§7Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere.
然而,自那时起,人人都开始更加提升自己,更加显露自己的才能。
nam regibus boni quam mali suspectiores sunt, semperque iis aliena virtus formidulosa est.
因为对君王而言,贤者比恶者更易受到怀疑,他人的美德对他们来说总是可怕的。
sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit: tanta cupido gloriae incesserat.
然而,一旦获得自由,国家在短期内成长了多少,简直令人难以置信:如此巨大的名誉渴望已经袭来。
iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat, magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant.
首先,青年们一旦能够承受战争,便在营帐中通过劳苦学习军事经验,他们更乐于拥有华美的武器和战马,而非纵情于娼妓与宴会。
igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduos erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat.
因此,对于这样的男子,没有不习惯的劳苦,没有险峻或陡峭的地方,也没有可怕的武装敌人:美德已征服了一切。
sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat.
但在他们之间,最大的竞争在于名誉:人人人争先恐后地去击杀敌人、攀登城墙,并渴望在立下此等功勋时引人注目。
eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant.
他们认为这就是财富,这就是美名和伟大的高贵。
laudis avidi, pecuniae liberales erant; gloriam ingentem, divitias honestas volebant.
他们贪求赞美,慷慨于金钱;他们渴望巨大的名声和体面的财富。
memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.
若非此事会使我们偏离初衷太远,我本可以述说:罗马人民曾在何处以少胜多击溃敌人的庞大军队,又曾以战斗夺取了哪些凭借自然天险防守的城市。
§8Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque.
然而,命运确实在一切事物中起着支配作用;它凭着自己的喜好而非事实来使万物显赫或湮没。
Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen quam fama feruntur.
依我之见,雅典人的功绩固然足够伟大和辉煌,但实际上却比名声所传颂的要小一些。
sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur.
但因为那里涌现了作家们的伟大才华,雅典人的事迹才在全世界被颂扬为最伟大的成就。
ita eorum qui fecere virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia.
因此,那些立下功勋者的美德,被认为与卓越的才华用言辞所能赞美的程度一样伟大。
at populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat, ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis bene facta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.
然而,罗马人民从未有过那种富余(或机会),因为最英明的人往往最忙于实际事务,没有人离开身体而单独锻炼精神,所有最杰出的人都宁愿做而不愿说,宁愿自己的善行被他人赞美,而不愿自己去叙述别人的善行。
§9Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat.
因此,无论在平时还是在战时,良好的道德风尚都得到了培养;和睦极大,贪欲极微;正义与善良在他们中间起作用,与其说是依靠法律,不如说是依靠天性。
iurgia discordias simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant.
他们对敌人施展争吵、不和与仇恨,市民与市民之间则为美德而竞争。
in suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant.
他们在敬神时极尽华美,在家庭中克勤克俭,对朋友忠贞不渝。
duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat aequitate, seque remque publicam curabant.
凭借这两种方法——战争中的大胆,以及和平降临时的主持公道——他们治理自身和国家。
quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; in pace vero quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.
关于这些事,我拥有极大的证据:在战争中,对那些违反军令擅自迎敌者、以及在被召回时撤离战场过迟者进行惩罚的次数,远比对那些敢于丢弃军旗或在被击退时擅离职守者惩罚的次数还要频繁;而在和平时期,他们更多是通过恩惠而非恐惧来维持统治,并且在遭受伤害时,他们宁愿原谅而不愿惩罚。
§10Sed ubi labore atque iustitia res publica crevit, reges magni bello domiti, nationes ferae et populi ingentes vi subacti, Carthago aemula imperi Romani ab stirpe interiit, cuncta maria terraeque patebant, saevire fortuna ac miscere omnia coepit.
但是,当国家因劳苦和正义而壮大,伟大的君王在战争中被征服,凶悍的民族和庞大的人民被武力屈服,罗马帝国的竞争对手迦太基彻底毁灭,所有的海洋和陆地都敞开时,命运便开始变得狂暴并把一切搞得混乱不堪。
qui labores, pericula, dubias atque asperas res facile toleraverant, iis otium divitiaeque, optanda alias, oneri miseriaeque fuere.
对于那些曾轻易忍受劳苦、危险以及不确定与艰难处境的人来说,在其他情况下本是值得向往的闲暇与财富,却成了负担和痛苦。
igitur primo pecuniae, deinde imperi cupido crevit: ea quasi materies omnium malorum fuere. namque avaritia fidem probitatem ceterasque artis bonas subvortit;
因此,起初是对金钱的欲望,接着是对统治权的欲望增长了:这些成为了所有恶行犹如原料一般的东西。
pro his superbiam, crudelitatem, deos neglegere, omnia venalia habere edocuit.
因为贪婪颠覆了信用、正直以及其他良好的品质;取而代之的是,它教会了人们傲慢、残酷、漠视神明、视一切皆可收买。
ambitio multos mortalis falsos fieri subegit, aliud clausum in pectore aliud in lingua promptum habere, amicitias inimicitiasque non ex re sed ex commodo aestumare, magisque voltum quam ingenium bonum habere.
野心迫使许多凡人变得虚伪,口是心非,评估友谊与敌意不看事实而看利害,注重外表好过注重内在的优秀。
haec primo paulatim crescere, interdum vindicari; post ubi contagio quasi pestilentia invasit, civitas inmutata, imperium ex iustissumo atque optumo crudele intolerandumque factum.
这些恶行起初逐渐滋长,有时也受到惩罚;后来,当这种传染病像瘟疫一样侵入后,国家完全改变了,统治权也从最公正、最优秀的状况变得残酷且无法容忍。