§Mithr.13equidem quom mihi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi, Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Calchedona terra fudi, mari exui classe pulcherruma.
事实上,我深知对我而言,由于他们内部的动乱,战斗只是被推迟而非和平被赐予,因此尽管提格兰拒绝(他现在迟钝地赞同我的话),而你远在天边,其他所有人都已臣服,我却依然重开战端,并在卡尔刻东的陆战中击溃了罗马统帅马尔库斯·科塔,在海上夺取了他那最壮丽的舰队。
§Mithr.14apud Cyzicum magno cum exercitu in obsidio moranti frumentum defuit, nullo circum adnitente; simul hiems mari prohibebat.
在库齐科斯,当我率大军滞留于围城之中时,周围无人相助,以致粮草匮乏;同时,冬季也阻碍了海路。
ita sine vi hostium regredi conatus in patrium regnum naufragiis apud Parium et Heracleam militum optumos cum classibus amisi.
因此,在没有遭遇敌军武力的情况下,我试图退回父辈的王国,却因在帕里翁和赫拉克利亚附近的船难中损失了最精锐的士兵和舰队。
§Mithr.15restituto deinde apud Caberam exercitu et variis inter me atque Lucullum proeliis inopia rursus ambos incessit.
此后,在卡贝拉重整军队,在我与卢库鲁斯之间发生多次交战之后,饥荒再次袭扰了双方。
illi suberat regnum Ariobarzanis bello intactum, ego vastis circum omnibus locis in Armeniam concessi.
他背后有未受战争波及的阿里奥巴尔扎内斯王国支持,而我由于周围所有地方都已荒废,便退入亚美尼亚。
secutique Romani non me, sed morem suom omnia regna subvortundi, quia multitudinem artis locis pugna prohibuere, inprudentiam Tigranis pro victoria ostentant.
追击的罗马人并非针对我,而是遵循他们颠覆一切王国的惯例,因为他们在狭窄的地形中阻碍了我们的人马交战,便将提格兰的轻率吹嘘为他们的胜利。
§Mithr.16Nunc quaeso considera, nobis oppressis utrum firmiorem te ad resistundum an finem belli futurum putes? scio equidem tibi magnas opes virorum, armorum et auri esse; et ea re a nobis ad societatem, ab illis ad praedam peteris.
现在请你考虑,若我们被镇压,你认为你自己抵抗的地位会更稳固,还是战争会就此终结? 我固然知道你拥有人力、军备和黄金的巨大财富;也正因如此,我们寻求你结盟,而他们则视你为猎物。
ceterum consilium est, Tigranis regno integro meis militibus belli prudentibus procul ab domo parvo labore per nostra corpora bellum conficere, quo neque vincere neque vinci sine tuo periculo possumus.
但我的计划是,在提格兰王国完整无缺的情况下,由我这些精通战术的士兵在远离你本土的地方,以极小的代价,用我们的身躯去结束这场战争,而在那场战争中,若没有你的危险,我们既无法获胜,也无法战败。
§Mithr.17an ignoras Romanos, postquam ad occidentem pergentibus finem Oceanus fecit, arma huc convortisse? neque quicquam a principio nisi raptum habere, domum coniuges agros imperium? convenas olim sine patria parentibus, peste conditos orbis terrarum; quibus non humana ulla neque divina obstant, quin socios amicos, procul iuxta sitos, inopes potentisque trahant excindant, omniaque non serva et maxume regna hostilia ducant?
抑或你竟不知,在俄刻阿诺斯为向西进军的人们设下界限之后,罗马人便将武器转向了这里? 他们自始至终除了掠夺来的一切——家园、妻子、土地、帝国——之外别无所有? 他们曾是一群没有祖国和父母的乌合之众,作为世界的瘟疫而建国;没有任何人神之法能阻碍他们去劫掠、消灭同盟和朋友,无论其远近、贫富,并将一切未被奴役之物、尤其是王国视为仇敌?
§Mithr.18namque pauci libertatem, pars magna iustos dominos volunt; nos suspecti sumus aemuli et in tempore vindices adfuturi.
因为少数人渴望自由,而大多数人想要公正的主人;我们被怀疑为竞争对手,且是迟早会挺身而出的复仇者。
§Mithr.19tu vero, quoi Seleucea, maxuma urbium, regnumque Persidis inclutis divitiis est, quid ab illis nisi dolum in praesens et postea bellum expectas?
至于你,拥有最大城市塞琉西亚和财富闻名遐迩的波斯王国,除了眼前的诡计以及此后的战争,你还能从他们那里期待什么呢?
§Mithr.20Romani arma in omnis habent, acerruma in eos, quibus victis spolia maxuma sunt; audendo et fallundo et bella ex bellis serundo magni facti:
罗马人对所有人亮出武器,而对那些战败后能提供最大战利品的人最为凶残;他们通过冒险、欺骗、并让战争接连不断而变得强大。
§Mithr.21per hunc morem extinguent omnia aut occident.
凭借这种行径,他们要么毁灭一切,要么自我灭亡。
quod haud difficile est, si tu Mesopotamia, nos Armenia circumgredimur exercitum sine frumento, sine auxiliis, fortuna aut nostris vitiis adhuc incolumem.
这并不困难,如果你从美索不达米亚,我们从亚美尼亚,合围那支没有粮食、没有援军、至今仅凭运气或我们的失误才得以保全的军队。
§Mithr.22teque illa fama sequetur, auxilio profectum magnis regibus latrones gentium oppressisse.
而那样的名声将伴随你:你出于援助伟大君王的目的出发,消灭了掠夺万民的强盗。
§Mithr.23quod uti facias, moneo hortorque, neu malis pernicie nostra tuam prolatare quam societate victor fieri.
我建议并敦促你这样做,不要宁愿通过我们的毁灭来延缓你自己的灭亡,而不愿通过结盟成为胜利者。
'
”