§14.1Nemo in convivio eius aliud acroama audivit quam anagnosten, quod nos quidem iucundissimum arbitramur; neque umquam sine aliqua lectione apud eum cenatum est, ut non minus animo quam ventre convivae delectarentur: namque eos vocabat, quorum mores a suis non abhorrerent.
在他的宴席上,除了朗读者之外,没有人听到过任何其他娱乐,这在我们看来确实是极其令人愉快的;而且在他的家里,晚餐从未在没有任何朗读的情况下进行,以便宾客们不仅在胃口上,而且在心灵上也同样得到愉悦:因为他邀请的都是那些言行举止与他自己并无一致的人。
§14.2cum tanta pecuniae facta esset accessio, nihil de cottidiano cultu mutavit, nihil de vitae consuetudine, tantaque usus est moderatione, ut neque in sestertio viciens, quod a patre acceperat, parum se splendide gesserit neque in sestertio centiens affluentius vixerit, quam instituerat, parique fastigio steterit in utraque fortuna.
尽管财产有了如此巨大的增加,但他没有改变任何日常的生活方式,也没有改变任何生活习惯,并且保持着如此巨大的节制,以至于无论是对于他从父亲那里继承的二百万塞斯特尔提乌斯财产,他都没有表现得不够体面,还是对于一千万塞斯特尔提乌斯的财产,他都没有过上比他原先确定的更为奢侈的生活,而是在这两种境遇中都保持在相同的高度。
§14.3nullos habuit hortos, nullam suburbanam aut maritimam sumptuosam villam, neque in Italia, praeter Arretinum et Nomentanum, rusticum praedium, omnisque eius pecuniae reditus constabat in Epiroticis et urbanis possessionibus.
他没有花园,没有郊区或海滨的奢侈别墅,在意大利境内除了阿雷提乌姆和诺门图姆之外也没有任何乡村地产,他所有的资金收入都来自伊庇鲁斯和城市里的产业。
ex quo cognosci potest usum eum pecuniae non magnitudine, sed ratione metiri solitum.
由此可以得知,他习惯于不是根据金钱的数量,而是根据理性来衡量金钱的使用。