§1.1T. Pomponius Atticus, ab origine ultima stirpis Romanae generatus, perpetuo a maioribus acceptam equestrem obtinuit dignitatem.
提图斯·蓬波尼乌斯·阿提库斯出身于罗马最古老的家族源流,始终保持着从祖辈继承而来的骑士身份。
§1.2patre usus est diligente et, ut tum erant tempora, diti inprimisque studioso litterarum.
他的父亲勤勉,且按当时的时代状况而言堪称富有,尤为热爱文学。
hic, prout ipse amabat litteras, omnibus doctrinis, quibus puerilis aetas impertiri debet, filium erudivit.
这位父亲根据自己对文学的热爱,用少年时期应当灌输的一切学识来教育儿子。
§1.3erat autem in puero praeter docilitatem ingenii summa suavitas oris atque vocis, ut non solum celeriter acciperet quae tradebantur, sed etiam excellenter pronuntiaret.
此外,在这孩子身上,除了天赋聪颖之外,还有着极美妙的容貌和声音,以至于他不仅能迅速领会所传授的知识,而且能极其出色地朗诵。
qua ex re in pueritia nobilis inter aequales ferebatur clariusque exsplendescebat, quam generosi condiscipuli animo aequo ferre possent.
因此,他在少年时代就同辈中名声斐然,其崭露头角之势,甚至超出了那些出身高贵的同学能以平和心态容忍的程度。
§1.4itaque incitabat omnes studio suo, quo in numero fuerunt L. Torquatus, C. Marius filius, M. Cicero: quos consuetudine sua sic devinxit, ut nemo iis perpetua vita fuerit carior.
因此,他用自己的热忱激励了所有人,这些人中包括卢基乌斯·托尔夸图斯、小盖乌斯·马略以及马尔库斯·西塞罗:他用自己的交往与他们建立了如此紧密的联系,以至于在他们的一生中,没有人比他更令他们感到亲切。