§2.464inlusasque auro vestes Ephyreiaque aera, §2.465alba neque Assyrio fucatur lana veneno §2.466nec casia liquidi corrumpitur usus olivi:
也不用艳羡那金线刺绣的华衣与科林斯的青铜,洁白的羊毛不会被亚述的染料染色,清澈的橄榄油的使用也不会被桂皮所败坏。
§2.467at secura quies et nescia fallere vita, §2.468dives opum variarum, at latis otia fundis— §2.469speluncae vivique lacus et frigida Tempe §2.470mugitusque boum mollesque sub arbore somni— §2.471non absunt;
恰相反,这里有无忧无虑的安宁,不欺人的生活,富有各种资财,在宽阔的田庄里享受闲暇—— 这里有洞穴、活水之湖、清凉的谷地,还有牛的低鸣、大树下的安眠—— 这些无一不备。
illic saltus ac lustra ferarum §2.472et patiens operum exiguoque adsueta iuventus, §2.473sacra deum sanctique patres;
那里有林间空地、野兽的巢穴,有忍受劳作、习惯清苦的青年,有神圣的祭礼与受人尊敬的父辈。
extrema per illos §2.474iustitia excedens terris vestigia fecit.
正义女神在离开人世时,将最后的脚印留在了他们中间。
§2.475Me vero primum dulces ante omnia Musae, §2.476quarum sacra fero ingenti percussus amore, §2.477accipiant caelique vias et sidera monstrent, §2.478defectus solis varios lunaeque labores; §2.479unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant §2.480obicibus ruptis rursusque in se ipsa residant, §2.481quid tantum Oceano properent se tinguere soles §2.482hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
对我而言,首先,愿那比万物更甜美的缪斯, ――我正怀着极大的爱意侍奉她们的圣器―― 接纳我,并向我展示天际的道路和星辰,太阳的多样日食与月亮的诸般病厄;何以大地震颤,深海又凭何种力量暴涨,冲破堤坝,又再次退回到它自身之中,为何冬日的太阳如此急切地沉入大洋,又是何种阻碍延迟了缓慢的黑夜。
§2.483Sin, has ne possim naturae accedere partis, §2.484frigidus obstiterit circum praecordia sanguis: §2.485rura mihi et rigui placeant in vallibus amnes, §2.486flumina amem silvasque inglorius.
但是,如果为了不让我能接近自然的这些部分,我心口周围冰冷的血液成了阻碍:愿田野和谷地中流淌的小河令我感到愉悦,愿我爱着河流与森林,不求闻达。
O ubi campi §2.487Spercheosque et virginibus bacchata Lacaenis
啊,哪里有平原、斯佩耳刻俄斯河,以及供拉栖代梦少女举行狂欢的泰格托斯山!
啊,谁能将我置于海玛斯山冰凉的峡谷中,并用树枝的巨大阴影来庇护我!
§2.490Felix, qui potuit rerum cognoscere causas, §2.491atque metus omnis et inexorabile fatum §2.492subiecit pedibus strepitumque Acherontis avari.
能够认识事物原因的人是幸福的,并且他将一切恐惧、无可抗拒的命运以及贪婪的冥河咆哮践踏在脚下。
§2.493Fortunatus et ille, deos qui novit agrestis, §2.494panaque Silvanumque senem Nymphasque sorores:
认识乡间神灵的人也是幸福的,即潘神、年迈的西尔瓦努斯以及宁芙姊妹们。
§2.495illum non populi fasces, non purpura regum §2.496flexit et infidos agitans discordia fratres §2.497aut coniurato descendens Dacus ab Histro, §2.498non res Romanae perituraque regna; neque ille §2.499aut doluit miserans inopem aut invidit habenti
他既不为民众的权标,也不为国王的紫衣所动摇,既不为驱使不忠兄弟的冲突,也不为同盟的达基亚人从冰封的多瑙河而下所动,既不为罗马的政事,也不为终将灭亡的王国所动;他既不曾因怜悯穷人而痛苦,也不曾嫉妒富有之人。
§2.500quos rami fructus, quos ipsa volentia rura §2.501sponte tulere sua, carpsit; nec ferrea iura §2.502insanumque forum aut populi tabularia vidit.
凡是树枝奉献的果实,凡是田野自身心甘情愿、自发产出之物,他皆采摘;你不曾看见铁面无私的法律,疯狂的广场,或民众的档案库。
§2.503sollicitant alii remis freta caeca ruuntque §2.504in ferrum, penetrant aulas et limina regum; §2.505hic petit excidiis urbem miserosque Penatis, §2.506ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro; §2.507condit opes alius defossoque incubat auro; §2.508hic stupet attonitus rostris; hunc plausus hiantem §2.509per cuneos—geminatus enim plebisque patrumque— §2.510corripuit;
别的人用双桨骚扰未知的海域,冲向刀剑,闯入君王的宫廷与门户;此人以毁灭来袭击城市和可怜的家神,只为用宝石杯饮水、在叙利亚的紫染织物上安眠;另一个人埋藏财富,守着掘出的黄金;此人在演说台前目瞪口呆;那人则被观众席上 ――平民与贵族双重奉上的――雷鸣般掌声所吸引。
gaudent perfusi sanguine fratrum, §2.511exsilioque domos et dulcia limina mutant §2.512atque alio patriam quaerunt sub sole iacentem.
人们因沾满兄弟的鲜血而欢欣,因流放而交换家园与甜美的门户,在另一个太阳之下寻找他们落寞的祖国。
§2.513Agricola incurvo terram dimovit aratro: §2.514hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes §2.515sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
农人用弯曲的犁开垦了土地:由此产生了一年的劳作,由此他供养了祖国与年幼的子孙,由此供养了牛群与立功的幼牛。
§2.516Nec requies, quin aut pomis exuberet annus §2.517aut fetu pecorum aut cerealis mergite culmi, §2.518proventuque oneret sulcos atque horrea vincat.
没有一刻歇息,岁时若不丰产果实,便会丰收牲畜的幼仔,或谷物丰盈的麦穗,用产物装满犁沟,并超出谷仓的容量。
§2.519Venit hiems: teritur Sicyonia baca trapetis, §2.520glande sues laeti redeunt, dant arbuta silvae; §2.521et varios ponit fetus autumnus et alte §2.522mitis in apricis coquitur vindemia saxis.
冬日来临:西基翁的浆果在榨油机里被碾碎,肥壮的猪群饱食橡子而归,森林奉献草莓;秋天呈现出五谷丰登,在高处柔和的阳光在岩石上将葡萄酿熟。
§2.523Interea dulces pendent circum oscula nati, §2.524casta pudicitiam servat domus, ubera vaccae §2.525lactea demittunt pinguesque in gramine laeto §2.526inter se adversis luctantur cornibus haedi.
与此同时,可爱的孩子们依偎着求他亲吻,贞洁的家庭保持着纯朴,牝牛垂下丰满的乳房,在欢乐的草地上,肥壮的小山羊们相互顶角、奋力格斗。
§2.527Ipse dies agitat festos fususque per herbam, §2.528ignis ubi in medio et socii cratera coronant, §2.529te libans, Lenaee, vocat pecorisque magistris §2.530velocis iaculi certamina ponit in ulmo, §2.531corporaque agresti nudant praedura palaestrae.
农人自己欢度节日,在草地上舒展四肢,那里烟火点燃在中央,同伴们为酒瓮戴上花冠,雷奈乌斯啊,他向你奠酒并呼唤你,并为牧人群体在榆树上设置迅疾飞镖的竞技,他们在乡野的摔跤中展露出无比强壮的身体。
§2.532Hanc olim veteres vitam coluere Sabini, §2.533hanc Remus et frater, sic fortis Etruria crevit §2.534scilicet et rerum facta est pulcherrima Roma, §2.535septemque una sibi muro circumdedit arces.
昔日古老的萨宾人曾过着这样的生活,雷穆斯及其兄弟也是如此;勇敢的伊特鲁里亚由此兴盛,诚然,罗马由此成为世间最美之物,仅凭一己之身便用城墙环抱了七座山丘。
§2.536Ante etiam sceptrum Dictaei regis et ante §2.537inpia quam caesis gens est epulata iuvencis, §2.538aureus hanc vitam in terris Saturnus agebat; §2.539necdum etiam audierant inflari classica, necdum §2.540inpositos duris crepitare incudibus enses.
甚至在迪克特王的权杖之前,在不敬的种族屠宰牛只并以此设宴之前,黄金时代的萨图尔努斯曾在地上过着这种生活;甚至那时人们尚未听闻军号吹响,也未听闻被置于坚硬铁砧上的刀剑叮当作响。