§15.1Mendacium neque dicebat neque pati poterat.
他既不说谎,也不能容忍谎言。
itaque eius comitas non sine severitate erat neque gravitas sine facilitate, ut difficile esset intellectu, utrum eum amici magis vererentur an amarent.
因而他的和蔼并非没有严肃,他的庄重也并非没有平易近人,以至于很难判断,他的朋友们究竟是更为敬畏他还是更为爱戴他。
quidquid rogabatur, religiose promittebat, quod non liberales, sed leves arbitrabatur polliceri quod praestare non possent.
无论别人向他请求什么,他都认真地承诺,因为他认为,允诺自己无法履行的事并非慷慨之人的表现,而是轻浮之人的作风。
§15.2idem in tenendo, quod semel annuisset, tanta erat cura, ut non mandatam, sed suam rem videretur agere.
同样,在坚守他一旦允诺的事情上,他是如此尽心尽力,以至于他看起来不是在处理受托之事,而是在处理自己的私事。
numquam suscepti negotii eum pertaesum est: suam enim existimationem in ea re agi putabat, qua nihil habebat carius.
他从未对自己承接的事务感到厌倦:因为他认为自己的声誉正系于其上,而他认为没有什么比声誉更珍贵的了。
§15.3quo fiebat ut omnia Ciceronum, M. Catonis, Q. Hortensii, A. Torquati, multorum praeterea equitum Romanorum negotia procuraret.
由此,他代为管理了凯克罗兄弟、马尔库斯·卡托、昆图斯·霍尔腾西乌斯、奥卢斯·托尔夸图斯以及此外许多罗马骑士的所有事务。
ex quo iudicari potest non inertia, sed iudicio fugisse rei publicae procurationem.
由此可以判断,他避开国家事务的管理并非由于怠惰,而是出自深思熟虑的判断。