§19.1Haec hactenus Attico vivo edita a nobis sunt.
迄今为止,这些都是我们在阿提库斯在世时出版的。
nunc, quoniam fortuna nos superstites ei esse voluit, reliqua persequemur et, quantum potuerimus, rerum exemplis lectores docebimus, sicut supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam.
现在,既然命运意欲让我们比他活得更长,我们将继续写完其余的部分,并且尽我们所能,用事实的例子向读者说明,正如我们在上文所指出的那样,每个人的品行通常会为他带来各自的命运。
§19.2namque hic contentus ordine equestri, quo erat ortus, in affinitatem pervenit imperatoris divi filii, cum iam ante familiaritatem eius esset consecutus nulla alia re quam elegantia vitae, qua ceteros ceperat principes civitatis dignitate pari, fortuna humiliores.
因为他满足于自己出身的骑士阶级,却得以与神圣之子的统帅结为姻亲,而在这之前,他已经仅凭生活的优雅获得了后者的友谊,他也曾凭借这种优雅吸引了国家中其他那些在尊严上与统帅同等、但在幸运上逊于统帅的显贵。
§19.3tanta enim prosperitas Caesarem est consecuta, ut nihil ei non tribuerit fortuna, quod cuiquam ante detulerat, et conciliarit, quod nemo adhuc civis Romanus quivit consequi.
因为如此巨大的繁荣追随着凯撒,以至于命运没有一样以前曾赐予过任何人的东西不赐予他,并且为他带来了迄今为止没有任何罗马公民能够获得的东西。
§19.4nata est autem Attico neptis ex Agrippa, cui virginem filiam collocarat.
此外,阿提库斯通过阿格里帕得了一个外孙女,阿提库斯曾将自己的处女之女嫁给阿格里帕。
hanc Caesar vix anniculam Ti. Claudio Neroni, Drusilla nato, privigno suo, despondit: quae coniunctio necessitudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.
凯撒在这一女婴刚满一岁时,就将她许配给了德鲁西拉所生的、自己的继子提贝里乌斯·克劳狄乌斯·奈洛:这一联姻巩固了他们的紧密关系,并使他们的交往更加频繁。