Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §44-47

米尔维乌斯桥之捕与伦图鲁斯等人的软禁

第 13 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

阿洛布罗基斯使节按照西塞罗的指示,在获得阴谋首领的誓约书后于米尔维乌斯桥被捕。元老院在听取证据后,决定免除伦图鲁斯的官职,并将所有同谋者予以软禁。

§44Sed Allobroges ex praecepto Ciceronis per Gabinium ceteros conveniunt.
但阿洛布罗基斯人遵照西塞罗的指示,通过加比尼乌斯与其余的人会面。
ab Lentulo, Cethego, Statilio, item Cassio postulant ius iurandum, quod signatum ad civis perferant: aliter haud facile eos ad tantum negotium inpelli posse.
他们向伦图卢斯、凯特古斯、斯塔蒂里乌斯以及卡西乌斯索要一份盖印的誓约书,以便带给本国的公民;否则,他们说,很难轻易促使他们投身于如此重大的计划。
ceteri nihil suspicantes dant, Cassius semet eo brevi venturum pollicetur ac paulo ante legatos ex urbe proficiscitur.
其余的人毫无疑心,纷纷给予;卡西乌斯允诺他自己不久后将前往那里,并在使节们之前不久动身离开该城。
Lentulus cum iis T. Volturcium quendam Crotoniensem mittit, ut Allobroges, prius quam domum pergerent, cum Catilina data atque accepta fide societatem confirmarent.
伦图卢斯派了一个名叫提图斯·沃尔图尔基乌斯的克罗托内人与他们同行,以便阿洛布罗基斯人在回家之前,能与喀提林通过互相给予并接受信义来巩固同盟。
ipse Volturcio litteras ad Catilinam dat, quarum exemplum infra scriptum est. 'Qui sim, ex eo, quem ad te misi, cognosces.
他本人给沃尔图尔基乌斯一封写给喀提林的信,其副本抄录如下: “我是谁,你将从我派到你那里去的人那里得知。
fac cogites, in quanta calamitate sis, et memineris te virum esse.
你要思考,你处于多么巨大的灾难之中,并记住你是一个男子汉。
consideres, quid tuae rationes postulent.
你要考虑你的计划需要什么。
auxilium petas ab omnibus, etiam ab infumis.
向所有人寻求帮助,甚至向最底层的人。
' Ad hoc mandata verbis dat: quom ab senatu hostis iudicatus sit, quo consilio servitia repudiet? in urbe parata esse quae iusserit.
” 此外,他口头传达了指示:既然他已被元老院宣布为国家公敌,他出于什么意图拒绝奴隶呢?
: ne cunctetur ipse propius adcedere.
城里已经准备好了他所命令的一切;他自己不要迟疑于逼近。
§45his rebus ita actis, constituta nocte qua proficiscerentur Cicero per legatos cuncta edoctus L. Valerio Flacco et C. Pomptino praetoribus imperat, ut in ponte Mulvio per insidias Allobrogum comitatus deprehendant.
这些事情如此办妥后,在选定的出发之夜,西塞罗通过使节们获悉了一切,命令法务官卢基乌斯·瓦莱里乌斯·弗拉克斯和盖乌斯·庞普蒂努斯在米尔维乌斯桥通过设伏逮捕阿洛布罗基斯人一行。
rem omnem aperit, quoius gratia mittebantur; cetera, uti facto opus sit, ita agant permittit.
他公开了他们被派去的全部目的;其余的事情,允许他们根据行动的需要自行处理。
illi, homines militares, sine tumultu praesidiis conlocatis, sicuti praeceptum erat, occulte pontem obsidunt.
他们是军人,不引起混乱地部署了警卫,正如所命令的那样,暗中封锁了桥梁。
postquam ad id loci legati cum Volturcio venerunt et simul utrimque clamor exortus est, Galli cito cognito consilio sine mora praetoribus se tradunt, Volturcius primo cohortatus ceteros gladio se a multitudine defendit, deinde, ubi a legatis desertus est, multa prius de salute sua Pomptinum obtestatus, quod ei notus erat, postremo timidus ac vitae diffidens velut hostibus sese praetoribus dedit.
当使节们与沃尔图尔基乌斯来到该地,且两边同时爆发出喊杀声时,高卢人很快明白了这个计划,毫不延迟地向法务官们投降。 沃尔图尔基乌斯起初鼓励其余的人,用剑在人群中自卫;接着,当他被使节们抛弃时,先是因与庞普蒂努斯相识而向他极力哀求保全生命,最后他因恐惧而对生命失去信心,像对待敌人一样向法务官们投降了。
§46Quibus rebus confectis omnia propere per nuntios consuli declarantur.
这些事情完成后,一切都通过信使迅速向执政官报告。
at illum ingens cura atque laetitia simul occupavere.
然而,巨大的忧虑与喜悦同时占据了他的心。
nam laetabatur intellegens coniuratione patefacta civitatem periculis ereptam esse; porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset: poenam illorum sibi oneri,inpunitatem perdundae rei publicae fore credebat.
因为他感到高兴,明白随着阴谋的揭露,国家已从危险中被拯救出来;但另一方面他又感到焦虑,犹豫在如此巨大的罪行中逮捕了如此显赫的公民,该采取什么行动:他相信惩罚他们会成为自己的负担,而宽恕他们将导致国家的灭亡。
igitur confirmato animo vocari ad sese iubet Lentulum,Cethegum, Statilium, Gabinium itemque Caeparium Terracinensem, qui in Apuliam ad concitanda servitia proficisci parabat.
因此,他下定决心,命令将伦图卢斯、凯特古斯、斯塔蒂里乌斯、加比尼乌斯以及泰拉奇纳的凯帕里乌斯(此人当时正准备前往阿普里亚煽动奴隶)传唤到自己这里。
ceteri sine mora veniunt; Caeparius, paulo ante domo egressus, cognito indicio ex urbe profugerat.
其余的人毫不延迟地走来;凯帕里乌斯在不久前刚走出门,得知阴谋败露后已逃离该城。
consul Lentulum, quod praetor erat, ipse manu tenens in senatum perducit, reliquos cum custodibus in aedem Concordiae venire iubet.
执政官因为伦图卢斯是法务官,亲手拉着他引入元老院,命令其余的人在警卫押送下前往协和神殿。
eo senatum advocat magnaque frequentia eius ordinis Volturcium cum legatis introducit, Flaccum praetorem scrinium cum litteris, quas a legatis acceperat, eodem adferre iubet.
他在那里召集元老院,并在该阶层的众多议员出席的情况下,引进了沃尔图尔基乌斯和使节们;他命令法务官弗拉克斯将装有从使节那里收到的信件的公文箱带到那里。
§47Volturcius interrogatus de itinere, de litteris, postremo quid aut qua de causa consili habuisset, primo fingere alia, dissimulare de coniuratione; post ubi fide publica dicere iussus est, omnia, uti gesta erant, aperit docetque se paucis ante diebus a Gabinio et Caepario socium adscitum nihil amplius scire quam legatos, tantummodo audire solitum ex Gabinio P. Autronium, Ser. Sullam, L. Vargunteium, multos praeterea in ea coniuratione esse.
沃尔图尔基乌斯被盘问关于旅程、信件,以及最后他怀有什么计划或出于什么原因,起初他编造其他事情,对阴谋遮遮掩掩;但后来,当他被命令在国家安全保证下开口时,他便把事情的经过一五一十地吐露出来,并表明自己几天前被加比尼乌斯和凯帕里乌斯吸纳为同伙,他所知道的并不比使节们多,只是经常听加比尼乌斯说,普布利乌斯·奥特罗尼乌斯、塞尔维乌斯·苏拉、卢基乌斯·瓦尔贡特伊乌斯,以及此外的许多人都在这个阴谋中。
eadem Galli fatentur ac Lentulum dissimulantem coarguunt praeter litteras sermonibus, quos ille habere solitus erat: ex libris Sibyllinis regnum Romae tribus Corneliis portendi; Cinnam atque Sullam antea, se tertium esse, quoi fatum foret urbis potiri; praeterea ab incenso Capitolio illum esse vigesumum annum, quem saepe ex prodigiis haruspices respondissent bello civili cruentum fore.
高卢人也承认了同样的事情,并戳穿了遮掩的伦图卢斯,除了信件之外,还指证他经常说的话:根据西比拉的书,罗马的王权预示将归属于三个科尔内利乌斯家族成员;此前有辛纳和苏拉,而他是注定要占领该城的第三个人;此外,从卡皮托里乌斯神殿焚毁起这是第二十年,占卜师经常根据预兆回答说这一年将因内战而血流成河。
igitur perlectis litteris, quom prius omnes signa sua cognovissent, senatus decernit, uti abdicato magistratu Lentulus itemque ceteri in liberis custodiis habeantur.
因此,在宣读完信件、众人首先辨认了自己的印章之后,元老院决议:免除伦图卢斯的官职,并将他及其余的人予以软禁。
itaque Lentulus P. Lentulo Spintheri, qui tum aedilis erat, Cethegus Q. Cornificio, Statilius C. Caesari, Gabinius M. Crasso, Caeparius — nam is paulo ante ex fuga retractus erat — Cn. Terentio senatori traduntur.
于是,伦图卢斯被交托给当时担任按察官的普布利乌斯·伦图卢斯·斯宾特尔,凯特古斯交托给昆图斯·科尔尼菲基乌斯,斯塔蒂里乌斯交托给盖乌斯·凯撒,加比尼乌斯交托给马可·克拉苏,凯帕里乌斯(因为他不久前在逃跑中被抓回)交托给格奈乌斯·泰伦提乌斯议员。

词汇与语法注释

  1. 44.5fac cogites — 由表示命令或敦促的 `fac`(`facere` 的命令式)伴随虚拟式现在时 `cogites` 构成的句式,表示强烈的敦促(“务必思考”)。引导虚拟式的 `ut` 被省略。
  2. 45.1facto opus sit — 在表示“需要某事”的 `opus est` 句式中,所需之事由中性单数夺格的完成时分词 `facto`(来自 `facere`)表示,意为“需要行动(实行)”。
  3. 46.2sibi oneri — 双与格(double dative)句式。`sibi` 作为“关系与格(对谁而言)”,`oneri`(`onus` 的与格)作为“目的/结果与格(成为什么)”,两者皆修饰 `fore`(`futurum esse`),意为“将成为他自己的负担”。
  4. 47.1fide publica — 手段或条件的夺格,意为“在国家(安全/免责)保证之下”。表示作为透露阴谋全貌的交换,被给予了免予起诉等国家承诺。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §44-47. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:44-47

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。