§9.1Secutum est bellum gestum apud Mutinam.
随后发生的是在穆蒂纳附近进行的战争。
in quo si tantum eum. prudentem dicam, minus quam debeam praedicem, cum ille potius divinus fuerit, si divinatio appellanda est perpetua naturalis bonitas, quae nullis casibus agitatur neque minuitur.
在这场战争中,如果我仅仅称他为明智,那我的赞美就少于我所应当赞美的,因为他倒不如说是具有神性的——如果“神性预知”应当被称为那种不因任何变故而动摇或减少的、持久的自然善良。
§9.2hostis Antonius iudicatus Italia cesserat: spes restituendi nulla erat.
被宣布为公敌的安东尼已经离开了意大利,重整旗鼓的希望毫无踪影。
non solum inimici, qui tum erant potentissimi et plurimi, sed etiam qui adversariis eius se venditabant et in eo laedendo aliquam consecuturos sperabant commoditatem, Antonii familiares insequebantur, uxorem Fulviam omnibus rebus spoliare cupiebant, liberos etiam exstinguere parabant.
不仅是他当时的那些极其强大且人数众多的仇敌,连那些向他的对手献媚、并期望通过伤害他来获得某种利益的人,也在追捕安东尼的亲信,企图剥夺他的妻子富尔维娅的一切财产,甚至准备消灭他的孩子们。
§9.3Atticus, cum Ciceronis intima familiaritate uteretur, amicissimus esset Bruto, non modo nihil iis indulsit ad Antonium violandum, sed e contrario familiares eius ex urbe profugientes, quantum potuit, texit, quibus rebus indiguerunt, adiuvit.
阿提库斯虽然与西塞罗有着极深的亲密交情,也是布鲁图斯最要好的朋友,但他不仅完全没有顺从他们去伤害安东尼,相反,他还尽其所能地庇护了那些从城中逃亡的安东尼的亲友,并在他们缺乏物资时给予了援助。
§9.4Publio vero Volumnio ea tribuit, ut plura a parente proficisci non potuerint.
实际上,他给予普布利乌斯·沃鲁姆尼乌斯的帮助如此之多,以至于即使是亲生父亲也不可能给予更多。
ipsi autem Fulviae, cum litibus distineretur magnisque terroribus vexaretur, tanta diligentia officium suum praestitit, ut nullum illa stiterit vadimonium sine Attico, Atticus sponsor omnium rerum fuerit.
而对于富尔维娅本人,当她被诉讼缠身并受到巨大恐吓折磨时,他以极大的细致履行了自己的义务,以至于如果没有阿提库斯,她就无法提供任何出庭担保,而阿提库斯成为了她所有事务的担保人。
§9.5quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci, simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum.
甚至,当她在顺境中以约定付款期限的方式买下了一处地产,而在遭遇灾祸后无法借款偿还时,他主动介入,无息且在没有任何契约要求的情况下借钱给她,他认为被视为一个知恩图报的人是最大的收获,同时也表明了自己一向是人而不是命运的朋友。
§9.6quae cum faciebat, nemo eum temporis causa facere poterat existimare: nemini enim in opinionem veniebat Antonium rerum potiturum.
当他做这些事的时候,没有人会认为他是为了迎合时局而做的;因为没有任何人预料到安东尼会掌控国家政权。
§9.7sed sensus eius a nonnullis optimatibus reprehendebatur, quod parum odisse malos cives videretur.
然而,他的这种态度遭到了一些贵人派的指责,因为在他看来似乎对坏公民憎恨不足。
ille autem, sui iudicii, potius quid se facere par esset intuebatur quam quid alii laudaturi forent.
但他凭着自己的判断,宁可关注自己做什么才是合宜的,而不是别人会赞扬什么。