Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §40-43

阿洛布罗基斯人的告密与伦图卢斯的谋划

第 12 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

伦图卢斯试图通过乌姆布雷努斯将阿洛布罗基斯人的使节拉入阴谋,但使节们经过权衡,最终通过其庇护人向西塞罗告发了全部计划。与此同时,虽然意大利各地的仓促起事被镇压,伦图卢斯等人仍制定了包括纵火和刺杀西塞罗在内的详细行动计划。

§40igitur P. Umbreno quoidam negotium dat, uti legatos Allobrogum requirat eosque, si possit, inpellat ad societatem belli, existumans publice privatimque aere alieno oppresses, praeterea quod natura gens Gallica bellicosa esset, facile eos ad tale consilium adduci posse.
因此,他给一个名叫普布利乌斯·乌姆布雷努斯的人分派了任务,让他寻找阿洛布罗基斯人的使节,并尽可能地促使他们结成战争同盟;因为他认为,他们在公私两方面都被债务压得喘不过气来,而且加之高卢民族天性好战,他们很容易被引诱到这样的计划中来。
Umbrenus quod in Gallia negotiatus erat, plerisque principibus civitatium notus erat atque eos noverat.
乌姆布雷努斯因为曾在高卢做过生意,为这些城邦的大多数首领所熟知,他也了解他们。
itaque sine mora, ubi primum legatos in foro conspexit, percontatus pauca de statu civitatis et quasi dolens eius casum requirere coepit, quem exitum tantis malis sperarent.
因此,他毫不延迟,一在广场上看见使节们,便打听了一些关于他们城邦状况的事情,并仿佛为他们的遭遇感到悲伤一样,开始询问他们对如此巨大的灾难期待着怎样的结局。
postquam illos videt queri de avaritia magistratuum, accusare senatum, quod in eo auxili nihil esset, miseriis suis remedium mortem expectare, 'at ego' inquit 'vobis, si modo viri esse voltis, rationem ostendam, qua tanta ista mala effugiatis'.
当他看到他们抱怨长官的贪婪,指责元老院,因为其中毫无援助,并期待以死亡作为他们痛苦的解脱时,他说:“但是,只要你们愿意成为真正的男子汉,我就会给你们指出一条道路,借此你们可以逃脱那些如此巨大的灾难。
haec ubi dixit, Allobroges in maxumam spem adducti Umbrenum orare, ut sui misereretur: nihil tam asperum neque tam difficile esse, quod non cupidissume facturi essent, dum ea res civitatem aere alieno liberaret.
” 他说了这些话后,阿洛布罗基斯人抱有极大的希望,恳求乌姆布雷努斯怜悯他们:只要这件事情能让他们的城邦免除债务,就没有什么事情是如此艰难或如此困苦以至于他们不会极其渴望地去做的。
ille eos in domum D. Bruti perducit, quod foro propinqua erat neque aliena consili propter Semproniam; nam tum Brutus ab Roma aberat.
他把他们带到德基穆斯·布鲁图斯的家中,因为那里靠近广场,且由于塞姆普罗妮娅的关系,对这一计划并非不合适;因为当时布鲁图斯不在罗马。
praeterea Gabinium arcessit, quo maior auctoritas sermoni inesset.
此外,他还召来了加比尼乌斯,以便使谈话具有更大的威信。
eo praesente coniurationem aperit, nominat socios, praeterea multos quoiusque generis innoxios, quo legatis animus amplior esset.
在他出席的情况下,他公开了阴谋,指名了同谋者,此外还指名了许多各行各业的无辜之人,以便使使节们的勇气更加倍增。
deinde eos pollicitos operam suam domum dimittit.
然后,在他们保证出力之后,他打发他们回家。
§41sed Allobroges diu in incerto habuere, quidnam consili caperent.
但是,阿洛布罗基斯人对于究竟应该采取什么计划,长期处于犹豫不决之中。
in altera parte erat aes alienum, studium belli, magna merces in spe victoriae; at in altera maiores opes, tuta consilia, pro incerta spe certa praemia.
一方面是债务、对战争的渴望,以及胜利希望中巨大的报酬;但另一方面是更强大的势力、安全的计划,以及代替不确定希望的确定奖赏。
haec illis volventibus tandem vicit fortuna rei publicae.
当他们权衡这些事情时,国家的气运最终占了上风。
itaque Q. Fabio Sangae, quoius patrocinio civitas plurumum utebatur, rem omnem, uti cognoverant, aperiunt.
因此,他们把所了解的全部情况,都向昆图斯·法比乌斯·桑加公开,他们的城邦最常得到此人的庇护。
Cicero per Sangam consilio cognito legatis praecipit, ut studium coniurationis vehementer simulent, ceteros adeant, bene polliceantur dentque operam, uti eos quam maxume manufestos habeant.
西塞罗通过桑加获悉了这一计划,便指示使节们,要极力假装对阴谋充满热情,去接近其余的人,做出美好的许诺,并全力以赴,以便尽可能地掌握他们确凿的罪证。
§42Isdem fere temporibus in Gallia citeriore atque ulteriore, item in agro Piceno, Bruttio, Apulia motus erat.
几乎在同一时期,在近高卢和远高卢,同样在皮ケヌ姆、布鲁蒂乌姆和阿普里亚地区,都发生了动乱。
namque illi, quos ante Catilina dimiserat, inconsulte ac veluti per dementiam cuncta simul agebant.
因为那些此前被喀提林派往各处的人,轻率地、仿佛发疯似地同时进行着一切。
nocturnis consiliis, armorum atque telorum portationibus, festinando, agitando omnia plus timoris quam periculi effecerant.
他们通过夜间集会、运送武器和戈矛、行事匆忙以及煽动一切,制造了更多的恐慌而非实际的危险。
ex eo numero compluris Q. Metellus Celer praetor ex senatus consulto causa cognita in vincula coniecerat, item in citeriore Gallia C. Murena, qui ei provinciae legatus praeerat.
针对这群人,法务官昆图斯·梅特鲁斯·凯莱尔根据元老院的决议,在查明案情后将数人投入监狱,同样在近高卢,担任该省副官的盖乌斯·姆雷纳也是如此。
§43At Romae Lentulus cum ceteris, qui principes coniurationis erant, paratis ut videbatur magnis copiis constituerant, uti, quom Catilina in agrum Aefulanum cum exercitu venisset, L. Bestia tribunus plebis contione habita quereretur de actionibus Ciceronis bellique gravissumi invidiam optumo consuli inponeret: eo signo proxuma nocte cetera multitude coniurationis suom quisque negotium exequeretur.
而在罗马,伦图卢斯与作为阴谋首领的其他人一起,在准备好了看似庞大的兵力后,决定当喀提林率军来到埃富拉努姆地区时,护民官卢基乌斯·贝斯蒂亚将召开平民大会,抱怨西塞罗的所作所为,并将这场极其惨烈的战争的怨恨加在最优秀的执政官身上:以此为信号,在紧接着的夜里,阴谋中的其余众人便各自执行自己的任务。
sed ea divisa hoc modo dicebantur: Statilius et Gabinius uti cum magna manu duodecim simul opportuna loca urbis incenderent, quo tumultu facilior aditus ad consulem ceterosque, quibus insidiae parabantur, fieret; Cethegus Ciceronis ianuam obsideret eumque vi aggrederetur; alius autem alium, sed filii familiarum, quorum ex nobilitate maxuma pars erat, parentis interficerent; simul caede et incendio perculsis omnibus ad Catilinam erumperent.
但是,这些任务据说被以下列方式分派:斯塔蒂里乌斯和加比尼乌斯率领大批手下,同时在城内十二个便利的地点放火,以便通过这种混乱,使通往执政官和其余被设下陷阱之人的道路变得更加容易;凯特古斯包围西塞罗的家门,并以武力袭击他;而其他人则各自袭击另一个人,但家中的儿子们(其中绝大部分来自贵族)要杀死自己的父亲;同时,在所有人因杀戮和火灾而惊慌失措之际,他们冲出城去投奔喀提林。
inter haec parata atque decreta Cethegus semper querebatur de ignavia sociorum: illos dubitando et dies prolatando magnas opportunitates corrumpere; facto, non consulto in tali periculo opus esse, seque, si pauci adiuvarent, languentibus aliis impetum in curiam facturum.
在这些准备和决定之中,凯特古斯总是抱怨同谋者的怠惰:他们由于犹豫不决和拖延时日,正在败坏极好的机会;在这种危险中,需要的是行动,而不是商量;如果只有少数人协助,在其他人萎靡不振时,他自己也将对元老院议事堂发起袭击。
natura ferox, vehemens, manu promptus erat, maxumum bonum in celeritate putabat.
他天性凶悍、猛烈、行动敏捷,认为最大的好处在于迅速。

词汇与语法注释

  1. 40.1existumans ... posse — 分词 `existumans` 支配着代格宾语从句 `[eos] oppressos [esse]`(他们被压迫)以及由 `quod` 引导的原因从句 `quod ... esset`(因为他们好战),两者并列作为表明 `posse`(能够被引导)的原因。
  2. 40.4Allobroges ... orare — `orare` 是历史不定式,在此用于代替直陈式未完成过去时(`orabant`),以生动地描写阿洛布罗基斯人突如其来的热切反应。主语 `Allobroges` 仍采用主格。
  3. 43.1Lentulus cum ceteris ... constituerant — 虽然语法上的主语 `Lentulus` 是单数,但由于伴随有介词短语 `cum ceteris`(与其他的人一起),动词 `constituerant` 采用了复数形式。这是根据意义一致(constructio ad sensum)而非语法一致的典型例证。
  4. 43.2Statilius et Gabinius uti ... incenderent — 紧随 `dicebantur`(据说)之后的这一部分表示同谋者分工的具体任务,通过 `uti`(或 `ut`)加虚拟语气(如 `incenderent`)的名词性从句来表达。其功能相当于间接引语中传达的决定或命令。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §40-43. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:40-43

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。