Humanitext Reader

萨卢斯特 · 历史 §Phil.1-Phil.11

菲利普斯敦促对抗雷皮杜斯的演说

第 3 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

菲利普斯警告元老院,雷皮杜斯正集结军队压制自由并危害国家。他指责元老院的怠惰和软弱决议纵容了雷皮杜斯,并敦促他们在为时已晚之前采取果断行动。

§Phil.1'Maxume vellem, patres conscripti, rem publicam quietam esse aut in periculis a promptissumo quoque defendi, denique prava incepta consultoribus noxae esse.
“元老院议员们,我最希望的是国家安宁,或在危险中由最勇于担当的人们来防卫,最后,邪恶的企图能给其策划者带来惩罚。
sed contra seditionibus omnia turbata sunt et ab iis, quos prohibere magis decebat; postremo, quae pessumi et stultissumi decrevere, ea bonis et sapientibus faciunda sunt.
但相反地,一切都被叛乱搅得混乱不堪,而且还是被那些本更该阻止叛乱的人所为;最后,最邪恶和最愚蠢的人所决定的大事,却必须由善良和明智的人来承担。
§Phil.2nam bellum atque arma, quamquam vobis invisa, tamen, quia Lepido placent, sumunda sunt; nisi forte quoi pacem praestare et bellum pati consilium est.
因为战争与武器,虽然为你们所痛恨,但由于深得雷皮杜斯的欢心,依然必须拿起来;除非恰好有人的打算在于提供和平并忍受战争。
§Phil.3pro di boni, qui hanc urbem omissa cura adhuc tegitis, M. Aemilius, omnium flagitiosorum postremus, qui peior an ignavior sit deliberari non potest, exercitum opprimundae libertatis habet et se e contempto metuendum effecit; vos mussantes et retractantes verbis et vatum carminibus pacem optatis magis quam defenditis, neque intellegitis mollitia decretorum vobis dignitatem, illi metum detrahi.
啊,善良的神明啊,你们虽已放弃关怀,却至今仍在庇佑着这座城市! 马尔库斯·埃米利乌斯,这所有无耻之徒中最卑劣者,人们甚至无法争辩他是更邪恶还是更懦弱,如今竟拥有一支旨在压制自由的军队,并使自己从受人轻蔑变得令人畏惧;而你们,在一片嘟囔和迟疑中,用言语和预言家的诗句去期盼和平,而不是去捍卫它,你们也不明白,由于决议的软弱,你们的尊严正在被剥夺,而他的恐惧也正在被消除。
§Phil.4atque id iure, quoniam ex rapinis consulatum, ob seditionem provinciam cum exercitu adeptus est.
而且这本是理所当然,因为他是靠着掠夺获得了执政官职,因着叛乱获得了带有军队的属州。
quid ille ob bene facta cepisset, quoius sceleribus tanta praemia tribuistis?
如果他因善行而受奖,他又该得到什么呢? 你们居然为他的罪行给予了如此巨大的回报。
§Phil.5at scilicet eos, qui ad postremum usque legatos pacem concordiam et alia huiusce modi decreverunt, gratiam ab eo peperisse.
但显然,那些直到最后一刻仍决议派遣使者、谋求和平、和睦及此类其他事情的人,赢得了他的感激。
immo despecti et indigni re publica habiti praedae loco aestumantur, quippe metu pacem repetentes, quo habitam amiserant.
相反,他们被轻蔑并被认为不配享有国家,被视同掠夺品,因为他们出于恐惧而重新寻求和平,而正是这种恐惧,使他们失去了曾经拥有的和平。
§Phil.6Equidem a principio, quom Etruriam coniurare, proscriptos accersi, largitionibus rem publicam lacerari videbam, maturandum putabam et Catuli consilia cum paucis secutus sum.
至于我,从一开始,当我看到埃特鲁里亚在图谋不轨、被充公宣告者被召回、国家因贿赂而四分五裂时,我就认为必须采取紧急行动,并与少数人一起遵循了卡图卢斯的建议。
ceterum illi, qui gentis Aemiliae bene facta extollebant et ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse, nusquam etiam tum Lepidum progressum aiebant, quom privata arma opprimundae libertatis cepisset, sibi quisque opes aut patrocinia quaerundo consilium publicum corruperunt.
然而那些人,他们极力颂扬埃米利乌斯家族的善行,宣称宽恕增加了罗马人民的伟大,甚至在雷皮杜斯为了压制自由而拿起私人武器时,还声称他并没有做出任何越轨的举动;每个人都通过为自己寻求财富或庇护,败坏了公共的决策。
§Phil.7at tum erat Lepidus latro cum calonibus et paucis sicariis, quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit; nunc est pro consule cum imperio, non empto sed dato a vobis, cum legatis adhuc iure parentibus, et ad eum concurrere homines omnium ordinum corruptissumi, flagrantes inopia et cupidinibus, scelerum conscientia exagitati, quibus quies in seditionibus, in pace turbae sunt.
但在当时,雷皮杜斯只是一个带着军营随从和少数刺客的强盗,他们中没有人愿意用一天的薪水来换取自己的生命;而现在,他是一个拥有最高指挥权的前执政官,这权力不是买来的,而是你们给予的,至今还有副官依法服从他,并且所有阶层中最腐败的人都聚集到他身边,他们因贫困和欲望而焦虑,因自知有罪而焦躁不安,对他们而言,安宁存在于叛乱中,和平中却只有混乱。
hi tumultum ex tumultu, bellum ex bello serunt, Saturnini olim, post Sulpici, dein Mari Damasippique, nunc Lepidi satellites.
这些人播种着一个又一个动乱,一场又一场战争,他们过去是萨图尔尼努斯的党羽,后来是苏尔皮基乌斯的,接着是马里乌斯和达马西普斯的,而现在是雷皮杜斯的。
§Phil.8praeterea Etruria atque omnes reliquiae belli adrectae, Hispaniae armis sollicitae, Mithridates in latere vectigalium nostrorum, quibus adhuc sustentamur, diem bello circumspicit; quin praeter idoneum ducem nihil abest ad subvortundum imperium.
此外,埃特鲁里亚以及战争的所有残余势力都被动员起来,西班牙诸省因兵戈而动荡,米特里达梯在我们至今赖以维系财政收入的侧翼窥视着开战的时机;实际上,除了一个合适的领袖,颠覆帝国所需要的一切都已齐备。
§Phil.9quod ego vos oro atque obsecro, patres conscripti, ut animadvortatis neu patiamini licentiam scelerum quasi rabiem ad integros contactu procedere.
因此,元老院议员们,我祈求并恳求你们予以关注,切勿容许罪恶的放纵像狂犬病一样,通过接触蔓延到未受感染的健康人群。
nam ubi malos praemia sequontur, haud facile quisquam gratuito bonis est.
因为在恶人能得到奖赏的地方,很难有人会无偿地去做好人。
§Phil.10An expectatis, dum exercitu rursus admoto ferro atque flamma urbem invadat? quod multo propius est ab eo quo agitat statu, quam ex pace et concordia ad arma civilia.
或者你们在等待,直到他再次逼近军队,用兵戈和烈火侵略这座城市? 这比起从和平与和睦走向内战,离他目前所处的活跃状态要近得多。
quae ille advorsum divina et humana omnia cepit, non pro sua aut quorum simulat iniuria, sed legum ac libertatis subvortundae.
他拿起那些武器来对抗神圣和人间的一切,并不是为了他自己或他所伪装的那些人所受的伤害,而是为了颠覆法律和自由。
§Phil.11agitur enim ac laceratur animi cupidine et noxarum metu, expers consili, inquies, haec atque illa temptans; metuit otium, odit bellum; luxu atque licentia carendum videt atque interim abutitur vostra socordia.
因为他正因内心的欲望和对罪行的恐惧而被驱使和撕裂,毫无主张,焦躁不安,尝试着这和那;他害怕闲暇,憎恨战争;他看出自己将不得不失去奢华与放纵,并在此期间利用了你们的松懈。 ”

词汇与语法注释

  1. §Phil.1Maxume vellem — 虚拟语气未完成过去时(vellem)表示与现在事实相反或现在无法实现的愿望(“我多么希望……但事实并非如此”)。
  2. §Phil.1consultoribus noxae esse — 双与格结构:consultoribus是关系与格(“对策划者而言”),noxae是目的/结果与格(“作为害处”)。
  3. §Phil.3qui peior an ignavior sit deliberari non potest — 间接疑问从句(peior an ignavior sit)作非人称被动不定式(deliberari)的主语,意为“无法讨论他是更邪恶还是更胆怯”。
  4. §Phil.4quid ille ob bene facta cepisset — 虚拟语气过去完成时(cepisset)用于过去虚拟条件句的结句(“若他因善行[受奖],他会得到什么呢”),条件从句被省略或暗示。
  5. §Phil.5at scilicet eos... gratiam ab eo peperisse — 带对格的不定式结构,用于表示讽刺或反驳的断言(“但显然[你们认为]那些人赢得了他的感激!”),带有嘲讽对手天真想法的语气。
  6. §Phil.6ignoscundo populi Romani magnitudinem auxisse — 带有动名词ignoscundo(“通过宽恕”)的间接引语中的不定式句。auxisse的对格主语被省略,但在上下文里应补充为“罗马人民”(populum Romanum)。
  7. §Phil.7quorum nemo diurna mercede vitam mutaverit — 虚拟语气完成时(mutaverit)在此处表示潜能或特征(“他们中没有人会[愿意]用一天的薪水来换取自己的生命”)。
  8. §Phil.9quod ego vos oro — 句首的quod作为“连接性关系代名词”的副词性对格(意为“因此”、“关于此事”),起到逻辑连接上下文的作用。
  9. §Phil.10legum ac libertatis subvortundae — 属格的动形容词(gerundive)结构,在此处表示目的(“为了颠覆法律和自由”)。这是一种省略了causa或gratia,或者直接用属格表示目的的用法。

引用这一段

萨卢斯特, 历史 §Phil.1-Phil.11. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi003.humanitext-lat2:Phil.1-Phil.11

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。