Humanitext Reader

萨卢斯特 · 历史 §Cott.1-Cott.14

执政官科塔呼吁共克时艰的演说

第 5 段,共 10 段 · 拉丁语

内容简介

执政官盖乌斯·科塔向罗马公民发表讲话,阐述了国内外严峻的军事和财政危机,诉说了自己过去的辛劳与功绩,并表示愿意为国家奉献生命(献身仪式)以克服眼前的困境。

§Cott.1'Quirites, multa mihi pericula domi militiaeque, multa advorsa fuere, quorum alia toleravi, partim reppuli deorum auxiliis et virtute mea;
“罗马公民们,我在国内和战场上经历过许多危险,遭遇过许多逆境,其中有些我忍受了,有些则在神明的帮助下和我自己的德行下被击退了。
in quis omnibus numquam animus negotio defuit neque decretis labos; malae secundaeque res opes, non ingenium mihi mutabant.
在所有这些情况中,我的心灵从未在事务中缺席,我的努力也从未在决议中懈怠;逆境和顺境改变了我的财富,却没有改变我的心性。
§Cott.2at contra in his miseriis cuncta me cum fortuna deseruere.
但相反,在当前的这些痛苦中,一切事物伴随着好运都抛弃了我。
praeterea senectus, per se gravis, curam duplicat, quoi misero acta iam aetate ne mortem quidem honestam sperare licet.
此外,衰老本身就是个重担,它使我的忧虑倍增,对于我这个已经度过了一生的可怜人来说,如今甚至连个体面的死都无法企求。
§Cott.3nam si parricida vostri sum et bis genitus hic deos penatis meos patriamque et summum imperium vilia habeo, quis mihi vivo cruciatus satis est aut quae poena mortuo? quin omnia memorata apud inferos supplicia scelere meo vici.
因为,如果我是你们国家的叛徒,并且在这里获得了第二次生命却将我的家神、祖国和最高权力视为草芥,那么我活着时什么样的严刑拷打才算足够,死后什么样的惩罚才算应得? 实际上,我已用我的罪行超越了在阴间所记载的一切惩罚。
§Cott.4A prima adulescentia in ore vostro privatus et in magistratibus egi: qui lingua, qui consilio meo, qui pecunia voluere, usi sunt;
从青年时代起,无论作为普通公民还是在担任政务官时,我都在你们面前活动:那些需要我的口才、我的建议、我的资金的人,都得到了使用。
neque ego callidam facundiam neque ingenium ad male faciundum exercui: avidissumus privatae gratiae maxumas inimicitias pro re publica suscepi;
我既没有为了作恶而锻炼狡黠的辩才,也没有锻炼这种才能。 虽然我最渴望个人的恩泽,但我为了国家而承担了极大的敌意。
quis victus cum illa simul, quom egens alienae opis plura mala expectarem, vos, Quirites, rursus mihi patriam deosque penatis cum ingenti dignitate dedistis.
当我被这些敌意击败、与国家一同(被流放)、在需要他人协助并预料到更多灾祸时,罗马公民们,你们带着巨大的尊严再次将祖国和家神赐予了我。
§Cott.5pro quibus beneficiis vix satis gratus videar, si singulis animam quam nequeo concesserim.
对于这些恩惠,即使我向你们每一个人奉献上我那无法拆分(赐予每人)的生命,我也很难显得足够感恩。
nam vita et mors iura naturae sunt: ut sine dedecore cum civibus fama et fortunis integer agas, id dono datur atque accipitur.
因为生命和死亡是自然之法,但在公民中无耻辱地、名誉与财产完好地生活,这才是作为礼物被赐予并接受的。
§Cott.6Consules nos fecistis, Quirites, domi bellique impeditissuma re publica.
罗马公民们,你们在国家国内外处于极度困窘的时候选举我们为执政官。
namque imperatores Hispaniae stipendium milites arma frumentum poscunt, et id res cogit, quoniam defectione sociorum et Sertori per montis fuga neque manu certare possunt neque utilia parare.
因为西班牙的将领们要求发放军饷、士兵、武器和粮食,而局势强迫了这一点,因为由于盟友的反叛以及塞托里乌斯在山中的逃亡,他们既无法交战,也无法准备必需的物资。
§Cott.7exercitus in Asia Ciliciaque ob nimias opes Mithridatis aluntur, Macedonia plena hostium est nec minus Italiae marituma et provinciarum, quom interim vectigalia parva et bellis incerta vix partem sumptuum sustinent: ita classe, quae commeatus tuebatur, minore quam antea navigamus.
亚洲和奇里乞亚的军队由于米特拉达梯的过分强大而得以维系,马其顿充满了敌人,意大利和各属州的沿海地区也是如此,与此同时,因战争而不稳定的微薄税收几乎无法支撑开支的一部分:因此,我们只能用比以前更小的、曾经用来保护补给的舰队来航行。
§Cott.8haec si dolo aut socordia nostra contracta sunt, agite, ut monet ira, supplicium sumite: sin fortuna communis asperior est, quare indigna vobis nobisque et re publica incipitis?
如果这些是由我们的欺骗或懒惰所带来的,来吧,正如愤怒所指示的那样,对我施加惩罚;但如果共同的命运更加残酷,你们为什么要开始做那些不配你们、不配我们、也不配国家的事情呢?
§Cott.9Atque ego, quoius aetati mors propior est, non deprecor, si quid ea vobis incommodi demitur; neque mox ingenio corporis honestius quam pro vostra salute finem vitae fecerim.
而我,死亡对我这个年纪来说更加临近,如果我的死能为你们减轻任何不便,我绝不推辞;况且,我因肉体的衰老而即将迎来的生命终结,绝不会比为了你们的安全而死更加体面。
§Cott.10adsum en C. Cotta consul, facio quod saepe maiores asperis bellis fecere: voveo dedoque me pro re publica.
看啊,执政官盖乌斯·科塔在此,我做祖先们在残酷的战争中经常做的事:我为了国家而宣誓并献出我自己。
§Cott.11quam deinde quoi mandetis, circumspicite; nam talem honorem bonus nemo volet, quom fortunae et maris et belli ab aliis acti ratio reddunda aut turpiter moriundum sit.
之后,你们环顾四周看看要把这个(职位)委托给谁;因为在必须为他人所进行的海洋和战争的命运做出交代,否则就得卑鄙地死去的关头,没有一个善人会渴望这样的荣誉。
§Cott.12tantummodo in animis habetote non me ob scelus aut avaritiam caesum, sed volentem pro maxumis beneficiis animam dono dedisse.
只要在你们的心中记住,我不是因为罪行或贪婪而被杀害,而是为了最大的恩惠而甘愿将生命作为礼物奉献。
§Cott.13per vos, Quirites, et gloriam maiorum, tolerate advorsa et consulite rei publicae.
罗马公民们,为了你们自己和祖先的荣耀,请忍受逆境,并为国家深思熟虑吧。
§Cott.14multa cura summo imperio inest, multi ingentes labores, quos nequiquam abnuitis et pacis opulentiam quaeritis, quom omnes provinciae regna, maria terraeque aspera aut fessa bellis sint.
最高权力中蕴含着极大的忧虑,有着许多巨大的劳苦,你们徒劳地拒绝这些却谋求和平的富足,而与此同时,所有的属州、王国、海洋和陆地要么处于险境,要么因战争而精疲力竭。
'

词汇与语法注释

  1. §Cott.1in quis omnibus — in quis 是古风体,等同于 in quibus。其后的 negotio 和 decretis 分别解释为表示目的或关联的与格(“对于工作”、“对于决议”)。
  2. §Cott.3parricida vostri sum — vostri 是第二人称复数代词 vos 的属格形式(等同于 vestri),作为名词 parricida 的宾格性属格发挥作用(指“你们国家的破坏者”)。
  3. §Cott.4quis victus — quis 是关系代词 quibus 的古风与/夺格形式,作为关系连接指向前文的 maxumas inimicitias(极大的敌意)。victus 是引导的分词结构,整体解释为“被这些(敌意)击败”。
  4. §Cott.5si singulis animam quam nequeo concesserim — singulis 是意为“给每一个人”的与格。quam nequeo 是关系从句,修饰 concesserim 的直接宾语 animam。由于科塔只有一条生命,因此传达了“无法分给你们每名个体的我的生命”这一语境。
  5. §Cott.10voveo dedoque me pro re publica — 指向古罗马宗教仪式中自我牺牲的誓约“献身仪式(devotio)”的公式化表达。表明了为了解救国难而甘愿将自己的生命作为祭品奉献给神明的决心。

引用这一段

萨卢斯特, 历史 §Cott.1-Cott.14. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi003.humanitext-lat2:Cott.1-Cott.14

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。