§1## C. Sallusti Crispi Catilinae Coniuratio
Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.
所有渴望超越其他动物的人,都应当竭尽全力奋斗,以免像自然造就的、俯首贴耳且顺从于口腹的牲畜那样,在默默无闻中度过一生。
sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est.
然而,我们所有的力量都存在于心灵和肉体之中:我们更多地使用心灵的统治和肉体的服役;前者是我们与神明所共有的,后者则是我们与野兽所共有的。
quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere, et quoniam vita ipsa qua fruimur brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere.
因此,在我看来,凭借智慧而非体力的财富去寻求荣耀,并且,既然我们所享受的生命本身是短暂的,就应当使关于我们的记忆尽可能长存,这才是更为正确的。
nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.
因为财富和美貌的荣耀是易逝且脆弱的,而美德则被认为是显赫且永恒的。
Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet.
然而,在凡人之中长期存在着巨大的争论:军事大业究竟是更多地依靠肉体的力量,还是依靠心灵的美德来实现。
nam et prius quam incipias consulto et ubi consulueris mature facto opus est.
因为在行动开始之前需要先进行谋划,而一旦谋划好,就需要及时付诸行动。
ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.
因此,两者各自本身都是不足的,需要彼此的协助。
§2igitur initio reges — nam in terris nomen imperi id primum fuit— divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua quoique satis placebant.
因此,起初君王们——因为这是世上最初的统治称呼——分道扬镳,有的人锻炼智力,有的人锻炼身体;即便在那时,人们的生活也没有贪欲,各自满足于自己的所有。
postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse.
然而,此后当亚洲的居鲁士、希腊的拉刻代蒙人和雅典人开始征服城市和国家,将统治的欲望视为战争的起因,并认为最大的荣耀在于最大的帝国时,直到那时,才终于通过危险和实际经历证明了,在战争中智力的力量最大。
quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.
如果君王和统帅们在和平时期的心灵美德能够像在战争中那样发挥作用,人类的事物就会保持得更加平稳和稳定,你也不会看到事物被倒来倒去,一切都发生改变和混乱。
nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est.
因为,统治权力很容易通过最初获取它时的那些手段来得以维持。
verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur.
然而,当怠惰取代了勤奋,放纵和骄傲取代了自制和公正,命运便会随着道德一同改变。
ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.
因此,统治权总是从较平庸者手中转入最优秀者手中。
Quae homines arant navigant aedificant, virtuti omnia parent.
人们耕作、航海、建筑的一切,都服从于美德。
sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit.
然而,许多凡人沉溺于口腹和睡眠,不学无术且毫无修养,像旅客一样度过了一生;对他们来说,确实违背自然,肉体成了娱乐,而灵魂成了负担。
eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur.
他们的生与死,我同样看待,因为关于这两者都无人提起。
verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit.
然而实际上,在我看来,只有那专注于某种事务、寻求显赫功绩或优良技艺之名声的人,才算是在生活并享受着灵魂。
Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.
但在事物的伟大丰富性中,自然为不同的人指明了不同的道路。
§3pulchrum est bene facere rei publicae, etiam bene dicere haud absurdum est; vel pace vel bello clarum fieri licet; et qui fecere et qui facta aliorum scripsere, multi laudantur.
为国家造福是美妙的,即便建言献策也并非毫无用处;无论在和平时期还是在战争中,都可以变得出名;无论是建功立业者,还是记载他人事迹的人,都有许多人受到赞扬。
ac mihi quidem, tametsi haudquaquam par gloria sequitur scriptorem et auctorem rerum, tamen in primis arduom videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt; dehinc quia plerique quae delicta reprehenderis malevolentia et invidia dicta putant, ubi de magna virtute atque gloria bonorum memores, quae sibi quisque facilia factu putat, aequo animo accipit, supra ea veluti ficta pro falsis ducit.
确实,对我而言,虽然记载历史者与建功立业者所获得的荣耀绝非同等,但撰写历史似乎依然是极其困难的:首先,因为事实必须与言辞相称;其次,因为大多数人认为,你所谴责的过错是出于恶意和嫉妒而说出来的,而当你记述善人的伟大美德和荣耀时,每个人对于自己认为容易做到的事,都会心平气和地接受,但对于超出此范围的事,则视同虚构、当作谎言。
Sed ego adulescentulus initio sicuti plerique studio ad rem publicam latus sum, ibique mihi multa advorsa fuere.
但我年轻时,起初像大多数人一样,怀着热忱投身于政界,而在那里我遭遇了许多逆境。
nam pro pudore, pro abstinentia, pro virtute audacia largitio avaritia vigebant.
因为取而代之于羞耻心、节制和美德的,是厚颜无耻、行贿受贿和贪得无厌的盛行。
quae tametsi animus aspernabatur insolens malarum artium, tamen inter tanta vitia imbecilla aetas ambitione corrupta tenebatur; ac me, quom ab reliquorum malis moribus dissentirem, nihilo minus honoris cupido eadem qua ceteros fama atque invidia vexabat.
尽管我的心灵不习惯于这些恶劣的手段并鄙视它们,但在如此巨大的恶行之中,我那不成熟的年龄仍被野心所败坏和禁锢;而且,尽管我不同意其他人的败坏道德,但对荣誉的同样渴望,依然以同样的声名和嫉妒折磨着我,正如折磨其他人一样。