陆地上或波涛中折磨特洛伊人,燃起难以言喻的战争,毁坏家庭,用悲哀扰乱婚礼,我禁止你再作进一步的企图。
Sic Iuppiter orsus; §12.807sic dea submisso contra Saturnia voltu: §12.808Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, §12.809Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; §12.810nec tu me aeria solam nunc sede videres §12.811digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa §12.812starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
”朱庇特如此开篇;萨图尔努斯之女这位女神低着头如此回答: “伟大的朱庇特啊,正因为我深知你的这一意愿,我才违心地离开了图尔努斯和大地;否则你现在也不会看到我独自留在天空的宝座上,忍受着公正与不公的对待,而是会看到我身披烈火,站在战阵之下,将特瓦克里人拖入敌对的决斗中。
§12.813Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri §12.814suasi et pro vita maiora audere probavi, §12.815non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: §12.816adiuro Stygii caput implacabile fontis, §12.817una superstitio superis quae reddita divis.
我承认,是我劝说尤图尔娜去帮助她那可怜的兄弟,并赞同她为了他的生命去冒更大的险,然而,我并未允许她投掷兵刃,也未允许她拉开弓弦:我指着斯提克斯泉那不容宽宥的源头起誓,这是赐予天神们的唯一不容违背的誓言。
§12.818Et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
如今我确实让步,怀着厌恶离开这场战斗。
§12.819Illud te, nulla fati quod lege tenetur, §12.820pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: §12.821cum iam conubis pacem felicibus, esto, §12.822component, cum iam leges et foedera iungent, §12.823ne vetus indigenas nomen mutare Latinos §12.824neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari §12.825aut vocem mutare viros aut vertere vestem.
有一件事,它不受任何命运之法的束缚,为了拉丁,为了你子民的威严,我向你祈求:当他们终于通过幸福的联姻来缔结和平时(就让它如此吧),当他们终于确立法律与条约时,请不要命令土著的拉丁人改变他们古老的名字,也不要让他们变成特洛伊人,或被称为特瓦克里人,或者让人们改变语言,或改变服饰。
§12.826Sit Latium, sint Albani per saecula reges, §12.827sit Romana potens Itala virtute propago: §12.828occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.
让拉丁依然是拉丁,让阿尔巴的国王们世代相传,让罗马的后裔凭着意大利的德性而强大:特洛伊已经倾覆,请允许它连同其名字一起消逝吧。
§12.829Olli subridens hominum rerumque repertor §12.830Es germana Iovis Saturnique altera proles: §12.831irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
” 人类与万物的创造者向她微微一笑: “你是朱庇特的亲姐姐,萨图尔努斯的另一个孩子:在你胸中竟然翻卷着如此巨大的愤怒波涛。
§12.832Verum age et inceptum frustra submitte furorem §12.833do quod vis, et me victusque volensque remitto.
不过,来吧,平息你徒然发作的狂怒吧;我满足你的愿望,我既已被说服,也心甘情愿地让步。
§12.834Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, §12.835utque est nomen erit; commixti corpore tantum §12.836subsident Teucri.
奥索尼亚人将保留他们父祖的语言和习俗,他们的名字也将保持现状;特瓦克里人仅仅在肉体上与他们混杂沉淀同化。
Morem ritusque sacrorum §12.837adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
至于祭祀的规矩和仪式,我将予以增添,并使他们全都成为说同一种语言的拉丁人。
§12.838Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget, §12.839supra homines, supra ire deos pietate videbis, §12.840nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.
由此,与奥索尼亚之血结合而兴起的新族群,你将看到他们在虔敬上超越凡人、超越神明,没有任何一个民族会像他们那样崇奉对你的敬意。
§12.841Adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit.
” 朱诺表示赞同,满心欢喜地转变了心意。
§12.842Interea excedit caelo nubemque relinquit.
与此同时,她离开了天空,告别了那片云彩。
§12.843His actis aliud genitor secum ipse volutat §12.844Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
办妥这些事后,天父自己心中盘算着另一件事,准备让尤图尔娜离开她兄弟的战事。
§12.845Dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, §12.846quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram §12.847uno eodemque tulit partu paribusque revinxit §12.848serpentum spiris ventosasque addidit alas.
传说有一对双生祸害,被称为迪拉(复仇女神),深沉之夜将她们与地狱的梅盖拉一同在仅有的一次分娩中产下,并用相同的毒蛇之缠绕将她们缚住,又给她们配上了生风的翅膀。
§12.849Hae Iovis ad solium saevique in limine regis §12.850adparent acuuntque metum mortalibus aegris, §12.851siquando letum horrificum morbosque deum rex §12.852molitur meritas aut bello territat urbes.
她们显现在朱庇特的王座前和那冷酷帝王的身侧,使得备受折磨的凡人更加感到恐惧,只要天神之王企图降下可怕的死亡与疾病,或者用战争恐吓那些罪有应得的城市。
§12.853Harum unam celerem demisit ab aethere summo §12.854Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit.
朱庇特将她们中的一员从高空迅速派下,命令她前去作为尤图尔娜的凶兆。
§12.855Illa volat celerique ad terram turbine fertur.
她展翅飞翔,化作一阵疾风卷向大地。
§12.856Non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta, §12.857armatam saevi Parthus quam felle veneni, §12.858Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit, §12.859stridens et celeris incognita transilit umbras: §12.860talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.
正如一缕箭羽从弓弦射出,穿透云霄,帕提亚人将其蘸满了致命的剧毒,帕提亚人或是库多尼亚人射出这无药可医的兵刃,呼啸着,不为人知地越过转瞬即逝的阴影:黑夜之女便是这般飞身而下,直奔大地。
§12.861Postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni, §12.862alitis in parvae subitam conlecta figuram, §12.863quae quondam in bustis aut culminibus desertis §12.864nocte sedens serum canit importuna per umbras, §12.865hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora §12.866fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
当她看清特洛伊人的战阵与图尔努斯的队伍后,她突然收缩身形,变成了一只小鸟,这鸟儿时常在陵墓或荒凉的屋顶上,在夜间停歇,穿透阴影鸣唱其不祥的歌声直到深夜,化作这种形态的祸害,在图尔努斯的脸庞前飞来飞去,发出鸣叫,并用翅膀猛烈拍打他的盾牌。
§12.867Olli membra novus solvit formidine torpor, §12.868adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
一种异样的麻木因恐惧而松懈了他的四肢,头发因惊骇而竖起,声音也卡在喉咙里。
§12.869At procul ut Dirae stridorem adgnovit et alas, §12.870infelix crinis scindit Iuturna solutos, §12.871unguibus ora soror foedans et pectora pugnis: §12.872Quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
然而在远处,当尤图尔娜听出复仇女神的啸叫与羽翼时,不幸的尤图尔娜扯碎了她披散的发丝,姐姐用指甲抓破面庞,用拳头捶打胸膛: “图尔努斯啊,如今你的姐姐还能为你做什么?
§12.873Aut quid iam durae superat mihi? Qua tibi lucem §12.874arte morer? Talin possum me opponere monstro?
或者,对我这备尝艰辛的人来说,现在还剩下什么? 我能用什么手段来拖延你的生命? 我怎能去对抗如此可怕的怪物?
§12.875Iam iam linquo acies.
我现在就要离开战场。
Ne me terrete timentem,
不要再恐吓本已恐惧的我了,