§33'Deos hominesque testamur, imperator, nos arma neque contra patriam cepisse neque quo periculum aliis faceremus, sed uti corpora nostra ab iniuria tuta forent, qui miseri, egentes violentia atque crudelitate faeneratorum plerique patria, sed omnes fama atque fortunis expertes sumus.
“将军,我们求神明和人类作证,我们起兵既非为了对抗祖国,也非为了给他人带来危险,而是为了让我们的身体免受不公的侵害。 我们这些人因高利贷者的暴力和残酷而陷入悲惨和穷困,大多数人失去了祖国,而所有人名誉和财产荡然无存。
neque quoiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere: tanta saevitia faeneratorum atque praetoris fuit.
我们中没有任何人能够按照祖先的惯例来利用法律,也无法在失去家产后保持自由的身躯:高利贷者和法警官的残酷竟至于斯。
saepe maiores vostrum, miseriti plebis Romanae, decretis suis inopiae eius opitulati sunt, ac novissume memoria nostra propter magnitudinem aeris alieni volentibus omnibus bonis argentum aere solutum est.
你们的先辈常常怜悯罗马平民,通过他们的决议救济了平民的穷困。 而在最近我们记忆所及的时期,由于债务数额巨大,在所有善良之人的赞同下,债务得以用铜币偿还银币。
saepe ipsa plebs, aut dominandi studio permota aut superbia magistratuum, armata a patribus secessit.
平民自身也常常因对统治权的渴望,或因长官们的傲慢,武装起来脱离父老们。
at nos non imperium neque divitias petimus, quarum rerum causa bella atque certamina omnia inter mortalis sunt, sed libertatem, quam nemo bonus nisi cum anima simul amittit.
但我们不追求统治权,也不追求财富,而这些东西正是凡人之间一切战争和争斗的原因;我们追求的是自由,任何善良的人除非与生命一同失去,否则绝不放弃自由。
te atque senatum obtestamur, consulatis miseris civibus, legis praesidium quod iniquitas praetoris eripuit restituatis, neve nobis eam neccessitudinem inponatis, ut quaeramus, quonam modo maxume ulti sanguinem nostrum pereamus.
我们恳求你和元老院,为悲惨的公民们着想,恢复被法警官的不公所夺去的法律保护,不要把这样的必然性强加于我们:使我们不得不去寻求如何能在最充分地为自己的鲜血复仇之后死去。
' §34Ad haec Q. Marcius respondit, si quid ab senatu petere vellent, ab armis discedant, Romam supplices proficiscantur: ea mansuetudine atque misericordia senatum populi Romani semper fuisse, ut nemo umquam ab eo frustra auxilium petiverit.
” 对此,昆图斯·马尔基乌斯回答说,如果他们想向元老院请求什么,就应当放下武器,作为恳求者前往罗马;罗马人民的元老院一向如此温和慈悲,以至于从未有人徒劳地向其寻求帮助。
At Catilina ex itinere plerisque consularibus, praeterea optumo quoique litteras mittit: se falsis criminibus circumventum, quoniam factioni inimicorum resistere nequiverit, fortunae cedere, Massiliam in exilium proficisci, non quo sibi tanti sceleris conscius esset, sed uti res publica quieta foret neve ex sua contentione seditio oreretur.
而喀提林在旅途中向大多数前执政官以及所有最优秀的人寄出了信件,称自己被诬告所包围,因为无法抵抗敌人的派系,所以屈服于命运,前往马赛流放,这并非因为他意识到自己犯有如此大罪,而是为了使共和国保持安宁,不致因他的争斗而引发暴动。
ab his longe divorsas litteras Q. Catulus in senatu recitavit, quas sibi nomine Catilinae redditas dicebat.
昆图斯·卡图卢斯在元老院宣读了一封与这些截然不同的信,他说这是以喀提林的名义呈递给他的。
earum exemplum infra scriptum est.
该信的抄本记录在下。
§35'L. Catilina Q. Catulo.
“卢基乌斯·喀提林致昆图斯·卡图卢斯。
Egregia tua fides, re cognita, grata mihi magnis in meis periculis, fiduciam commendationi meae tribuit.
你那卓越的忠诚,已由事实所证明,在我身处巨大危险中令我欣慰,这为我的托付赋予了信心。
quam ob rem defensionem in novo consilio non statui parare: satisfactionem ex nulla conscientia de culpa proponere decrevi, quam me dius fidius veram licet cognoscas.
因此,我决定不在我这番新的行动中准备辩护;由于问心无愧,我决定提出一份说明,凭信义之神起誓,你可以确知这是真实的。
iniuriis contumeliisque concitatus, quod fructu laboris industriaeque meae privatus statum dignitatis non obtinebam, publicam miserorum causam pro mea consuetudine suscepi, non quin aes alienum meis nominibus ex possessionibus solvere non possem — et alienis nominibus liberalitas Orestillae suis filiaeque copiis persolveret — sed quod non dignos homines honore honestatos videbam meque falsa suspicione alienatum esse sentiebam.
我因受到不公和侮辱而激愤,因为在被剥夺了我的劳动和勤勉的成果后,我未能保持我的尊严地位,因此按照我的习惯,我承担起了不幸者们的公共事业,这并非因为我无法用自己的财产偿还我名下的债务——至于他人名下的债务,奥雷斯蒂拉会以她自己和女儿的财富来慷慨偿清——,而是因为我看到不配的人被授予尊荣,并感到自己因虚假的猜疑而被排斥。
hoc nomine satis honestas pro meo casu spes reliquae dignitatis conservandae sum secutus.
为此,我追寻了对于我的境遇而言足够体面的、保全我残存尊严的希望。
plura quom scribere vellem, nuntiatum est vim mihi parari.
我本想写得更多,但接到通知说有人正准备对我诉诸武力。
nunc Orestillam commendo tuaeque fidei trado; eam ab iniuria defendas, per liberos tuos rogatus.
现在我把奥雷斯蒂拉引荐并托付给你的忠诚;看在你自己孩子的份上,求你保护她免受伤害。
haveto.
愿你安好。
' §36Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
” 而他本人在阿雷提乌姆地区的盖乌斯·弗拉米尼乌斯处逗留了几天,在用武器装备先前已被煽动的周边地区的同时,带着法西斯和其他执政官权力的标志,匆忙前往曼利乌斯的军营。
haec ubi Romae comperta sunt, senatus Catilinam et Manlium hostis iudicat, ceterae multitudini diem statuit, ante quam sine fraude liceret ab armis discedere praeter rerum capitalium condemnatis.
当这些事情在罗马传开后,元老院判定喀提林和曼利乌斯为公敌,并给其余的人规定了一个期限,在此期限之前,除了已被判处死罪的人外,其余人放下武器可免受惩罚。
praeterea decernit, uti consules dilectum habeant, Antonius cum exercitu Catilinam persequi maturet, Cicero urbi praesidio sit.
此外,元老院决议执政官应进行征兵,安东尼乌斯应率军加速追击喀提林,西塞罗则负责保卫城市。
Ea tempestate mihi imperium populi Romani multo maxume miserabile visum est.
在那个时期,罗马人民的帝国在我看来实在是无比悲惨。
quoi quom ad occasum ab ortu solis omnia domita armis parerent, domi otium atque divitiae, quae prima mortales putant, adfluerent, fuere tamen cives, qui seque remque publicam obstinatis animis perditum irent.
尽管从日出到日落,一切被武力征服的土地都顺从它,国内也充溢着凡人视为首要之物的闲暇与财富,然而却仍有一些公民,怀着顽固的心,意图毁灭自己和共和国。
namque duobus senati decretis ex tanta multitudine neque praemio inductus coniurationem patefecerat neque ex castris Catilinae quisquam omnium discesserat: tanta vis morbi atque uti tabes plerosque civium animos invaserat.
因为尽管有元老院的两项决议,但在如此庞大的人群中,竟没有一个人因奖赏的诱惑而泄露阴谋,也没有任何人从喀提林的军营中离开:一种如瘟疫般极其强烈的病症,已经侵袭了大多数公民的心灵。 ”