§Mithr.1'Rex Mithridates regi Arsaci salutem.
“米特拉达梯国王致阿尔萨息国王问候。
Omnes, qui secundis rebus suis ad belli societatem orantur, considerare debent, liceatne tum pacem agere, dein, quod quaesitur, satisne pium tutum gloriosum an indecorum sit.
所有在顺境中被请求参与战争同盟的人,都应当考虑:其一,当时是否允许他们保持和平;其二,所请求之事是否足够虔敬、安全、荣耀,抑或是不体面的。
§Mithr.2tibi si perpetua pace frui licet, nisi hostes opportuni et scelestissumi, egregia fama, si Romanos oppresseris, futura est, neque petere audeam societatem et frustra mala mea cum bonis tuis misceri sperem.
如果你能够享受持久的和平,那么,除非敌人有机可乘且极其邪恶,而你若能击败罗马人便可获得极高的名声,否则我既不敢寻求结盟,也不会徒然期望将我的不幸与你的福分混为一谈。
§Mithr.3atque ea, quae te morari posse videntur, ira in Tigranem recentis belli et meae res parum prosperae, si vera existumare voles, maxume hortabuntur.
而那些似乎使你犹豫不决的事情——因最近的战争而对提格兰产生的愤怒,以及我那不甚顺遂的境遇——如果你愿意如实评估,反而会成为最强烈的促动。
§Mithr.4ille enim obnoxius qualem tu voles societatem accipiet; mihi fortuna multis rebus ereptis usum dedit bene suadendi et, quod florentibus optabile est, ego non validissumus praebeo exemplum, quo rectius tua conponas.
因为他处于顺从地位,将接受任何你所期望的同盟方式;至于我,命运虽然夺走了我许多东西,却赋予了我善于建言的经验,并且,这对于处于顺境中的人是极为可期的:我虽非最强者,却提供了一个能让你更妥善地安排自身事务的先例。
§Mithr.5Namque Romanis cum nationibus populis regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est: cupido profunda imperi et divitiarum.
因为罗马人同所有民族、国家和君王开战只有一个、且是古老的原因:对帝国和财富的深重贪欲。
qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, §Mithr.6dum a Carthaginiensibus premebantur, amicitiam simulantes.
因这一贪欲,他们首先对马其顿国王菲利普开战,并在受到迦太基人压迫时伪装友谊。
ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decem milibus talentorum spoliatus est.
对于前来援助菲利普的安提阿哥,他们通过许诺让出小亚细亚施诡计将其劝离,随后在菲利普被击败后不久,安提阿哥便被剥夺了托罗斯山脉以西的所有领土以及一万塔兰特。
§Mithr.7Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere.
接着,对于菲利普之子珀尔修斯,在经历了多次各异的战斗后,虽然他在萨莫色雷斯诸神处被接纳并托付保护,但这些狡诈且背信弃义的发明者,因在条约中给予了他生命,便用不让其入睡的方式杀害了他。
§Mithr.8Eumenem, quoius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho pacis mercedem; post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum effecere, simulatoque inpio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per triumphum duxere;
优门尼斯(他们曾以此人的友谊为荣而大肆炫耀)最初被他们作为和平的代价出卖给了安提阿哥;后来,他们将他当作被占领领土的看守,通过课税和侮辱,将这位国王变成了最惨痛的奴隶;他们伪造了一份不敬的遗嘱,并因为他的儿子阿里斯托尼科斯要求继承父亲的王国,便如同对待敌人一般,在凯旋式中将其示众。
Asia ab ipsis obsessa est.
小亚细亚被他们自己强占了。
§Mithr.9postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, quom filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus haud dubie esset.
最后,在尼科美德死后,他们掠夺了比提尼亚,尽管当时他与他曾封为王后的尼萨显然育有一子。
§Mithr.10Nam quid ego me appellem? quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia fama erat divitem neque serviturum esse, per Nicomedem bello lacessiverunt, sceleris eorum haud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cretensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem Ptolemaeum.
那么,我何必提及自己呢? 我虽然在各处都因王国和四子国而与他们的帝国相隔绝,但因为有传言说我富有且不甘受奴役,他们便通过尼科美德挑起战争来袭扰我。 我并非不知道他们的罪恶,且早已向当时所有人中唯一的自由人克里特岛人以及普托利迈乌斯国王警告了将要发生的事。
§Mithr.11atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque, spolium regis Antiochi, recepi et Graeciae dempsi grave servitium.
而我报了仇,将尼科美德逐出比提尼亚,收复了曾是安提阿哥国王战利品的小亚细亚,并为希腊解除了沉重的奴役。
§Mithr.12incepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit.
我的计划最终被奴隶中最卑鄙的阿基劳斯出卖军队而阻碍。
illique, quos ignavia aut prava calliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acerbissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatans, Cretenses inpugnati semel iam neque finem nisi excidio habituri.
而那些因懦弱或阴险的狡黠而避免使用武器、企图通过我的劳苦获得安全的人,正付出最惨痛的代价:普托利迈乌斯每天用金钱拖延战争,而克里特人已经受到过一次攻击,除了毁灭之外不会有别的结局。 ”