§6.1In re publica ita est versatus, ut semper optimarum partium et esset et existimaretur, neque tamen se civilibus fluctibus committeret, quod non magis eos in sua potestate existimabat esse, qui se his dedissent, quam qui maritimis iactarentur.
他在政治活动中的行事方式是,使自己始终既属于、也被认为属于最优秀的党派,然而他并不投身于政治的风浪之中,因为他认为,那些委身于这些风浪的人,并不比那些在海上遭受风暴折磨的人更能掌控自己。
§6.2honores non petiit, cum ei paterent propter vel gratiam vel dignitatem: quod neque peti more maiorum neque capi possent conservatis legibus in tam effusis ambitus largitionibus neque geri e re publica sine periculo
他没有谋求官职,尽管由于他的声望或尊严,这些官职对他敞开大门;因为在如此肆无忌惮的竞选贿赂中,人们既无法按照祖宗的成法去谋求官职,也无法在遵守法律的情况下获得它们,更无法在没有危险的情况下为国家利益履行职责。
§6.3corruptis civitatis moribus ad hastam publicam numquam accessit.
由于城邦道德败坏,他从不参与公有财产的拍卖。
nullius rei neque praes neque manceps factus est.
对于任何事务,他既不当担保人,也不当承办人。
neminem neque suo nomine neque subscribens accusavit, in ius de sua re numquam iit, iudicium nullum habuit.
他从未以自己的名义或作为共同起诉人起诉过任何人,从未因自己的财产问题而上法庭,也没有任何诉讼。
§6.4multorum consulum praetorumque praefecturas delatas sic accepit, ut neminem in provinciam sit secutus, honore fuerit contentus, rei familiaris despexerit fructum: qui ne cum Quinto quidem Cicerone voluerit ire in Asiam, cum apud eum legati locum obtinere posset.
他接受了许多执政官和裁判官所授予的随员职务,但其方式是他不随任何人前往属州,仅满足于名誉,而鄙视私有财产的收益;他甚至不愿与昆图斯·西塞罗一同前往亚细亚,尽管他本可以在其手下担任副官的职位。
non enim decere se arbitrabatur, cum praeturam gerere noluisset, asseclam esse praetoris.
因为他认为,既然自己不愿担任裁判官,那么作为裁判官的随从是不体面的。
§6.5qua in re non solum dignitati serviebat, sed etiam tranquillitati, cum suspiciones quoque vitaret criminum.
在这件事上,他不仅顾及了自己的尊严,也顾及了自己的安宁,因为他也避免了任何犯罪的嫌疑。
quo fiebat ut eius observantia omnibus esset carior, cum eam officio, non timori neque spei tribui viderent.
因此,他对他人表现出的敬意对所有人来说都更加珍贵,因为他们看到这种敬意是出于责任,而不是出于恐惧或期盼。