Humanitext Reader

萨卢斯特 · 喀提林阴谋 §15-18

喀提林的罪行与第一次阴谋的败露

第 5 段,共 21 段 · 拉丁语

内容简介

本章节叙述了喀提林的个人罪行、对青年的腐化、阴谋集团的结集,以及第一次喀提林阴谋的背景与具体经过。

§15Iam primum adulescens Catilina multa nefanda stupra fecerat, cum virgine nobili, cum sacerdote Vestae, alia huiusce modi contra ius fasque.
首先,年轻时的喀提林就曾犯下许多可耻的罪行:与一位高贵的处女,与一位维斯塔贞女,以及其他此类违反人法与神法的丑行。
postremo captus amore Aureliae Orestillae, quoius praeter formam nihil umquam bonus laudavit, quod ea nubere illi dubitabat timens privignum adulta aetate, pro certo creditur necato filio vacuam domum scelestis nuptiis fecisse.
最后,他被阿乌雷利亚·奥雷斯提拉的爱所俘虏,除了美貌之外,任何正人君子都从未赞美过她。 因为她害怕一个成年的继子而犹豫是否嫁给他,人们确信喀提林杀死了自己的儿子,为这场邪恶的婚礼腾空了房屋。
quae quidem res mihi in primis videtur causa fuisse facinus maturandi.
在我看来,正是这件事在很大程度上促成了他急于付诸行动。
namque animus inpurus, dis hominibusque infestus, neque vigiliis neque quietibus sedari poterat: ita conscientia mentem excitam vastabat.
因为他那污秽的、与神明和人类为敌的心灵,无论是醒着还是在睡眠中都无法平静:罪恶感就这样折磨着他激动的精神。
igitur colos ei exanguis, foedi oculi, citus modo modo tardus incessus: prorsus in facie voltuque vecordia inerat.
因此,他面色苍白,双眼可怖,步伐时而快速,时而缓慢;总之,在他的面容和表情中充满着疯狂。
§16Sed iuventutem, quam, ut supra diximus, illexerat, multis modis mala facinora edocebat.
然而,对于他如前所述所诱惑的那些青年,他正以多种方式教唆他们犯罪。
ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere; post ubi eorum famam atque pudorem adtriverat, maiora alia imperabat.
从中,他提供伪证者和伪造签署遗嘱者;他将信誉、财产和危险视为无足轻重;随后,当他磨灭了他们的名誉和羞耻心之后,便向他们下达其他更大的命令。
si causa peccandi in praesens minus suppetebat, nihilo minus insontis sicuti sontis circumvenire iugulare: scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat.
即使暂时缺乏犯罪的理由,他也同样陷害并杀害无辜者,如同对待有罪者一样:显然,为了不让他们的双手或精神在闲暇中变得迟钝,他宁可无端地表现得恶毒和残忍。
His amicis sociisque confisus Catilina, simul quod aes alienum per omnis terras ingens erat et quod plerique Sullani milites, largius suo usi, rapinarum et victoriae veteris memores civile bellum exoptabant, opprimundae rei publicae consilium cepit.
喀提林依靠这些朋友和同盟,同时由于各地的债务极为庞大,且大多数苏拉的士兵过度挥霍了自己的财产,心中怀念着过去的掠夺和胜利,渴望着内战,因而他制定了推翻共和国的计划。
in Italia nullus exercitus, Cn. Pompeius in extremis terris bellum gerebat; ipsi consulatum petenti magna spes, senatus nihil sane intentus: tutae tranquillaeque res omnes, sed ea prorsus opportuna Catilinae.
当时在意大利没有军队,格奈乌斯·庞培正在极远之地作战;他自己竞选执政官有很大的希望,元老院也毫无戒备:一切都安全和平静,但这正好对喀提林极为有利。
§17Igitur circiter kalendas Iunias L. Caesare et C. Figulo consulibus primo singulos appellare; hortari alios alios temptare; opes suas, inparatam rem publicam, magna praemia coniurationis docere.
因此,大约在六月卡兰德,当卢基乌斯·凯撒和盖乌斯·菲古鲁斯担任执政官时,他首先个别接触他们;鼓励一些人,试探另一些人;向他们指明自己的力量、共和国的防备空虚,以及阴谋政变的巨大回报。
ubi satis explorata sunt quae voluit, in unum omnis convocat, quibus maxuma necessitudo et plurumum audaciae inerat.
当他所渴望的情况得到充分探明后,他将所有处于极度窘迫且具有极大胆量的人召集到一处。
eo convenere senatorii ordinis P. Lentulus Sura, P. Autronius, L. Cassius Longinus, C. Cethegus, P. et Ser. Sullae Ser. filii, L. Vargunteius, Q. Annius, M. Porcius Laeca, L. Bestia, Q. Curius; praeterea ex equestri ordine M. Fulvius Nobilior, L. Statilius, P. Gabinius Capito, C. Cornelius; ad hoc multi ex coloniis et municipiis domi nobiles.
聚集到那里的元老院阶级有:普布利乌斯·伦图卢斯·苏拉、普布利乌斯·奥特罗尼乌斯、卢基乌斯·卡西乌斯·朗吉努斯、盖乌斯·策特古斯、普布利乌斯和塞尔维乌斯·苏拉(塞尔维乌斯之子)、卢基乌斯·瓦尔贡特伊乌斯、昆图斯·安尼乌斯、马尔库斯·波尔基乌斯·莱卡、卢基乌斯·贝斯蒂亚,昆图斯·库里乌斯;此外,骑士阶级有:马尔库斯·富尔维乌斯·诺比利奥尔、卢基乌斯·斯塔蒂利乌斯、普布利乌斯·加比尼乌斯·卡皮托、盖乌斯·科尔内利乌斯;此外还有许多来自殖民地和自治市、在当地地位显赫的人。
erant praeterea complures paulo occultius consili huiusce participes nobiles, quos magis dominationis spes hortabatur quam inopia aut alia necessitudo.
此外还有好几位稍微隐秘地参与此计划的贵族,驱使他们的更多是对专制的渴望,而不是贫困或其他窘迫。
ceterum iuventus pleraque sed maxume nobilium Catilinae inceptis favebat: quibus in otio vel magnifice vel molliter vivere copia erat; incerta pro certis, bellum quam pacem malebant.
至于大多数青年,尤其是贵族青年,都支持喀提林的企图:他们本可以在闲暇中过着华丽或安逸的生活,却宁要不确定而不要确定,宁要战争而不要和平。
fuere item ea tempestate qui crederent M. Licinium Crassum non ignarum eius consili fuisse: quia Cn. Pompeius, invisus ipsi, magnum exercitum ductabat, quoiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere, simul confisum, si coniuratio valuisset, facile apud illos principem se fore.
同样,当时也有人相信,马尔库斯·克拉苏对该计划并非不知情:因为他所憎恨的格奈乌斯·庞培正统率着一支大军,克拉苏希望任何人的势力都能壮大起来以对抗庞培的权势,同时他深信,如果阴谋得逞,他将很容易成为他们的首领。
§18Sed antea item coniuravere pauci contra rem publicam, in quibus Catilina fuit.
但在此之前,也曾有少数人密谋反对共和国,喀提林亦在其中。
de qua quam verissume potero dicam.
关于此,我将尽我所能,最真实地叙述。
L. Tullo et M'. Lepido consulibus P. Autronius et P. Sulla designati consules legibus ambitus interrogati poenas dederant.
在卢基乌斯·图鲁斯和马尼乌斯·雷皮杜斯担任执政官时,当选执政官普布利乌斯·奥特罗尼乌斯和普布利乌斯·苏拉因违反选举买获法受到指控并遭受惩罚。
post paulo Catilina pecuniarum repetundarum reus prohibitus erat consulatum petere, quod intra legitumos dies profiteri nequiverat.
不久后,喀提林因涉嫌索贿而成为被告,被禁止竞选执政官,因为他未能在法定日期内登记候选。
erat eodem tempore Cn. Piso, adulescens nobilis, summae audaciae, egens, factiosus, quem ad perturbandam rem publicam inopia atque mali mores stimulabant.
同一时期有一位名叫格奈乌斯·皮索的贵族青年,他极其胆大包天、贫困且好结党营私,贫穷和恶劣的品性驱使他去扰乱共和国。
cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad optinendas duas Hispanias mittere.
喀提林和奥特罗尼乌斯在十二月诺内左右与他商议并共享了计划,准备在元月卡兰德于卡皮托尔山上杀死执政官卢基乌斯·科塔和卢基乌斯·托尔夸图斯,他们自己则夺取执政官权标,派遣皮索率军前去掌管两个西班牙行省。
ea re cognita rursus in Nonas Februarias consilium caedis transtulerant.
阴谋败露后,他们又将屠杀计划推迟到二月诺内。
iam tum non consulibus modo, sed plerisque senatoribus perniciem machinabantur.
就在那时,他们不仅图谋加害执政官,还图谋加害大多数元老院议员。
quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret.
如果不是喀提林在元元院议事堂前急于向同伙发出信号,那么自罗马建城以来最恶劣的罪行就会在当天得逞。
quia nondum frequentes armati convenerant, ea res consilium diremit.
由于武装人员尚未大量聚集,这一情况使计划宣告破产。

词汇与语法注释

  1. 15.2quoius praeter formam nihil umquam bonus laudavit — `quoius` 是指代先行词 `Aureliae Orestillae` 的属格关系代词。`bonus` 在此作名词用,意为“正人君子”,充当主语,而 `nihil` 是 `laudavit` 的宾语。整句意为“除了美貌之外,任何正人君子都未曾称赞过她”。
  2. 16.2ex illis testis signatoresque falsos commodare; fidem fortunas pericula vilia habere — `commodare` 和 `habere`(以及直到 `imperabat` 为止的一系列不定式)是历史不定式(infinitivus historicus),在主句中充当未完成过去时直陈语气的角色。上下文的主语承接前句的喀提林(`Catiline`)。
  3. 16.3scilicet ne per otium torpescerent manus aut animus, gratuito potius malus atque crudelis erat — `ne... torpescerent` 是否定目的从句(`ne` + 虚拟式未完成过去时)。副词 `gratuito` 意为“无缘无故地”或“无代价地”,突显了喀提林即使在没有特定犯罪动机时也耽于恶行的极度残忍。
  4. 17.7quoiusvis opes voluisse contra illius potentiam crescere — `voluisse`(以及之后的 `confisum [esse]` 和 `fore`)是依赖于关系从句内虚拟式动词 `crederent` 的“对格与不定式”(A.C.I.)结构。`voluisse` 的逻辑主语是 `M. Licinium Crassum`,而其中嵌套的不定式 `crescere` 的主语是 `opes`(意为“任何人的力量”)。`illius` 指代庞培。
  5. 18.8quod ni Catilina maturasset pro curia signum sociis dare, eo die post conditam urbem Romam pessumum facinus patratum foret — `quod ni`(或 `quod nisi`)在句首引入过去相反虚拟条件句,意为“然而,如果……不”(其中 `quod` 是关系代词中性单数宾格作句际连接)。`maturasset`(`maturavisset` 的缩略式)与 `patratum foret`(等同于 `patratum esset`)均为虚拟式过去完成时,用于表达与过去事实相反的假设。

引用这一段

萨卢斯特, 喀提林阴谋 §15-18. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0631.phi001.humanitext-lat3:15-18

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。