Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §57-58

卡蒂里纳退路被断与决战前的演说

第 20 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

卡蒂里纳在得知罗马的阴谋败露后企图逃往加卢斯,但发现退路已被罗马军队切断,于是决心进行决战。他在士兵面前发表了演说,鼓舞他们怀着必死的决心勇敢战斗。

§57Sed postquam in castra nuntius pervenit Romae coniurationem patefactam, de Lentulo et Cethego ceterisque, quos supra memoravi, supplicium sumptum, plerique, quos ad bellum spes rapinarum aut novarum rerum studium illexerat, dilabuntur; reliquos Catilina per montis asperos magnis itineribus in agrum Pistoriensem abducit eo consilio, uti per tramites occulte perfugeret in Galliam Transalpinam.
但当关于罗马阴谋败露、朗图鲁斯和塞特古斯以及我上面提到的其他人都已被处死的消息传到营地后,大多数被掠夺的希望或变革的热望所诱引而参加战争的人便散去了;卡蒂里纳则率领其余的人,通过险峻的山路,以强行军的方式撤退到皮斯托里亚领地,其意图是企图通过小道秘密逃往阿尔卑斯山外的加卢斯。
at Q. Metellus Celer cum tribus legionibus in agro Piceno praesidebat, ex difficultate rerum eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare.
然而,昆图斯·梅特鲁斯·塞勒率领三个军团在皮凯努姆领地驻守,他根据局势的困难,推测卡蒂里纳正在图谋我们在上面所说的同样的事情。
igitur ubi iter eius ex perfugis cognovit, castra propere movit ac sub ipsis radicibus montium consedit, qua illi descensus erat in Galliam properanti.
因此,当他从逃兵那里得知其行踪时,便迅速移动营地,在山脚下安营扎寨,而那正是急于前往加卢斯的卡蒂里纳下山的必经之地。
neque tamen Antonius procul aberat, utpote qui magno exercitu locis aequioribus expeditus in fuga sequeretur.
然而安东尼乌斯也相距不远,因为他率领着一支大军,在较为平坦的地形上轻装行军,正在后面追击逃跑的敌人。
sed Catilina postquam videt montibus atqie copiis hostium sese clausum, in urbe res advorsas, neque fugae neque praesidi ullam spem, optumum factu ratus in tali re fortunam belli temptare, statuit cum Antonio quam primum confligere.
但是,卡蒂里纳看到自己被大山和敌军所包围,城里的事务也已败落,既无逃脱的希望,也无任何援助的可能,认为在这种情况下尝试战争的命运是最好的选择,于是决定尽早与安东尼乌斯交战。
itaque contione advocata huiusce modi orationem habuit: §58'Compertum ego habeo, milites, verba virtutem non addere, neque ex ignavo strenuom neque fortem ex timido exercitum oratione imperatoris fieri.
因此,他召集士兵集会,发表了如下的演说: “士兵们,我深知,言辞并不能增加勇气,将领的演说也不能使一支怠惰的军队变得英勇,或使一支懦弱的军队变得坚强。
quanta quoiusque animo audacia natura aut moribus inest, tanta in bello patere solet.
每个人的心灵中由于天性或习惯而存有多少胆量,在战争中通常就会展现出多少。
quem neque gloria neque pericula excitant, nequiquam hortere: timor animi auribus officit.
一个既不为荣耀也不为危险所动的人,你再去激励他也是徒劳;他心中的恐惧阻碍了他的听觉。
sed ego vos, quo pauca monerem, advocavi, simul uti causam mei consili aperirem.
但我召集你们,是为了对你们作少许的告诫,同时也是为了向你们说明我计划的缘由。
Scitis equidem, milites, socordia atque ignavia Lentuli quantam ipsi nobisque cladem attulerit, quoque modo, dum ex urbe praesidia opperior, in Galliam proficisci nequiverim.
士兵们,你们确实知道,朗图鲁斯的懈怠与懒惰给大伙和他自己带来了多么大的灾难,以及当我等待城内的守军时,我是如何无法出发前往加卢斯的。
nunc vero quo loco res nostrae sint, iuxta mecum omnes intellegitis.
而现在,我们的处境如何,你们大家都和我一样清楚。
exercitus hostium duo, unus ab urbe, alter a Gallia obstant; diutius in his locis esse, si maxume animus ferat, frumenti atque aliarum rerum egestas prohibet; quocumque ire placet, ferro iter aperiundum est.
敌人的两支军队,一支来自城市,另一支来自加卢斯,正阻挡着我们;即使我们心里极想,粮食和其他物资的匮乏也阻止我们继续留在这些地方;无论我们想去哪里,都必须用铁剑开辟道路。
quapropter vos moneo, uti forti atque parato animo sitis et, quom proelium inibitis, memineritis vos divitias, decus, gloriam, praeterea libertatem atque patriam in dextris vostris portare.
因此,我劝告你们要怀着勇敢和准备就绪的心,当你们进入战斗时,要记住,你们正用自己的右手承载着财富、体面、荣耀,以及自由和祖国。
si vincimus, omnia nobis tuta erunt: commeatus abunde, municipia atque coloniae patebunt; si metu cesserimus, eadem illa advorsa fient, neque locus neque amicus quisquam teget quem arma non texerint.
如果我们获胜,一切对我们来说都将是安全的:充裕的补给、自治市和殖民地都将向我们敞开;如果我们因恐惧而退缩,那些同样的事物就会变成对我们不利的,任何地方、任何朋友都不会庇护一个武器未能保护住的人。
praeterea, milites, non eadem nobis et illis necessitudo inpendet: nos pro patria, pro libertate, pro vita certamus; illis supervacuaneum est pugnare pro potentia paucorum.
此外,士兵们,面临着我们和他们的并非同样的必然性:我们是为了祖国、为了自由、为了生命而战;而对他们来说,为了少数人的权力而战是多余的。
quo audacius aggredimini memores pristinae virtutis.
因此,要更加大胆地发起进攻,牢记你们昔日的德行。
licuit vobis cum summa turpitudine in exilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes expectare: quia illa foeda atque intoleranda viris videbantur, haec sequi decrevistis.
你们本可以怀着极大的耻辱在流亡中度过余生,你们中的有些人本可以在罗马失去财产后期待他人的财富:因为这些事情在有骨气的男子汉看来是丑恶和难以忍受的,你们才决定追求这条道路。
si haec relinquere voltis, audacia opus est: nemo nisi victor pace bellum mutavit.
如果你们想要放弃这些,就需要胆量:除了胜利者,没有人能用和平来替代战争。
nam in fuga salutem sperare, quom arma, quibus corpus tegitur, ab hostibus avorteris, ea vero dementia est.
因为,当你们把用来保护身体的武器从敌人面前转开时,却在逃跑中指望安全,那实在是一种疯狂。
semper in proelio iis maxumum est periculum, qui maxume timent: audacia pro muro habetur.
在战斗中,最害怕的人总是面临最大的危险;胆量被视作防壁。
Quom vos considero, milites, et quom facta vostra aestumo, magna me spes victoriae tenet.
当我注视你们,士兵们,当我评估你们的行径时,胜利的极大希望便占据了我。
animus aetas virtus vostra me hortantur, praeterea necessitudo, quae etiam timidos fortis facit.
你们的精神、年龄和德行鼓励着我,此外还有必然性,它甚至能使胆小者变得勇敢。
nam multitudo hostium ne circumvenire queat, prohibent angustiae loci.
因为这地方的狭窄阻止了敌人的大军能够包围我们。
quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis, neu capti potius sicuti pecora trucidemini, quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis.
但是,如果命运嫉妒你们的德行,切莫在未复仇的情况下丧生,也切莫在被捕后像牲畜一样被宰杀,而宁可像男子汉那样战斗,给敌人留下一场血腥而令人悲痛的胜利。
'

词汇与语法注释

  1. §57 ¦1¦eo consilio, uti ... perfugeret — 由 `uti`(`ut` 的古体形式)引导的虚拟语气从句与名词短语 `eo consilio`(夺格,“带着……的意图”)构成同位语关系。
  2. §57 ¦2¦eadem illa existumans quae supra diximus Catilinam agitare — 关系代名词 `quae`(中性复数宾格)是不定式 `agitare` 的宾语,而 `Catilinam agitare` 则构成了依附于 `diximus` 的“宾格加不定式”(Aci)结构。整句意为“我们在上文中所说的卡蒂里纳正在图谋的那些同样的事情”。
  3. §58 ¦1¦Compertum ego habeo — `habeo` 加上完成时态被动分词(`compertum`)构成了迂言表达,比起简单的完成时 `comperi`,它更强调当前状态下知识的牢固掌握(“我确信”)。它支配了后续的整个“宾格加不定式”(Aci)从句。
  4. §58 ¦15¦pace bellum mutavit — 动词 `mutare` 带有表示被交换之物的宾格(`bellum`,战争)和表示交换媒介或代价的夺格(`pace`,和平),意为“用 B(夺格)来替换 A(宾格)”。在此处,它指的是“通过胜利将战争换取为和平”。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §57-58. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:57-58

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。