Humanitext Reader

萨卢斯特 · 历史 §Macr.14-Macr.28

马克尔敦促市民采取行动夺回自由

第 8 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

马克尔敦促市民停止空谈并采取行动,警告他们不要被统治寡头提供的谷物分发等怀柔手段所欺骗,并鼓励他们在庞培的支持下夺回先祖的自由。

§Macr.14"Quid censes igitur?" aliquis vostrum subiecerit.
“那么你有什么建议呢? ”你们当中的某个人可能会插话。
primum omnium omittundum morem hunc quem agitis inpigrae linguae, animi ignavi, non ultra contionis locum memores libertatis.
首先,你们必须改掉目前这种舌头活跃、内心懦弱,离开集会场所就不再记住自由的习惯。
§Macr.15deinde — ne vos ad virilia illa vocem, quo tribunos plebei modo, patricium magistratum, libera ab auctoribus patriciis suffragia maiores vostri paravere — quom vis omnis, Quirites, in vobis sit et quae iussa nunc pro aliis toleratis, pro vobis agere aut non agere certe possitis, Iovem aut alium quem deum consultorem expectatis?
其次——这倒不是要号召你们去采取那些勇敢的行动,你们的先祖曾以此种方式争取到了平民护民官、原本属于贵族的官职以及免于贵族批准的自由投票权——既然一切权力,市民们,都在你们手中,而且对于你们现在为别人而忍受的那些命令,你们确实能够决定为自己做或者至少不做,难道你们还在等待朱庇特或别的什么神明来当你们的顾问吗?
§Macr.16magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis.
市民们,执政官那些强大的命令和元老院的决议,正是因为你们去执行才变得有效的,而你们还自愿地急于去增加和助长他们针对你们的放肆。
§Macr.17neque ego vos ultum iniurias hortor, magis uti requiem cupiatis, neque discordias, uti illi criminantur, sed earum finem volens iure gentium res repeto et, si pertinaciter retinebunt, §Macr.18non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius sanguinem vostrum praebeatis, censebo.
我并非在煽动你们去复仇,而是更希望你们渴望安宁;我也并非如他们所指责的那样在煽动不和,而是希望结束不和,根据万民法讨回我们应有的东西;如果他们固执地予以扣留,我不建议诉诸武力或脱离,而仅仅建议你们不要再白白奉献你们的鲜血。
gerant habeantque suo modo imperia, quaerant triumphos, Mithridatem, Sertorium et reliquias exulum persequantur cum imaginibus suis: absit periculum et labos, §Macr.19quibus nulla pars fructus est; nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vostra pensantur.
让他们用自己的方式去行使和保有命令权吧,让他们去追求凯旋式,带着他们先祖的肖像去追击米特拉达梯、塞托里乌斯以及流亡者的残余吧;只要让危险和劳苦远离我们,因为在这之中你们分不到任何利益;除非你们所承受的义务恰好被他们那项突然通过的谷物法所补偿。
qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris.
然而,通过这项法律,他们将所有人的自由估价为每人五莫迪乌斯,这确实无法比牢狱的伙食起到更多的作用。
namque ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res et ignavi quoiusque tenuissumas spes frustratur.
因为正如牢狱的伙食虽因其微薄而免于死亡,却使体力衰退一样,如此微薄的赏赐既不能免除家庭的忧虑,也让每个懒惰之人的极微小的希望落空。
§Macr.20quae tamen quamvis ampla quoniam serviti pretium ostentaretur, quoius torpedinis erat decipi et vostrarum rerum ultro iniuriae gratiam debere? cavendus dolus est.
然而,无论这赏赐多么丰厚,既然它是作为奴役的代价而被炫耀的,那么受骗上当、并且还因自己的财产受到侵害而反过来对他们感恩戴德,这该是何等的愚钝? 我们必须警惕这种诡计。
§Macr.21namque alio modo neque valent in univorsos neque conabuntur.
因为在其他情况下,他们既没有能力对付你们全体,也不会去尝试。
itaque simul conparant delenimenta et differunt vos in adventum Cn.
因此,他们一边准备着抚慰的手段,一边将你们的要求推延到格奈乌斯·庞培到来之后。
Pompei, quem ipsum, ubi pertimuere, sublatum in cervices suas, mox dempto metu lacerant.
庞培本人在他们极度害怕时,曾被他们抬高到自己的脖子上,而一旦恐惧消除,他们很快就会将他撕个粉碎。
§Macr.22neque eos pudet, vindices uti se ferunt libertatis, tot viros sine uno aut remittere iniuriam non audere aut ius non posse defendere.
他们自命为自由的维护者,却不感到羞耻:这么多的人,如果没有一个特定的人,竟然既不敢停止侵害,也无法捍卫权利。
§Macr.23mihi quidem satis spectatum est Pompeium, tantae gloriae adulescentem, malle principem volentibus vobis esse quam illis dominationis socium auctoremque in primis fore tribuniciae potestatis.
在我看来,庞培这位拥有极高声誉的青年,显然更愿意在你们的拥戴下成为第一人,而不是成为他们专制的同盟者,并且他将会是平民护民官权力最主要的倡导者。
§Macr.24verum, Quirites, antea singuli cives in pluribus, non in uno cuncti praesidia habebatis.
但是,市民们,以前每一个公民是在多数人中、而不是所有人都在一个人身上寻求庇护。
neque mortalium quisquam dare aut eripere talia unus poterat.
没有任何一个凡人能够独自给予或夺走这些东西。
§Macr.25Itaque verborum satis dictum est, neque enim ignorantia res claudit.
因此,话已经说得足够多了,因为我们的事业并不是因为无知而陷入停滞。
§Macr.26verum occupavit nescio quae vos torpedo, qua non gloria movemini neque flagitio, cunctaque praesenti ignavia mutavistis, abunde libertatem rati, scilicet quia tergis abstinetur et huc ire licet atque illuc, munera ditium dominorum.
而是某种无法形容的麻木占据了你们,使你们既不为荣誉所动,也不为耻辱所激,你们用眼前的懒惰交换了一切,以为自己拥有了充足的自由,仅仅因为免受了鞭挞,并且被允许到这儿到那儿去——而这些不过是富人主子的恩赐。
§Macr.27atque haec eadem non sunt agrestibus, sed caeduntur inter potentium inimicitias donoque dantur in provincias magistratibus.
而且同样这些特权,乡野之民甚至无法享有,他们是在权贵之间的敌对中被屠杀,并被当作礼物送给属州的政务官。
§Macr.28ita pugnatur et vincitur paucis: plebes, quodcumque accidit, pro victis est et in dies magis erit, si quidem maiore cura dominationem illi retinuerint, quam vos repetiveritis libertatem. '
战争就是这样进行,胜利就是这样为少数人赢得的:平民无论发生什么都处于被征服者的地位,并且如果他们保持专制的用心比你们夺回自由的用心还要大,情况在未来的日子里将更加如此。 ”

词汇与语法注释

  1. §Macr.14inpigrae linguae, animi ignavi — 修饰 'morem hunc'(这种习惯)的性质属格(genitive of quality),意为“具有活跃的舌头和懦弱的内心的习惯”。
  2. §Macr.16auctum atque adiutum — 这是在动词 'properatis'(你们急于)之后表示目的的目的格目的动词(supine in -um),以 'licentiam'(放肆)为宾语,意为“急于去增加和助长他们的放肆”。
  3. §Macr.19non amplius possunt alimentis — 此处的 'possum' 意为“起作用、具有……的效果”。'alimentis' 是比较夺格(ablative of comparison),整句意为“无法比牢狱的伙食起到更多的作用”。
  4. §Macr.20quoius torpedinis erat — 这是表特征的属格(predicative genitive),以不定式 'decipi' 和 'debere' 为主语:“受骗和感恩戴德是何等愚钝的表现”。'quoius' 是属格 'cuius' 的古体拼写。
  5. §Macr.28paucis — 既可以理解为表示利害的与格(dative of advantage/disadvantage,“为了少数人”),也可以理解为施事者与格或夺格(“由少数人”)。鉴于大众为了寡头精英的利益而战的语境,在此采用表示利害的与格(“为了少数人”)更为自然。

引用这一段

萨卢斯特, 历史 §Macr.14-Macr.28. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi003.humanitext-lat2:Macr.14-Macr.28

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。