Humanitext Reader

萨卢斯特 · 历史 §Macr.1-Macr.13

马克尔呼吁恢复护民官权力与自由的演说

第 7 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

护民官利基尼乌斯·马克尔向罗马公民谴责贵族的寡头统治,号召他们团结一致,为恢复先祖留下的护民官权利与自由而战。

§Macr.1'Si, Quirites, parum existumaretis, quid inter ius a maioribus relictum vobis et hoc a Sulla paratum servitium interesset, multis mihi disserundum fuit docendique, quas ob iniurias et quotiens a patribus armata plebes secessisset utique vindices paravisset omnis iuris sui tribunos plebis.
“市民们,如果你们未能充分认识到先祖留给你们的权利与苏拉所准备的这一奴役状态之间有什么区别,我本必须进行长篇大论,并向你们说明:武装起来的平民曾因何等不公、曾有多少次脱离贵族,并无论如何都确立了平民护民官作为自身一切权利的维护者。
§Macr.2nunc hortari modo reliquom est et ire primum via, qua capessundam arbitror libertatem.
如今,剩下的只有对你们进行勉励,并率先走上我认为应当去争取自由的那条道路。
§Macr.3neque me praeterit, quantas opes nobilitatis solus inpotens inani specie magistratus pellere dominatione incipiam, quantoque tutius factio noxiorum agat quam soli innocentes.
我并非不知道,我这孤立无援的个人,凭着一个空有其表的官职,开始去动摇和驱逐何其强大的贵族势力,也并非不知道罪人党羽的行动要比孤立的清白之人安全得多。
§Macr.4sed praeter spem bonam ex vobis, quae metum vicit, statui certaminis advorsa pro libertate potiora esse forti viro quam omnino non certavisse.
但是,除了对你们抱有的战胜了恐惧的良好希望之外,我已认定,对于一个勇敢的人来说,为了自由而奋斗所遭遇的逆境,也比根本不曾奋斗过要好得多。
§Macr.5Quamquam omnes alii creati pro iure vostro vim cunctam et imperia sua gratia aut spe aut praemiis in vos convortere meliusque habent mercede delinquere quam gratis recte facere.
尽管所有其他为了你们的权利而当选的人,都因讨好、希望或奖赏而将他们全部的力量和权力转而对付你们,并且宁愿为了报酬而作恶,也不愿无偿地行正义之事。
§Macr.6itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium exercitus regna provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, quom interim more pecorum vos multitudo singulis habendos fruendosque praebetis, exuti omnibus, quae maiores reliquere; nisi quia vobismet ipsi per suffragia, ut praesides olim, nunc dominos destinatis.
因此,所有人现在都已屈服于少数人的统治之下,他们假托军功之名,强占了国库、军队、王国和属州,并用你们的战利品筑起城堡,而与此同时,你们这些大众却像牲畜一样,任由个人占有和享用,被剥夺了先祖留下来的一切;唯独除了一点,那就是你们自己通过投票,将昔日的保护者,如今指定为了你们的主人。
§Macr.7itaque concessere illuc omnes, at mox, si vostra receperitis, ad vos plerique.
因此,他们全都倒向了那一边,但不久之后,如果你们夺回属于你们的东西,大多数人就会回到你们这边。
raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum sunt.
因为极少有人有勇气去捍卫他们所向往的事物,其余的人则总是归属于更强者。
§Macr.8An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socordesque pertimuere? nisi forte C. Cotta, ex factione media consul, aliter quam metu iura quaedam tribunis plebis restituit.
还是你们怀疑,当你们齐心协力前进时,有什么能够阻挡你们? 要知道,即使在你们萎靡不振、怠惰消极的时候,他们也曾畏惧你们。 除非那位于派系核心的执政官盖乌斯·科塔,是出于恐惧之外的某种原因,才将某些权利归还给平民护民官的。
et quamquam L. Sicinius primus de potestate tribunicia loqui ausus mussantibus vobis circumventus erat, tamen prius illi invidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum est.
尽管鲁基乌斯·西基尼乌斯在你们低声嘀咕时,因率先胆敢谈论护民官权力而被设计陷害,但他们在你们对不公感到厌倦之前,就已经先害怕起民众的怨恨了。
quod ego nequeo satis mirari, Quirites; nam spem frustra fuisse intellexistis.
对此,市民们,我感到万分惊奇;因为你们已经明白,先前的希望不过是徒劳。
§Macr.9Sulla mortuo, qui scelestum inposuerat servitium, finem mali credebatis: ortus est longe saevior Catulus.
强加了罪恶奴役的苏拉死后,你们曾以为痛苦已经结束:然而却崛起了更为残暴得多的卡图卢斯。
§Macr.10tumultus intercessit Bruto et Mamerco consulibus. dein C. Curio ad exitium usque insontis tribuni dominatus est.
在布鲁图斯和马梅尔库斯担任执政官期间发生了骚乱;随后,盖乌斯·库里奥实行专制,直至将无辜的护民官置于死地。
§Macr.11Lucullus superiore anno quantis animis ierit in L. Quintium, vidistis.
去年卢库鲁斯以何等凶猛的气势去对付鲁基乌斯·昆提乌斯,你们都亲眼目睹了。
quantae denique nunc mihi turbae concitantur! quae profecto in cassum agebantur, si prius quam vos serviundi finem, illi dominationis facturi erant: praesertim quom his civilibus armis dicta alia, sed certatum utrimque de dominatione in vobis sit.
最后,如今又针对我掀起何等巨大的风浪! 如果他们在你们结束奴役之前就打算结束统治,那么这些举动无疑是在徒劳用功。 尤其是,在这些内战中虽然宣称的是其他名义,但双方争夺的其实全都是对你们的统治权。
§Macr.12itaque cetera ex licentia aut odio aut avaritia in tempus arsere; permansit una res modo, quae utrimque quaesita est, et erepta in posterum: vis tribunicia, telum a maioribus libertati paratum.
因此,其他事情只是出于放纵、仇恨或贪婪而暂时燃起;唯有一件事留了下来,它被双方所觊觎,并为了将来而被夺走:那就是护民官权力,这是你们的先祖为自由而准备的武器。
§Macr.13quod ego vos moneo quaesoque ut animadvortatis neu nomina rerum ad ignaviam mutantes otium pro servitio appelletis.
对此,我警告并恳求你们注意,不要因你们的懦弱而改变事物的名称,将奴役称为平静。
quo iam ipso frui, si vera et honesta flagitium superaverit, non est condicio: fuisset, si omnino quiessetis.
如果无耻战胜了真理与荣誉,那么如今甚至连享受这种平静本身的条件都不存在了;如果你们完全保持沉默,本是可以享受的。
nunc animum advortere et, nisi viceritis, quoniam omnis iniuria gravitate tutior est, artius habebunt.
如今他们正严加防范,除非你们获胜,否则,既然任何不公都会因其严酷而变得更安全,他们将会把你们束缚得更紧。 ”

词汇与语法注释

  1. §Macr.1existumaretis ... fuit — 条件从句 `existumaretis` 采用未完成过去时虚拟式,而归结从句 `fuit` 采用完成时直陈式。这符合拉丁语语法常规:当虚拟条件句的归结从句包含表示必要性或义务的动形容词(`disserundum`, `docendi`)时,规则上使用直陈式而非虚拟式。
  2. §Macr.1docendique — 抄本传下的 `docendi`(动名词属格)通常被理解为与 `disserundum mihi fuit` 并列的动形容词中性单数主格 `docendumque` 的讹误,或者解释为以平民(vos)为省略主语的复数主格动形容词 `docendi [vos fuerint]`。两种解释最终都指向“应当教导”的意思。
  3. §Macr.8quos languidos socordesque pertimuere? — 宾格关系代词 `quos` 的先行词指代前文的 `vobis`(你们),并充当 `pertimuere`(第三人称复数完成时,“他们畏惧”)的直接宾语。其构造相当于“甚至在(你们)萎靡怠惰之时,他们也曾畏惧你们”。
  4. §Macr.11quae profecto in cassum agebantur, si... — 归结从句中的未完成过去时直陈式 `agebantur` 与条件从句中的 `si ... facturi erant`(主动外周说法的未完成过去时)构成了虚拟条件。直陈式的使用使结果(“这些举动无疑是在徒劳用功”)显得更为生动和确定。
  5. §Macr.13quoniam omnis iniuria gravitate tutior est — `gravitate` 是表示原因或手段的夺格,意为“由于(不公/压迫的)严酷与沉重”。这是一个冷酷的政治悖论:不公和镇压手段越是严厉沉重,对统治者而言反而越安全,因为这能彻底剥夺被统治者的反抗能力。

引用这一段

萨卢斯特, 历史 §Macr.1-Macr.13. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi003.humanitext-lat2:Macr.1-Macr.13

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。