§5.1Habebat avunculum Q. Caecilium, equitem Romanum, familiarem L. Luculli, divitem, difficillima natura: cuius sic asperitatem veritus est, ut, quem nemo ferre posset, huius sine offensione ad summam senectutem retinuerit benivolentiam.
他有一位舅父昆图斯·凯基利乌斯,是罗马骑士,也是卢基乌斯·卢库鲁斯的密友,富有却性格极其孤僻。 阿提库斯非常尊重他的脾气,以至于这位谁也无法忍受的人,其好意却被他毫无摩擦地维系到了垂暮之年。
quo facto tulit pietatis fructum.
由于这一举动,他收获了孝顺的果实。
§5.2Caecilius enim moriens testamento adoptavit eum heredemque fecit ex dodrante: ex qua hereditate accepit circiter centiens sestertium.
因为凯基利乌斯在临终时通过遗嘱收养了他,并立他为四分之三财产的继承人;从这份遗产中,他得到了大约一千万塞斯特尔提乌斯。
§5.3erat nupta soror Attici Q. Tullio Ciceroni, easque nuptias M. Cicero conciliarat, cum quo a condiscipulatu vivebat coniunctissime, multo etiam familiarius quam cum Quinto, ut iudicari possit plus in amicitia valere similitudinem morum quam affinitatem.
阿提库斯的妹妹嫁给了昆图斯·图利乌斯·西塞罗,而这桩婚事是由马尔库斯·西塞罗促成的。 阿提库斯自同学时代起就与马尔库斯交往极其密切,甚至比与昆图斯还要亲密得多,以至于人们可以断定,在友谊中,性格的相似比姻亲关系具有更大的力量。
§5.4utebatur autem intime Q. Hortensio, qui iis temporibus principatum eloquentiae tenebat, ut intellegi non posset, uter eum plus diligeret, Cicero an Hortensius: et, id quod erat difficillimum, efficiebat ut, inter quos tantae laudis esset aemulatio, nulla intercederet obtrectatio essetque talium virorum copula.
此外,他还与昆图斯·霍尔滕西乌斯保持着亲密的关系,后者在当时独占雄辩术的鳌头,以至于人们无法分辨西塞罗和霍尔滕西乌斯两人中究竟谁更爱戴他。 而且,最难能可贵的是,他使得这两位在争夺如此崇高声望的竞争者之间,没有产生任何诽谤,反而成为了这两位杰出人物之间的纽带。