§21.1Tali modo cum septem et septuaginta annos complesset atque ad. extremam senectutem non minus dignitate quam gratia fortunaque crevisset (multas enim hereditates nulla alia re quam bonitate consecutus est) tantaque prosperitate usus esset valetudinis ut annis triginta medicina non indiguisset,
就这样,当他度过了七十七个春秋,直到极度的暮年,他的威望随着他的受人爱戴和好运而与日俱增(因为他仅凭自己的善良就获得了许多遗产),并且享有着如此巨大的健康福祉,以至于三十年来他从未需要过医药。
§21.2nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur.
此时,他染上了一种疾病,起初他自己和医生们都对此轻视;因为他们以为那是里急后重,对于这种病,当时有人提出了迅速而简便的疗法。
§21.3in hoc cum tres menses sine ullis doloribus, praeterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset, subito tanta vis morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistulae puris eruperint.
在这种病痛中,他度过了三个月,期间除了因治疗而带来的痛苦外没有任何痛楚,但突然间,如此剧烈的病痛在肠道最深处爆发,以至于在最后阶段,脓瘘竟穿透腰部喷涌而出。
§21.4atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessi iussit et cum eo L. Cornelium Balbum Sextumque Peducaeum.
在这件事发生在他身上之前,当他感觉到痛苦与日俱增且高烧袭来时,他便命令将女婿阿格里帕召到身边,同时还有卢基乌斯·科尔内利乌斯·巴尔布斯和塞克斯图斯·佩杜凯乌斯。
§21.5hos ut venisse vidit, in cubitum innixus 'quantam' inquit 'curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, cum vos testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare.
他见他们已到,便用肘部支撑着身体说道:“在这个时期,为了维护我的健康,我付出了多么巨大的关切和勤勉,既然有你们作证,我无需用更多的言语来提及。
quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam.
既然如我所希望的那样,我已经让你们满意,证明我为了治愈自己没有留下任何未尽之事,那么剩下的就是我自己为自己作打算了。
id vos ignorare nolui: nam mihi stat alere morbum desinere.
我不想让你们对此一无所知,因为我已决定停止滋养这疾病。
§21.6namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis.
因为这几天里,无论我摄入什么食物,我都只是以一种在没有康复希望的情况下增加痛苦的方式来延长生命。
quare a vobis peto, primum ut consilium probetis meum, deinde ne frustra dehortando impedire conemini.
因此,我请求你们,首先赞同我的决定,其次不要试图通过徒劳的劝阻来阻碍我。
'
”