Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §4-6

卡蒂琳娜的为人与早期罗马历史回顾

第 2 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

作者叙述了自己退出政界、转而撰写历史的缘由,描绘了卡蒂琳娜邪恶而又非凡的个性。随后,他追溯了罗马的起源,以及罗马从王政向执政官制转变的历史进程。

§4igitur ubi animus ex multis miseriis atque periculis requievit et mihi reliquam aetatem a re publica procul habendam decrevi, non fuit consilium socordia atque desidia bonum otium conterere, neque vero agrum colundo aut venando, servilibus officiis, intentum aetatem agere; sed a quo incepto studioque me ambitio mala detinuerat, eodem regressus statui res gestas populi Romani carptim, ut quaeque memoria digna videbantur, perscribere, eo magis quod mihi a spe metu partibus rei publicae animus liber erat.
因此,当我的心灵从诸多的苦难和危险中解脱出来,并且我决定必须让自己度过余下的生命远离政界时,我的意图绝不是要在怠惰和消沉中虚度宝贵的闲暇,也同样不是要专注于耕作或打猎这些奴隶般的工作来度过一生;而是回到我最初开始的那个因邪恶的野心而使我中断的学问中,我决定将罗马人民的功绩,凡是看起来值得纪念的,都选择性地记录下来,这更是因为我的心灵早已摆脱了对政治的希望、恐惧和党派偏见。
Igitur de Catilinae coniuratione quam verissume potero paucis absolvam; nam id facinus in primis ego memorabile existumo sceleris atque periculi novitate.
因此,我将用极少的文字,尽可能真实地交代卡蒂琳娜的阴谋;因为我认为,这一行径由于其罪行和危险的新奇性,是尤其值得纪念的。
de quoius hominis moribus pauca prius explananda sunt, quam initium narrandi faciam.
在我开始叙述之前,必须先对这个人的品性作少许说明。
§5L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis sed ingenio malo pravoque.
露基乌斯·卡蒂琳娜出生于贵族世家,精神和肉体都具有巨大的力量,但他的天性却邪恶而堕落。
huic ab adulescentia bella intestina caedes rapinae discordia civilis grata fuere, ibique iuventutem suam exercuit.
对他来说,从青年时代起,内战、屠杀、掠夺、内讧就是他所喜好的,他也正是在这些事情中锻炼了自己的青年时期。
corpus patiens inediae algoris vigiliae supra quam quoiquam credibile est.
他的肉体对饥饿、寒冷和失眠的耐受力,超出了任何人所能置信的程度。
animus audax subdolus varius, quoius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum.
他的心灵大胆、狡黠、多变,善于伪装和掩饰任何事情,觊觎他人的财产,挥霍自己的财富,在欲望中燃烧;他有足够的口才,却缺乏智慧。
vastus animus inmoderata incredibilia nimis alta semper cupiebat.
他那狂妄的心灵总是渴望着无节制、难以置信、过于高远的事物。
hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat.
在露基乌斯·苏拉的独裁统治之后,夺取国家政权的极大欲望侵袭了他;而只要他能为自己谋取统治权,对于用什么手段去达到这一目的,他一点也不在乎。
agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.
他那凶悍的心灵一天比一天更加剧烈地因家产的匮乏和对罪行的自觉而躁动不安,这两者都被他用我上面提到过的那些恶德所加剧了。
incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.
此外,国家堕落的风气也驱使着他,这些风气被极其恶劣且相互对立的恶行——奢靡和贪婪——所折磨。
Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.
既然关于国家风气的时机已经提醒了我,事情本身似乎在促使我追溯得更远,并用寥寥数语论述先祖们在平时和战时的制度,他们如何治理国家,留下了多么伟大的国家,以及国家是如何逐渐变化,从最美妙、最优秀的状况变成最恶劣、最无耻的状况的。
§6Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum.
正如我所听闻的那样,罗马城最初是由特洛伊人创建并占有的,他们由埃涅阿斯率领,作为流亡者在不确定的定居点流浪;与他们在一起的还有阿博里吉内斯人,这是一群粗野的人,没有法律,没有政府,自由而散漫。
hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.
当他们聚集在一座城墙之内后,尽管出身不同,语言相异,各自过着不同的习惯生活,但他们竟能如此容易地融合在一起,这说起来令人难以置信:因此,在短时间内,一群散乱和流浪的人通过和睦而形成了一个国家。
sed postquam res eorum civibus moribus agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est.
但是,当他们的国家在公民、道德和土地方面得到增长,显得足够繁荣和强盛时,正如凡人大多数事物的规律一样,富裕中便产生了嫉妒。
igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse: nam ceteri metu perculsi a periculis aberant.
因此,邻近的君王和民族在战争中试探他们,朋友中只有少数人给予援助;因为其他人因恐惧而战栗,远离了危险。
at Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem patriam parentisque armis tegere.
然而,罗马人在平时和战时都专心致志、雷厉风行、积极筹划、互相勉励、迎击敌人,用武器捍卫祖国的自由和父母。
post ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant, magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.
后来,当他们用美德驱除了危险时,他们同盟友和朋友带来援助,并且更多地通过给予而非接受恩惠来建立友谊。
imperium legitumum, nomen imperi regium habebant.
他们拥有合法的统治,其统治之名是王政。
delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant: hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur.
那些因年岁而身体虚弱、但因智慧而精神强大的人,作为被选出者为国家出谋划策:这些人要么因为年龄,要么因为关怀的相似性,被称为“父老”。
post ubi regium imperium quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.
后来,当最初为了保护自由和壮大国家而存在的王政转变为骄傲和专制时,他们改变了制度,为自己设立了任期一年的统治权和两位执政官:他们认为,通过这种方式,人类的心灵最不可能因放纵而变得傲慢。

词汇与语法注释

  1. §4.1servilibus officiis — 夺格同位语,修饰前文的“agrum colundo aut venando”(耕作或打猎),意为“奴隶般的工作”。这反映了当时罗马贵族阶级的价值观,即与政治活动或高尚的闲暇相比,体力劳动和非政治性的狩猎被视为卑微的事情。
  2. §5.3corpus patiens inediae algoris vigiliae — 现在分词“patiens”(动词 patior 的现在分词)在此作形容词用,支配客观属格“inediae algoris vigiliae”(饥饿、寒冷、失眠)。这是表示永久特质的分词支配属格的典型用法。
  3. §5.6quicquam pensi habebat — 成语表达“nihil/quicquam pensi habere”,意为“毫不介意、不当一回事”。其中“pensi”(源自形容词 pensus,意为有分量的、有价值的)是中性单数属格,作为部分属格(或性质属格)修饰“quicquam”。
  4. §6.7conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat — 带副动词(动形容词)的属格短语作为系动词“fuerat”的表语,表示目的或倾向(“是为了保护自由和壮大国家而存在的”)。这被视为性质属格(genitivus qualitatis)的一种延伸用法。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §4-6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:4-6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。