§48Interea plebs coniuratione patefacta, quae primo cupida rerum novarum nimis bello favebat, mutata mente Catilinae consilia execrari, Ciceronem ad caelum tollere: veluti ex servitute erepta gaudium atque laetitiam agitabat.
与此同时,阴谋的败露使起初渴望变革、过分拥护战争的平民改变了想法,他们开始诅咒喀提林的计划,将西塞罗捧到了天上;他们仿佛从奴役中被拯救出来一般,沉浸在喜悦和欢乐之中。
namque alia belli facinora praedae magis quam detrimento fore, incendium vero crudele, inmoderatum ac sibi maxume calamitosum putabat, quippe quoi omnes copiae in usu cottidiano et cultu corporis erant.
因为他们认为,战争的其他暴行带来的是掠夺而非损失,但放火却是残酷无情、无法无天的,尤其对他们自己来说是最为毁灭性的灾难,因为他们的全部财产都用于日常的使用和肉体的维持。
Post eum diem quidam L. Tarquinius ad senatum adductus erat, quem ad Catilinam proficiscentem ex itinere retractum aiebant.
在那天之后,一个名叫卢基乌斯·塔尔克ィ尼乌斯的人被带到元老院,人们说他是在去往喀提林的途中被截回的。
is quom se diceret indicaturum de coniuratione, si fides publica data esset, iussus a consule quae sciret edicere, eadem fere quae Volturcius de paratis incendiis, de caede bonorum, de itinere hostium senatum docet: praeterea se missum a M. Crasso, qui Catilinae nuntiaret, ne eum Lentulus et Cethegus aliique ex coniuratione deprehensi terrerent, eoque magis properaret ad urbem adcedere, quo et ceterorum animos reficeret et illi facilius e periculo eriperentur.
此人表示,如果给予国家安全保证,他将揭露有关阴谋的事。 在执政官命令他说明所知情况后,他向元老院报告了与沃尔图尔基乌斯几乎相同的情况,即有关准备好的纵火、对善良市民的屠杀以及敌人的行军路线;此外,他还说自己是受马可·克拉苏所托,去告诉喀提林不要被已被捕的伦图卢斯、凯特古斯以及其他阴谋分子吓倒,因此他应该更加迅速地逼近该城,以便既能重振其余人的斗志,又能使那些人更容易脱离危险。
sed ubi Tarquinius Crassum nominavit, hominem nobilem, maxumis divitiis, summa potentia, alii rem incredibilem rati, pars tametsi verum existumabant tamen quia in tali tempore tanta vis hominis magis leniunda quam exagitanda videbatur, plerique Crasso ex negotiis privatis obnoxii, conclamant indicem falsum esse, deque ea re postulant uti referatur.
但是,当塔尔克ィ尼乌斯提到克拉苏(一个出身高贵、拥有极多财富和极高权势的人)的名字时,一些人认为这难以置信,另一些人虽然认为这是真的,但在这种时期,如此权势显赫的人更应予以安抚而非激怒,且大多数人因私下生意而依附于克拉苏,于是大家一齐高喊告密者撒谎,并要求就此事进行讨论。
itaque consulente Cicerone frequens senatus decernit Tarquini indicium falsum videri eumque in vinculis retinendum neque amplius potestatem faciundam, nisi de eo indicaret, quoius consilio tantam rem esset mentitus.
因此,在西塞罗的主持下,出席人数众多的元老院决议:塔尔克ィ尼乌斯的告密似乎是虚假的,他应被锁链拘留,不得再给予他发言的机会,除非他交代是在谁的指使下对如此重大的事情撒了谎。
erant eo tempore qui existumarent indicium illud a P. Autronio machinatum, quo facilius appellato Crasso per societatem periculi reliquos illius potentia tegeret.
当时有人认为,这一告密是由普布利乌斯·奥特罗尼乌斯策划的,以便通过将克拉苏拉入共同的危险,利用他的权势更轻易地庇护其余的人。
alii Tarquinium a Cicerone inmissum aiebant, ne Crassus more suo suscepto malorum patrocinio rem publicam conturbaret.
另一些人则说,塔尔克ィ尼乌斯是西塞罗派去的,免得克拉苏按其一贯作风,通过庇护恶人而扰乱国家。
ipsum Crassum ego postea praedicantem audivi tantam illam contumeliam sibi ab Cicerone inpositam.
我本人后来听克拉苏亲口宣称,西塞罗给他施加了如此巨大的侮辱。
§49Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar falso nominaretur.
但在同一时期,昆图斯·卡图鲁斯和盖乌斯·庇护无法通过金钱或人情来促使西塞罗通过阿洛布罗基斯人或其他告密者诬告盖乌斯·凯撒的名字。
nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum repetundarum propter quoiusdam Transpadani supplicium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio incensus, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, ab adulescentulo Caesare victus discesserat.
因为他们两人都与凯撒有着极深的仇怨:庇护是因为在一场关于不当处决某位波河以北居民的勒索裁判中受到凯撒的攻击;卡图鲁斯则是因为竞选神祇官长而燃起仇恨,因为他在晚年经历了极高的荣誉,却败给了年轻的凯撒。
res autem opportuna videbatur, quod is privatim egregia liberalitate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam debebat.
此外,时机似乎非常有利,因为凯撒在私下里因极其慷慨、在公家事务上因举办极为盛大的竞技而负债累累。
sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementiundo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse dicerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom in rem publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari gladio minitarentur.
但是,当他们无法促使执政官做出如此卑鄙的行径时,他们便亲自四处游说并捏造谎言,声称是听沃尔图尔基乌斯或阿洛布罗基斯人说的,从而对凯撒煽起了极大的怨恨,以至于一些为了保卫神殿而持械守在协和神殿周围的罗马骑士,或因危险的严重,或因情绪的动摇,为了更彰显对国家的忠诚,在凯撒走出元老院时用剑威胁他。
§50Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobrogum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divorsis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eripiundum sollicitabant, partim exquirebant duces multitudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
当元老院里进行着这些事情,且高卢人的使节们和提图斯·沃尔图尔基乌斯因其告密得到证实而被决议给予奖赏时,伦图卢斯的解放奴隶和少数庇护民正通过不同的路线,在街区里煽动手工业者和奴隶去解救他,部分人则在寻找暴徒的首领,这些人惯于为了赏钱而扰乱国家。
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, lectos et exercitatos, orabat, ut grege facto cum telis ad sese inrumperent.
与此同时,凯特古斯通过信使请求自己的家奴和解放奴隶(这些都是精选并受过训练的),让他们结成团伙持械冲向自己。
consul ubi ea parari cognovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat, convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in custodiam traditi erant.
执政官得知这些准备后,根据形势和时间的需要部署了警卫,并召集元老院,就如何处理那些被交付看管的人进行讨论。
sed eos paulo ante frequens senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse.
但在此前不久,出席人数众多的元老院已经判定他们做出了危害国家的事。
tum D. Iunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tempore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tenebantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno, Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris pedibus in sententiam Ti. Neronis iturum se dixit, quod de ea re praesidiis additis referundum censuerat.
随后,德基穆斯·尤尼乌斯·西拉努斯因当时是候任执政官而首先被征询意见,他决议对那些被关押的人,以及卢基乌斯·卡西乌斯、普布利乌斯·富里乌斯、普布利乌斯·温布雷努斯、昆图斯·安尼乌斯(如果他们被捕的话)处以极刑;后来,他被盖乌斯·凯撒的演说所动摇,表示他将转而支持提贝里乌斯·尼禄的意见,因为尼禄主张在增加警卫后对此事重新进行讨论。
sed Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a consule huiusce modi verba locutus est:
但是,当轮到凯撒时,在执政官征询其意见后,他发表了如下的演说: