§19postea Piso in citeriorem Hispaniam quaestor pro praetore missus est adnitente Crasso, quod eum infestum inimicum Cn. Pompeio cognoverat.
后来,在克拉苏的强力推动下,皮索以具有大法官权力的财务官身份被派往近西班牙,因为克拉苏知道他是格奈乌斯·庞培的死敌。
neque tamen senatus provinciam invitus dederat, quippe foedum hominem a re publica procul esse volebat, simul quia boni complures praesidium in eo putabant et iam tum potentia Pompei formidulosa erat.
然而,元老院并非不情愿地给予他这一行省,因为他们希望这个可耻的家伙远离共和国,同时因为许多正直人士认为他是对庞培的一道防线,而当时庞培的权势已经令人恐惧。
sed is Piso in provincia ab equitibus Hispanis, quos in exercitu ductabat, iter faciens occisus est.
但是这个皮索在行省中行军时,被他在军中统率的西班牙骑兵杀害了。
sunt qui ita dicant imperia eius iniusta superba crudelia barbaros nequivisse pati; alii autem, equites illos, Cn. Pompei veteres fidosque clientis, voluntate eius Pisonem aggressos: numquam Hispanos praeterea tale facinus fecisse, sed imperia saeva multa antea perpessos.
有人说,是因为他的命令不公、傲慢、残忍,蛮族人无法忍受;但另一些人则认为,那些骑兵是格奈乌斯·庞培的古老而忠实的庇护民,他们是按照庞培的意图袭击皮索的:此外,西班牙人以前从未犯下过此类罪行,尽管他们过去曾忍受过许多残酷的统治。
nos eam rem in medio relinquemus.
我们对此事不作定论。
de superiore coniuratione satis dictum.
关于先前的阴谋,已经说得够多了。
§20Catilina ubi eos, quos paulo ante memoravi, convenisse videt, tametsi, cum singulis multa saepe egerat, tamen in rem fore credens univorsos appellare et cohortari, in abditam partem aedium secedit atque ibi omnibus arbitris procul amotis orationem huiusce modi habuit:
'Ni virtus fidesque vostra spectata mihi forent, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem.
喀提林看到我刚才提到的那些人已经聚集起来,虽然他经常与他们每个人私下商谈许多事情,但由于相信对全体人员一起发表讲话和鼓励会很有成效,他退到了屋子的深处,并在那里屏退了所有旁观者,发表了如下演讲: “如果你们的勇气和忠诚不曾为我所证实,这次有利的机会就会徒劳地流逝;巨大的希望、掌握在手的统治权也将化为泡影,我也不会因为懦弱或虚无的品性,用确定的东西去冒险追求不确定的东西。
sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.
但因为在许多重大的危机中,我得知你们对我勇敢且忠诚,因此我的心灵才敢于着手进行这桩极其伟大而辉煌的事业,同时也因为我理解你们与我有着相同的利益(同样的好坏标准);因为追求相同的事物、拒绝相同的事物,这才是真正牢固的友谊。
Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis.
但是,关于我心中所思考的事情,你们所有人此前都已经分别听过了。
ceterum mihi in dies magis animus accenditur, quom considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem.
此外,当我考虑到,如果我们自己不争取自由,未来的生活境遇将会如何,我的心灵每天就越发燃烧起来。
nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.
因为自从共和国落入少数权权贵的手中和统治之下后,君王和四分领主总是向他们进贡,各族人民和国家向他们纳税;而我们所有其余的人,无论积极还是正直、贵族还是平民,都成了既无特权也无威信的乌合之众,屈服于那些在共和国健全时本该畏惧我们的人。
itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem.
因此,所有的好意、权力、荣誉和财富都掌握在他们手中,或者在他们想要的地方;留给我们的只有危险、落选、审判和贫穷。
quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere? verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt.
极其英勇的男子汉们啊,你们究竟要忍受这些到什么时候? 难道凭着勇气死去,不比在耻辱中失去那可怜而不光彩的生命、成为他人傲慢的玩物要好得多吗? 然而,凭着神明和人类的信义,胜利确实掌握在我们的手中,我们正值盛年,精神抖擞;相反,由于年龄和财富,他们的一切都已衰老。
tantummodo incepto opus est, cetera res expediet.
我们只需要开始,其余的事情自然会迎刃而解。
etenim quis mortalium, quoi virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? quom tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt.
毕竟,哪一个具有男子气概的凡人能够容忍:他们拥有多余的财富,可以挥霍在填海造陆和削平山丘上,而我们却连维持生活必需的家产都没有? 他们接连建造两栋或更多的住宅,而我们却在任何地方都没有一个属于自己的炉灶? 尽管他们购买绘画、雕像和浮雕器皿,拆毁新屋并建造其他房屋,总之以各种方式挥霍和糟蹋金钱,但他们以极度的放荡依然无法穷尽他们的财富。
at nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid reliqui habemus praeter miseram animam?
Quin igitur expergiscimini? en illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit.
然而,我们家中有贫困,外有债务,处境悲惨,前景更是暗淡。 总之,除了可怜的性命之外,我们还剩下了什么? 那么,为什么不觉醒呢? 看啊,那就是,那就是你们常常渴望的自由,此外,财富、尊严和荣耀也都展现在你们眼前;命运已将所有这些作为奖赏留给胜利者。
res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
局势、时机、危险、贫困以及战争的辉煌战利品,比我的演说更能促使你们行动。
vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit.
无论是把我当作统帅还是士兵来使用:我的精神和身体都不会离开你们。
haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.
除非我的心灵欺骗了我,而你们宁愿服侍他人而不愿统治,否则,正如我所希望的那样,我将作为执政官与你们一起共同实现这些目标。
'
”