§2.1Pater mature decessit.
父亲很早就去世了。
ipse adulescentulus propter affinitatem P. Sulpicii, qui tribunus plebei interfectus est, non expers fuit illius periculi: namque Anicia, Pomponii consobrina, nupserat Servio, fratri Sulpicii.
他自己虽然还很年轻,但由于与被杀的平民护民官普布利乌斯·苏尔皮基乌斯有姻亲关系,也未能免于那场危险:因为蓬波尼乌斯的堂姐阿尼基娅嫁给了苏尔皮基乌斯的兄弟塞尔维乌斯。
§2.2itaque interfecto Sulpicio posteaquam vidit Cinnano tumultu civitatem esse perturbatam neque sibi dari facultatem pro dignitate vivendi, quin alterutram partem offenderet, dissociatis animis civium, cum alii Sullanis, alii Cinnanis faverent partibus, idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis Athenas se contulit.
因此,在苏尔皮基乌斯被杀之后,当他看到国家因秦纳的叛乱而陷入混乱,且在公民心志分裂、有人支持苏拉派、有人支持秦纳派的情况下,自己若不冒犯其中一方,就无法获得符合自己尊严的生存空间时,他认为这是潜心于自己学业的合适时机,于是前往雅典。
neque eo setius adulescentem Marium hostem iudicatum iuvit opibus suis, cuius fugam pecunia sublevavit.
尽管如此,他依然用自己的资产资助了被宣告为公敌的小马略,并用金钱缓解了后者的逃亡困境。
§2.3ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum.
为了不让那次旅居给家产带来任何损失,他将自己财产的大部分转移到了同一地方。
hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus.
在这里,他的生活方式使他理所当然地深受所有雅典人的爱戴。
§2.4nam praeter gratiam, quae iam in adulescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit.
因为除了他在年轻时就已经享有的巨大声望之外,他还经常用自己的资产缓解他们公共的匮乏。
cum enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit, atque ita ut neque usuram umquam ab iis acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit.
事实上,当国家需要公开借债而又无法获得公平的条件时,他总是出面斡旋,并且做到既不向他们收取任何利息,也不容许他们债务逾期。
quod utrumque erat iis salutare: §2.5nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere.
这两点对他们来说都是极有益处的:因为他既不因宽限而容许他们的债务积重难返,也不容许债务因利息的累积而膨胀。
§2.6auxit hoc officium alia quoque liberalitate: nam universos frumento donavit, ita ut singulis seni modii tritici darentur, qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur.
他还通过另一种慷慨之举扩大了这一善行:他向全体公民赠送了麦子,以至于每个人分得六默狄小麦,这一计量单位在雅典被称为“麦迪姆诺”。