§4.1Huc ex Asia Sulla decedens cum venisset, quamdiu ibi fuit, secum habuit Pomponium, captus adulescentis et humanitate et doctrina.
当苏拉从亚洲撤退来到这里时,只要他还在那里,他就把朋朋尼乌斯留在自己身边,因为他被这位年轻人的教养和学识所吸引。
sic enim Graece loquebatur, ut Athenis natus videretur; tanta autem suavitas erat sermonis Latini, ut appareret in eo nativum quendam leporem esse, non ascitum.
事实上,他讲希腊语的方式使他看起来就像是出生在雅典一样;而他的拉丁语谈吐又是如此甜美,以至于显而易见他身上有一种天然的魅力,而不是后天习得的。
idem poemata pronuntiabat et Graece et Latine sic, ut supra nihil posset addi.
他自己用希腊语和拉丁语朗诵诗歌也是如此出色,以至于无法再增添分毫。
§4.2quibus rebus factum est ut Sulla nusquam eum ab se dimitteret cuperetque secum deducere.
由于这些缘故,苏拉绝不让他离开自己,并渴望带他一同回去。
cui cum persuadere tentaret, 'noli, oro te,' inquit Pomponius 'adversum eos me velle ducere, cum quibus ne contra te arma ferrem, Italiam reliqui.
当苏拉试图说服他时,朋朋尼乌斯说:『我恳求你,不要想带我去对抗那些人,为了不与他们一同拿起武器对抗你,我才离开了意大利。
' at Sulla adulescentis officio collaudato omnia munera ei, quae Athenis acceperat, proficiscens iussit deferri.
』然而,苏拉赞扬了这位年轻人的本分,在出发时,下令将自己在雅典所接受的一切礼物都送给他。
§4.3Hic complures annos moratus, cum et rei familiari tantum operae daret, quantum non indiligens deberet pater familias, et omnia reliqua tempora aut litteris aut Atheniensium rei publicae tribueret, nihilo minus amicis urbana officia praestitit.
他在这里停留了数年,一方面他对家产投入了如同一位勤勉的家主所应投入的那么多精力,另一方面他将所有其余的时间都致力于文学或雅典人的国政,尽管如此,他依然为朋友们履行了在罗马城内的义务。
§4.4nam et ad comitia eorum ventitavit et, si qua res maior acta est, non defuit.
因为他既频繁地参加他们的集会,而且如果有任何重大事务被处理,他也从未缺席。
sicut Ciceroni in omnibus eius periculis singularem fidem praebuit: cui ex patria fugienti sestertium ducenta et quinquaginta milia donavit.
正如他在西塞罗面临的一切危险中都表现出非凡的忠诚一样:对这位流亡国外的友人,他赠予了二十五万塞斯特尔提乌斯。
§4.5tranquillatis autem rebus Romanis remigravit Romam, ut opinor L. Cotta L. Torquato consulibus: quem discedentem sic universa civitas Atheniensium prosecuta est, ut lacrimis desiderii futuri dolorem indicaret.
而在罗马的局势平息后,他回到了罗马,依我想来,是在卢基乌斯·科塔和卢基乌斯·托尔夸图斯担任执政官的时候。 在他离去时,雅典的全体公民都送别他,以至于他们用惜别的泪水表达了对未来失去他的痛苦。