§18.1Moris etiam maiorum summus imitator fuit antiquitatisque amator, quam adeo diligenter habuit cognitam, ut eam totam in eo volumine exposuerit, quo magistratus ordinavit.
他也是祖先传统的极力效仿者和古代历史的爱好者,他对古事如此勤勉地钻研掌握,以至于将全部历史都阐述在一部整理了历任长官顺序的卷帙之中。
§18.2nulla enim lex neque pax neque bellum neque res illustris est populi Romani, quae non in eo suo tempore sit notata, et, quod difficillimum fuit, sic familiarum originem subtexuit, ut ex eo clarorum virorum propagines possimus cognoscere.
因为罗马人民的任何法律、和约、战争或丰功伟绩,没有一件不按照其发生的时代被记录在其中。 而且,最难能可贵的是,他将各个家族的起源也如此穿插编排,以至于我们能够从中了解名门望族的世系。
§18.3fecit hoc idem separatim in aliis libris, ut M. Bruti rogatu Iuniam familiam a stirpe ad hanc aetatem ordine enumeraverit, notans, quis a quo ortus quos honores quibusque temporibus cepisset:
他也在其他书籍中单独做了同样的事情,例如,应马尔库斯·布鲁图斯之请,他将尤尼乌斯家族从源头到当代按顺序一一列举,并注明谁是谁的后代、在什么时期担任过什么官职。
§18.4pari modo Marcelli Claudii Marcellorum, Scipionis Cornelii et Fabii Maximi Fabiorum et Aemiliorum.
他以同样的方式,[应]克劳狄乌斯·马尔凯鲁斯[之请记录了]马尔凯鲁斯家族,[应]科尔内利乌斯·西庇阿与法比乌斯·马克西穆斯[之请记录了]法比乌斯家族与埃米利乌斯家族。
quibus libris nihil potest esse dulcius iis, qui aliquam cupiditatem habent notitiae clarorum virorum.
对于那些渴望了解名贤事迹的人来说,没有什么书比这些书更令人愉悦的了。
§18.5attigit poeticen quoque, credimus, ne eius expers esset suavitatis.
我们相信,他也涉猎了诗歌,以免自己缺少诗歌的美感。
namque versibus de iis, qui honore rerumque gestarum amplitudine ceteros populi Romani praestiterunt, exposuit ita, ut sub singulorum imaginibus facta magistratusque eorum non amplius quaternis quinisve versibus descripserit: §18.6quod vix credendum sit tantas res tam breviter potuisse declarari.
因为对于那些在荣誉和功绩的伟大上超越其他罗马人的人,他用诗句加以阐述,以至于在每个人的肖像下方,他用不超过四五行诗句描写了他们的功绩和官职:这几乎令人难以置信:如此重大的事迹竟能阐述得如此简练。
est etiam unus liber Graece confectus, de consulatu Ciceronis.
此外,还有一本用希腊语写成的书,关于西塞罗的执政官任期。