Humanitext Reader

维吉尔 · 农耕诗 §2.1-2.77

树木的自然生长与人工繁育栽培

第 8 段,共 28 段 · 拉丁语

内容简介

作者呼吁巴克科斯和梅塞纳斯,论述了各种树木的自然繁殖方式,以及嫁接和移植等人工栽培技术。

§2.1Hactenus arvorum cultus et sidera caeli, §2.2nunc te, Bacche, canam, nec non silvestria tecum §2.3virgulta et prolem tarde crescentis olivae.
至此已叙述了田野的耕作与天空的星辰,现在,巴克科斯啊,我要歌唱你,以及与你一同的林木灌木,和生长缓慢的奥利弗的后代。
§2.4Huc, pater o Lenaee—tuis hic omnia plena §2.5muneribus, tibi pampineo gravidus autumno §2.6floret ager, spumat plenis vindemia labris— §2.7huc, pater o Lenaee, veni nudataque musto §2.8tingue novo mecum direptis crura cothurnis.
到这里来,哦,莱奈乌斯父亲——这里一切都充满了你的恩赐,为你,田野在多叶的秋天里孕育繁茂,丰收的酒汁在盛满的边缘起泡—— 到这里来,哦,莱奈乌斯父亲,请来吧,脱去长靴,与我一同用新的葡萄汁染红你裸露的双腿。
§2.9Principio arboribus varia est natura creandis.
首先,培育树木具有多种不同的天性。
§2.10namque aliae nullis hominum cogentibus ipsae §2.11sponte sua veniunt camposque et flumina late §2.12curva tenent, ut molle siler lentaeque genestae, §2.13populus et glauca canentia fronde salicta; §2.14pars autem posito surgunt de semine, ut altae §2.15castaneae nemorumque Iovi quae maxima frondet §2.16aesculus atque habitae Grais oracula quercus.
因为有些树木,在没有任何人类强迫的情况下,自发地破土而出,广泛地占据着平原和弯曲的河流,如柔嫩的溪柳、柔韧的金雀花、白杨,以及因灰白叶子而发白的柳林;而另一部分则是由落下的种子长出,如高大的栗树,和在众林中为尤皮特长得最茂盛的槲树,以及被希腊人视为神谕的橡树。
§2.17Pullulat ab radice aliis densissima silva, §2.18ut cerasis ulmisque; etiam Parnasia laurus §2.19parva sub ingenti matris se subicit umbra.
对于其他的树,从根部抽出的极密林芽,如樱桃和榆树;甚至帕尔纳索斯的月桂树,也在母亲巨大的阴影下,以矮小的身躯向上生长。
§2.20Hos natura modos primum dedit, his genus omne §2.21silvarum fruticumque viret nemorumque sacrorum.
自然最早赋予了这些方式;通过这些,一切种类的森林、灌木和神圣的林莽都呈现出一片翠绿。
§2.22Sunt aliae, quas ipse via sibi repperit usus.
还有其他一些方法,是经验在实践中为自己发现的。
§2.23Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum §2.24deposuit sulcis, hic stirpes obruit arvo §2.25quadrifidasque sudes et acuto robore vallos; §2.26silvarumque aliae pressos propaginis arcus §2.27exspectant et viva sua plantaria terra; §2.28nil radicis egent aliae summumque putator §2.29haud dubitat terrae referens mandare cacumen.
这人从母体柔嫩的身上切下秧苗,播在沟中;那人将树茎埋入田野,或是四裂的木桩,或是削尖的坚硬木栅;有些林木则期待着压弯的压条之弧,和在自己土壤中生长的活苗圃;有些树木完全不需要根,而修剪者毫不犹豫地将顶梢折回,托付给大地。
§2.30Quin et caudicibus sectis—mirabile dictu— §2.31truditur e sicco radix oleagina ligno.
不仅如此,甚至在劈开树干时——说来令人惊异—— 橄榄的根竟从干燥的木头中长出。
§2.32Et saepe alterius ramos inpune videmus §2.33vertere in alterius mutatamque insita mala §2.34ferre pirum et prunis lapidosa rubescere corna.
我们经常看见一棵树的枝条安然地化为另一棵树的枝条,改变了的梨树结出接上去的苹果,而坚硬的茱萸果在李树上变红。
§2.35Quare agite o proprios generatim discite cultus, §2.36agricolae, fructusque feros mollite colendo, §2.37neu segnes iaceant terrae.
因此,行动起来吧,农夫们,按类别学习它们各自的栽培法,通过耕作驯化野生的果实,不要让土地荒芜。
Iuvat Ismara Baccho §2.38conserere atque olea magnum vestire Taburnum.
在伊斯马罗斯山上种植巴克科斯,用奥利弗装扮巨大的塔布尔努斯山,这令人欢欣。
§2.39Tuque ades inceptumque una decurre laborem, §2.40O decus, o famae merito pars maxima nostrae, §2.41Maecenas, pelagoque volans da vela patenti; §2.42non ego cuncta meis amplecti versibus opto, §2.43non, mihi si linguae centum sint oraque centum, §2.44ferrea vox; ades et primi lege litoris oram.
而你,请来吧,与我一同完成这已开始的劳作,哦,我的荣耀,理所当然是我名声最大部分的源源,梅塞纳斯,请在敞开的大海上展翅扬帆;我不指望用我的诗篇包罗万象,即使我有百条舌头、百个嘴巴和铁一般的嗓音,也不可能;请来吧,沿着最近的海岸航行。
§2.45In manibus terrae; non hic te carmine ficto §2.46atque per ambages et longa exorsa tenebo.
土地就在手中;我不会用虚构的歌谣、曲折的叙述和冗长的开篇来挽留你。
§2.47Sponte sua quae se tollunt in luminis oras, §2.48infecunda quidem, sed laeta et fortia surgunt; §2.49quippe solo natura subest.
那些自发升入光明领域的树木,虽然不育,却长得茂盛而强壮;因为自然之力蕴藏于土壤中。
Tamen haec quoque, si quis §2.50inserat aut scrobibus mandet mutata subactis, §2.51exuerint silvestrem animum cultuque frequenti §2.52in quascumque voles artis haud tarda sequentur.
然而这些树木,如果有人将它们嫁接,或者移入挖好的壕沟中委付栽培,它们也会脱去野性,通过频繁的照料,会毫不迟缓地顺从你所期望的任何技艺。
§2.53Nec non et sterilis, quae stirpibus exit ab imis, §2.54hoc faciat, vacuos si sit digesta per agros; §2.55nunc altae frondes et rami matris opacant §2.56crescentique adimunt fetus uruntque ferentem.
而且,那从根部最深处长出的不育蘖芽,如果被移栽分布在空旷的田野中,也会如此行;而现在,母亲高大的叶子和枝条遮蔽了它,夺去了生长者的果实,并使正在结果的部分枯萎。
§2.57Iam quae seminibus iactis se sustulit arbos §2.58tarda venit seris factura nepotibus umbram, §2.59pomaque degenerant sucos oblita priores §2.60et turpis avibus praedam fert uva racemos.
至于那些由播下的种子长出的树木,生长缓慢,将为后世子孙带来阴凉,而果实退化,遗忘了昔日的甜美汁液,葡萄也带出丑陋的果穗,成为鸟类的猎物。
§2.61Scilicet omnibus est labor inpendendus et omnes §2.62cogendae in sulcum ac multa mercede domandae.
显然,必须对所有树木倾注劳力,必须将所有强行纳入垄沟,并以极大的代价加以驯服。
§2.63Sed truncis oleae melius, propagine vites §2.64respondent, solido Paphiae de robore myrtus; §2.65plantis et durae coryli nascuntur et ingens §2.66fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae §2.67Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma §2.68nascitur et casus abies visura marinos.
但橄榄用树干,葡萄用压条,帕福斯的香桃木用坚实的木头,反应得更好;从秧苗中长出坚硬的榛树,高大的梣树,和作为赫拉克勒斯冠冕的阴凉之树,以及卡奥尼亚父亲的橡子,还有高耸的棕榈也被孕育,以及将目睹海上灾难的冷杉。
§2.69Inseritur vero et fetu nucis arbutus horrida, §2.70et steriles platani malos gessere valentis; §2.71castaneae fagus, ornusque incanuit albo §2.72flore piri glandemque sues fregere sub ulmis.
然而,粗糙的野草莓树被嫁接了核桃的幼芽,不育的梧桐树也曾结出强壮的苹果;山毛榉结出了栗子,山梣因梨树的白色花朵而变白,猪群在榆树下嚼碎了落下的橡子。
§2.73Nec modus inserere atque oculos inponere simplex.
嫁接和移芽的方法绝非单一。
§2.74Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae §2.75et tenuis rumpunt tunicas, angustus in ipso §2.76fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen §2.77includunt udoque docent inolescere libro.
因为在嫩芽从皮层中部绽出、突破薄膜的地方,正是那节结上形成狭窄裂口的部位:他们将异树的芽封入其中,并教它在湿润的内皮中合而共生。

词汇与语法注释

  1. 2.9arboribus ... creandis — 'arboribus creandis' 是使用动形容词(gerundive)的与格(或夺格)结构,表示目的或领域,意为‘在产生树木方面’或‘为了培育树木’。
  2. 2.22via — 'via' 是单数的夺格(手段、方式或路径夺格),意为‘在实践中’、‘通过经验’或‘以方法’,在此指人类通过技术探索出的‘道路’,与自然繁衍相对立。
  3. 2.71castaneae fagus — 需补出 §2.70 中的动词 'gessere' 的宾语和主语。'castaneae' 或者是作为宾格复数 'castaneas' 的变体(山毛榉结出了栗子),或者是作为与格(在栗树上接上山毛榉),表示‘山毛榉树结出了栗子’。

引用这一段

维吉尔, 农耕诗 §2.1-2.77. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0690.phi002.humanitext-lat2:2.1-2.77

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。