§Lep.17scilicet quia non aliter salvi satisque tuti in imperio eritis, nisi Vettius Picens et scriba Cornelius aliena bene parta prodegerint, nisi adprobaritis omnes proscriptionem innoxiorum ob divitias, cruciatus virorum illustrium, vastam urbem fuga et caedibus, bona civium miserorum quasi Cimbricam praedam venum aut dono datam.
当然,这是因为除非维提乌斯·皮肯斯和书记官科尔内利乌斯将他人正当获得的财产挥霍一空,除非你们所有人赞同因财富而对无辜者进行的肉体消灭、对显赫之士的折磨、因逃亡和屠杀而荒凉的城市,以及将可怜公民的财产如同辛布里人的战利品一般变卖或赠送,否则你们在帝国中就不会安全和得到充分保障。
§Lep.18at obiectat mihi possessiones ex bonis proscriptorum.
但他指责我拥有被公敌宣告没收的财产。
quod quidem scelerum illius vel maxumum est, non me neque quemquam omnium satis tutum fuisse, si recte faceremus.
这确实是他所有罪行中最严重的一件:即如果我们行事正直,我以及所有人中没有谁能足够安全。
atque illa, quae tum formidine mercatus sum, pretio soluto iure, dominis tamen restituo, neque pati consilium est ullam ex civibus praedam esse.
然而,那些我当时因恐惧而依法付款购买的财产,我依然归还给了原主,我的意图是绝不容许任何来自公民的掠夺品存在。
§Lep.19satis illa fuerint, quae rabie contracta toleravimus, manus conserentis inter se Romanos exercitus et arma ab externis in nosmet vorsa.
让那些我们因疯狂而承受的事物过去并算作足够吧:罗马军队互相交战,以及原本针对外敌的武器转向我们自身。
scelerum et contumeliarum omnium finis sit; quorum adeo Sullam non paenitet, ut et facta in gloria numeret et, si liceat, avidius fecerit.
让一切罪行和屈辱都宣告结束吧;苏拉对此毫无悔意,以至于他将这些行为视为荣耀,而且如果允许的话,他会更加贪婪地去做。
§Lep.20Neque iam, quid existumetis de illo, sed quantum audeatis, vereor, ne alius alium principem expectantes ante capiamini, non opibus eius, quae futiles et corruptae sunt, sed vostra socordia, qua raptum ire licet et, quam audeas, tam videri felicem.
如今我担心的不再是你们如何看待他,而是你们有多大勇气行动,以免你们在等待一个又一个领袖时,被先发制人地捕获,这并非由于他那虚弱且腐败的力量,而是由于你们的懈怠,这懈怠使他得以肆意掠夺,而且人越是大胆,就越显得幸运。
§Lep.21nam praeter satellites conmaculatos quis eadem volt aut quis non omnia mutata praeter victoriam? scilicet milites, quorum sanguine Tarulae Scirtoque, pessumis servorum, divitiae partae sunt! an quibus praelatus in magistratibus capiundis Fufidius, ancilla turpis, honorum omnium dehonestamentum?
因为除了那些同流合污的党羽,谁会渴望同样的事物,或者谁不希望除了他的胜利之外一切都得以改变? 当然是那些士兵,他们的鲜血为最卑劣的奴隶塔鲁拉和斯基尔图斯换来了财富! 或者是那些在夺取官职时,被丑陋的婢女、一切荣誉的耻辱——弗菲迪乌斯——所超越的人们?
§Lep.22itaque maxumam mihi fiduciam parit victor exercitus, quoi per tot volnera et labores nihil praeter tyrannum quaesitum est.
因此,这支获胜的军队带给我最大的信心,对他们而言,经过如此多的伤痛和劳苦,除了一个暴君之外,他们什么也没有得到。
§Lep.23nisi forte tribuniciam potestatem evorsum profecti sunt, per arma conditam a maioribus suis, utique iura et iudicia sibimet extorquerent: egregia scilicet mercede, quom relegati in paludes et silvas contumeliam atque invidiam suam, praemia penes paucos intellegerent.
除非他们出发是为了颠覆由他们祖先用武力建立的护民官权力,或者为了剥夺他们自己的权力和裁判权:这当然是“极好的报酬”,当他们被放逐到沼泽和森林,意识到屈辱和怨恨属于自己,而奖赏却落在少数人手中时。
quare igitur tanto agmine atque animis incedit?
那么,他为什么带着如此庞大的队伍和气势行进呢?
§Lep.24quia secundae res mire sunt vitiis obtentui, quibus labefactis, quam formidatus est, tam contemnetur; nisi forte specie concordiae et pacis, quae sceleri et parricidio suo nomina indidit.
因为顺境奇迹般地掩盖了恶行,一旦这些顺境动摇,他将像曾被恐惧一样被鄙视;除非是借助于他为自己的罪行和弑国之举所冠以的“和睦与和平”的幌子。
neque aliter rem publicam et belli finem ait, nisi maneat expulsa agris plebes, praeda civilis acerbissuma, ius iudiciumque omnium rerum penes se, quod populi Romani fuit.
他说,除非被驱逐出土地的平民——这最痛苦的公民掠夺品——依然被排斥,且原本属于罗马人民的一切事物的法律和裁判权仍归他所有,否则国家就无法存续,战争也无法结束。
§Lep.25quae si vobis pax et conposita intelleguntur, maxuma turbamenta rei publicae atque exitia probate, adnuite legibus inpositis, accipite otium cum servitio et tradite exemplum posteris ad rem publicam suimet sanguinis mercede circumveniundam.
如果你们将这些理解为和平与秩序,那就去赞同国家最大的混乱与毁灭吧,去顺从强加的法律,去接受伴随着奴役的闲暇,并给后代留下一个以自身鲜血为代价来欺骗国家的先例。
§Lep.26mihi quamquam per hoc summum imperium satis quaesitum erat nomini maiorum, dignitati atque etiam praesidio, tamen non fuit consilium privatas opes facere, potiorque visa est periculosa libertas quieto servitio.
对我而言,虽然通过这一最高权力,我已经为祖先的名声、尊严乃至人身安全赢得了足够的保障,但我并不打算谋取私利,且危险的自由在我看来胜过平静的奴役。
§Lep.27quae si probatis, adeste, Quirites, et bene iuvantibus divis M. Aemilium consulem ducem et auctorem sequimini ad recipiundam libertatem.
如果你们赞同这些,罗马公民们,请站出来,在神明的庇佑下,追随执政官马尔库斯·埃米利乌斯,以他为领袖和倡导者,去收复自由。
'
”