§11Sed primo magis ambitio quam avaritia animos hominum exercebat, quod tamen vitium propius virtutem erat.
起初,比起贪婪,野心更能驱使人们的心灵,然而这种缺陷却也更为接近美德。
nam gloriam honorem imperium bonus et ignavos aeque sibi exoptant; sed ille vera via nititur, huic quia bonae artes desunt, dolis atque fallaciis contendit.
因为名誉、官职和统治权,贤者与庸者同样为自己渴求;但前者通过正道努力,而后者因为缺乏优秀的德行,便以欺骗和阴谋来竞争。
avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit: ea quasi venenis malis inbuta corpus animumque virilem effeminat, semper infinita et insatiabilis est, neque copia neque inopia minuitur.
贪婪包含了对金钱的执着,而贤者中无人觊觎金钱:它仿佛吸纳了致命的毒药,使男子的肉体与精神变得软弱;它总是无限且不知足,既不因富足而减少,也不因贫困而削减。
sed postquam L. Sulla armis recepta re publica bonis initiis malos eventus habuit, rapere omnes omnes trahere, domum alius alius agros cupere, neque modum neque modestiam victores habere, foeda crudeliaque in civis facinora facere.
但是,在卢基乌斯·苏拉以武力夺回国家、虽有良好的开端却带来了恶劣的结局之后,所有人开始抢劫、拖拽,有人渴望房产,有人渴望田地,胜利者既无限制也无节制,对公民干出丑恶而残酷的暴行。
huc adcedebat quod L. Sulla exercitum, quem in Asia ductaverat, quo sibi fidum faceret, contra morem maiorum luxuriose nimisque liberaliter habuerat.
此外,卢基乌斯·苏拉为了使军队对自己忠诚,违反祖宗的习俗,将军队安置在亚细亚,并让他们过着极其奢侈和放纵的生活。
loca amoena voluptaria facile in otio ferocis militum animos molliverant: ibi primum insuevit exercitus populi Romani amare potare, signa tabulas pictas vasa caelata mirari, ea privatim et publice rapere, delubra spoliare, sacra profanaque omnia polluere.
舒适与享乐之地在闲暇中轻易地消磨了士兵们凶悍的斗志。 在那里,罗马人民的军队第一次习惯了纵欲、饮酒,赞美雕像、画作和雕花器皿,并在私下和公然进行掠夺,洗劫神庙,亵渎一切神圣与世俗之物。
igitur ii milites, postquam victoriam adepti sunt, nihil reliqui victis fecere.
因此,这些士兵在获得胜利后,给失败者什么也没有留下。
quippe secundae res sapientium animos fatigant: ne illi corruptis moribus victoriae temperarent.
的确,顺境消磨贤者的意志:更何况那些道德败坏的人,又怎能在胜利中保持自制。
§12Postquam divitiae honori esse coepere et eas gloria imperium potentia sequebatur, hebescere virtus, paupertas probro haberi, innocentia pro malevolentia duci coepit.
在财富开始成为名誉的象征,而名声、统治权、权力都追随其后之后,美德开始衰退,贫穷被视为耻辱,清白被当成恶意。
igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere consumere, sua parvi pendere aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere.
因此,由于财富,奢侈与贪婪伴随着傲慢侵袭了青年:他们抢劫、挥霍,轻视自己的东西而觊觎他人的财产,将羞耻、贞操、神圣与世俗之物一概混淆,毫无顾忌,毫无节制。
operae pretium est, quom domos atque villas cognoveris in urbium modum exaedificatas, visere templa deorum, quae nostri maiores religiosissumi mortales fecere.
在得知了那些以城市规模建造起来的房屋和别墅后,去瞻仰我们的祖先——最虔诚的凡人——所建造的神殿,是很值得的。
verum illi delubra deorum pietate, domos suas gloria decorabant, neque victis quicquam praeter iniuriae licentiam eripiebant.
然而,他们是用虔敬来装饰神殿,用荣耀来装点自己的家屋,除了剥夺战败者作恶的自由之外,没有夺走任何东西。
at hi contra, ignavissumi homines, per summum scelus omnia ea sociis adimere, quae fortissumi viri victores reliquerant: proinde quasi iniuriam facere id demum esset imperio uti.
相反,这些人——最无能的家伙——通过极大的罪行,同盟国人民因最勇敢的男子作为胜利者而保留的一切东西,都被他们夺走了:仿佛行不义之事,最终才算是行使统治权一般。
§13nam quid ea memorem, quae nisi iis qui videre nemini credibilia sunt, a privatis compluribus subvorsos montis, maria constrata esse? quibus mihi videntur ludibrio fuisse divitiae: quippe quas honeste habere licebat, abuti per turpitudinem properabant.
因为,那些若非亲眼目睹便无人能信的事,诸如许多私人削平山峦、将海面铺成道路(陆地)的事,我又何需提及呢? 在我看来,财富成了他们的玩具:因为他们本可以体面地拥有它,却急于通过丑恶的方式去滥用它。
sed lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere; vescendi causa terra marique omnia exquirere; dormire prius quam somni cupido esset; non famem aut sitim, neque frigus neque lassitudinem opperiri, sed ea omnia luxu antecapere.
然而,通奸、暴食以及其他享乐的欲望同样强烈地袭来:男子甘受女子的屈辱,女子将贞操公之于众;为了饮食,他们搜遍陆地与海洋;在睡意未至前便入睡;不等待饥渴、寒冷或疲劳,而是用奢侈将这一切先期满足。
haec iuventutem, ubi familiares opes defecerant, ad facinora incendebant: animus inbutus malis artibus haud facile lubidinibus carebat; eo profusius omnibus modis quaestui atque sumptui deditus erat.
当家产耗尽时,这些事便煽动青年去干勾当。 染上恶习的心灵不易摆脱欲望;因此,它更加肆无忌惮地通过各种方式沉溺于牟利与挥霍。
§14In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
在如此庞大而腐败的国家中,喀提林做了一件极其容易做到的事:他在自己周围聚集了一群群作恶多端和无耻之徒,犹如侍卫一般。
nam quicumque inpudicus adulter ganeo manu ventre pene bona patria laceraverat, quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae sacrilegi convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes quos flagitium egestas conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
因为凡是放荡、通奸、饕餮之徒,用手、腹、性器官挥霍了祖产的人,以及为了赎免自己的丑行或罪行而债台高筑的人,此外,所有来自各处的、被法庭判罪或因自身行为而害怕审判的弑亲者和渎神者,再加上那些靠伪证或同胞鲜血来养活自己的手和舌的人,最后,所有被罪恶、贫穷、内疚所折磨的人,他们都是喀提林最亲密的亲信和朋友。
quod si quis etiam a culpa vacuos in amicitiam eius inciderat, cottidiano usu atque illecebris facile par similisque ceteris efficiebatur.
但即使是无罪之人落入他的友谊之中,通过日常交往和诱惑,很容易被同化,变得与其他所有人相似。
sed maxume adulescentium familiaritates adpetebat: eorum animi molles et aetate fluxi dolis haud difficulter capiebantur.
而他尤其追求与青少年的结交:他们的心灵柔弱且因年龄而易变,很容易被诡计俘获。
nam ut quoiusque studium ex aetate flagrabat, aliis scorta praebere, aliis canes atque equos mercari; postremo neque sumptui neque modestiae suae parcere, dum illos obnoxios fidosque sibi faceret.
因为他根据各人年龄所炽燃的兴趣,给一些人提供娼妓,给另一些人购买猎犬和良马;最后,为了使他们顺从并对自己忠诚,他既不吝惜金钱,也不顾及自己的体面。
scio fuisse nonnullos, qui ita existumarent iuventutem, quae domum Catilinae frequentabat, parum honeste pudicitiam habuisse; sed ex aliis rebus magis quam quod quoiquam id compertum foret haec fama valebat.
我知道有些人曾认为,经常出入喀提林家中的青年,未能体面地保有贞操;但这种谣言得以流传,更多是由于其他事情,而不是因为有谁确实掌握了确凿的证据。