Humanitext Reader

萨卢斯特 · 历史 §Lep.1-Lep.16

雷皮杜斯反对苏拉专制的演说

第 1 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

雷皮杜斯向罗马公民发表发人深省的演说,批判苏拉专制统治的残暴以及公民的妥协默许,极力号召大家奋起反抗以收复自由。

§Lep.1'Clementia et probitas vostra, Quirites, quibus per ceteras gentis maxumi et clari estis, plurumum timoris mihi faciunt advorsum tyrannidem L. Sullae, ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini — praesertim quom illi spes omnis in scelere atque perfidia sit neque se aliter tutum putet, quam si peior atque intestabilior metu vostro fuerit, quo captis libertatis curam miseria eximat — aut, si provideritis, in tutandis periculis magis quam ulciscundo teneamini.
罗马公民们,你们的仁慈与正直使你们在其他民族中最为伟大和显赫,但正是这些品质,使我对卢修斯·苏拉的专制统治产生了极大的恐惧,担心你们因为难以置信他人会做出你们自己认为大逆不道的事,从而反被欺骗——特别是当他的全部希望都寄托在犯罪与背叛之上,并且认为除非自己变得比你们所恐惧的还要邪恶和令人唾弃,从而让悲惨境遇夺走被奴役者对自由的关切,否则自己就无法安全——或者,即使你们预见到了危险,也会被困于防御危险之中,而不是去惩罚恶行。
§Lep.2satellites quidem eius, homines maxumi nominis, optumis maiorum exemplis, nequeo satis mirari, qui dominationis in vos servitium suom mercedem dant et utrumque per iniuriam malunt quam optumo iure liberi agere: §Lep.3praeclara Brutorum atque Aemiliorum et Lutatiorum proles, geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda.
至于他的那些党羽,虽是声名显赫、有着祖辈优良典范的人,我却无法不感到十分诧异:他们竟然将自己的奴役作为对你们进行统治的报酬,并且甘愿通过不义手段同时选择统治与奴役,而不愿在最完善的法律下作为自由人生活:那些布鲁图斯、埃米利乌斯和卢塔提乌斯家族的显赫后代,竟然被生来用于颠覆他们祖先用美德换来的成果。
§Lep.4nam quid a Pyrrho, Hannibale Philippoque et Antiocho defensum est aliud quam libertas et suae quoique sedes, neu quoi nisi legibus pareremus?
因为,针对皮洛士、汉尼拔、菲利普和安条克所捍卫的,除了自由、各自的家园以及我们除了法律之外不服从任何人,还能有什么呢?
§Lep.5quae cuncta scaevos iste Romulus quasi ab externis rapta tenet, non tot exercituum clade neque consulum et aliorum principum, quos fortuna belli consumpserat, satiatus, sed tum crudelior, quom plerosque secundae res in miserationem ex ira vortunt.
这一切,那个邪恶的罗穆路斯就像是从外国敌人那里夺取的一样据为己有,他不仅没有因如此多军队的覆灭以及被战争命运所吞噬的执政官和其他领袖的死亡而满足,反而在这本该因顺境而使大多数人由怒转怜的时刻,变得更加残暴。
§Lep.6quin solus omnium post memoriam humani generis supplicia in post futuros conposuit, quis prius iniuria quam vita certa esset, pravissumeque per sceleris immanitatem adhuc tutus fuit, dum vos metu gravioris serviti a repetunda libertate terremini.
甚至,他是在人类记忆中唯一一个对子孙后代制定惩罚的人,对他们而言,不公的待遇竟然比生命本身更早确定;而且最邪恶的是,由于他罪行的极其巨大,他至今依然安全,而你们却因为害怕更沉重的奴役,被吓得不敢去收复自由。
§Lep.7Agundum atque obviam eundum est, Quirites, ne spolia vostra penes illos sint, non prolatandum neque votis paranda auxilia; nisi forte speratis taedium iam aut pudorem tyrannidis Sullae esse et eum per scelus occupata periculosius dimissurum.
罗马公民们,我们必须行动起来,去迎头痛击,以免你们的战利品落入他们之手;不能拖延,也不能仅靠祈祷来获取援助;除非你们真指望苏拉现在已经对他的专制感到厌倦或羞耻,并会冒着更大的危险放弃他通过犯罪占领的一切。
§Lep.8at ille eo processit, ut nihil gloriosum nisi tutum et omnia retinendae dominationis honesta aestumet.
但他已经走得太远,以至于他认为只有安全的才是光荣的,而一切维护统治的手段都是高尚的。
§Lep.9itaque illa quies et otium cum libertate, quae multi probi potius quam laborem cum honoribus capessebant, nulla sunt; §Lep.10hac tempestate serviundum aut imperitandum, habendus metus est aut faciundus, Quirites.
因此,过去许多正直之人宁愿选择那伴随着自由的平静与闲暇,而不愿选择伴随着荣誉的劳苦,如今这一切已不复存在;在这个时代,罗马公民们,要么服从,要么统治,要么承受恐惧,要么制造恐惧。
§Lep.11nam quid ultra? quaeve humana superant aut divina inpulluta sunt? populus Romanus, paulo ante gentium moderator, exutus imperio gloria iure, agitandi inops despectusque ne servilia quidem alimenta reliqua habet.
因为还能有什么更甚的呢? 人世间还有什么被保留,或者神圣之物中还有什么未被污染? 不久前还是万民统治者的罗马人民,被剥夺了帝国、荣耀和权利,无力行动,备受蔑视,甚至连奴隶般的口粮都没有剩下。
§Lep.12sociorum et Lati magna vis civitate pro multis et egregiis factis a vobis data per unum prohibentur, et plebis innoxiae patrias sedes occupavere pauci satellites mercedem scelerum.
盟友和拉提姆的大量民众,因许多杰出的功绩而被你们授予公民权,如今却被一个人排斥在外;而少数党羽则占领了无辜平民的祖传家园,作为他们犯罪的赏赐。
§Lep.13leges iudicia aerarium provinciae reges penes unum, denique necis civium et vitae licentia.
法律、法庭、国库、行省、国王都掌握在一个人手中,最后甚至连对公民生杀予夺的特权也是如此。
§Lep.14simul humanas hostias vidistis et sepulcra infecta sanguine civili.
与此同时,你们亲眼目睹了活人祭祀以及被同胞之血染红的坟墓。
§Lep.15estne viris reliqui aliud quam solvere iniuriam aut mori per virtutem? quoniam quidem unum omnibus finem natura vel ferro saeptis statuit, neque quisquam extremam necessitatem nihil ausus nisi muliebri ingenio expectat.
对于男子汉来说,除了消除不公或者凭借美德死去,难道还剩下别的选择吗? 因为自然界确实为所有人,甚至是那些被铁甲保护的人,设定了同一个终点,而除了具有妇人之仁的人,没有人会在未做任何尝试的情况下等待最终的必然(死亡)。
§Lep.16Verum ego seditiosus, uti Sulla ait, qui praemia turbarum queror, et bellum cupiens, qui iura pacis repeto;
然而,正如苏拉所说,我是个煽动叛乱的人,因为我抱怨骚乱的奖赏;我是个渴望战争的人,因为我要求恢复和平的权利;

词汇与语法注释

  1. §Lep.1ne, quae ipsi nefanda aestumatis, ea parum credundo de aliis circumveniamini — 依赖于 timoris 表示担忧(ne...)的名词从句。parum credundo 是表示手段的夺格动名词,字面意思是“通过不太相信”,在此意为“由于不轻易相信他人会做出如此大逆不道的事(从而过于轻信对方)”。
  2. §Lep.1quo captis libertatis curam miseria eximat — quo 是表示目的的连词(相当于 ut eo)。captis 是表示“被俘之人”的过去 passive 分词的名词化用法(阳性复数与格),在句中作为动词 eximat 的夺取性与格或关系与格。
  3. §Lep.3geniti ad ea, quae maiores virtute peperere, subvortunda — ad ea... subvortunda 是动形容词(动名词性形容词)结构。前置词 ad 支配着与动形容词 subvortunda 一致的名词 ea(中性复数宾格),而关系从句 quae... peperere 则修饰 ea。整句表示目的:“为了颠覆祖辈用美德换来的那些成果(ea)”。
  4. §Lep.4neu quoi nisi legibus pareremus — 接续前文疑问句 quid defensum est aliud quam libertas... 的名词性或目的性从句。由否定连词 neu(即 ne-ve)引导,使用未完成过去时虚拟式,表示意图或结果:“以及使我们除了法律之外不服从任何人”。
  5. §Lep.6quis prius iniuria quam vita certa esset — quis 是关系代名词 quibus 的古风与格形式,先行词为 post futuros(子孙后代)。prius... quam...(在……之前)伴随着虚拟式 esset,以此强调在他们的生命得以确定之前,不公的待遇(iniuria)就已经注定,以此表现苏拉所定惩罚的残酷性。

引用这一段

萨卢斯特, 历史 §Lep.1-Lep.16. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi003.humanitext-lat2:Lep.1-Lep.16

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。