§13.1Neque vero ille minus bonus pater familias habitus est quam civis.
实际上,他被公认为是一个同样优秀的家政家,正如他是一个优秀的公民一样。
nam cum esset pecuniosus, nemo illo minus fuit emax, minus aedificator.
因为他虽然富有,但没有人比他更不热衷于购买,更不热衷于建造。
neque tamen non inprimis bene habitavit omnibusque optimis rebus usus est.
然而,他仍然居住得极其舒适,并享受着一切最好的东西。
§13.2nam domum habuit in colle Quirinali Tamphilianam, ab avunculo hereditate relictam, cuius amoenitas non aedificio, sed silva constabat: ipsum enim tectum antiquitus constitutum plus salis quam sumptus habebat: in quo nihil commutavit, nisi si quid vetustate coactus est.
因为他在奎里纳尔山上有一所名为塔姆菲利乌斯的宅邸,那是他的舅舅留给他的遗产,其美妙之处不在于建筑物,而在于林木;因为那栋古老风格的房屋本身,与其说花费巨大,不如说更具雅趣;其中他未作任何改动,除非是因年代久远而被迫修缮。
§13.3usus est familia, si utilitate iudicandum est, optima, si forma, vix mediocri.
如果从实用性来评判,他所使用的家奴是极好的;如果从外表来评判,则勉强算得上平庸。
namque in ea erant pueri litteratissimi, anagnostae optimi et plurimi librarii, ut ne pedisequus quidem quisquam esset, qui non utrumque horum pulchre facere posset, pari modo artifices ceteri, quos cultus domesticus desiderat, apprime boni.
因为其中有极有教养的年轻奴隶、最优秀的朗读者和极多的抄写员,以至于甚至连一个随从侍者,也没有谁不能极好地胜任这两项工作的;同样,家庭生活所需的其他工匠也都极其优秀。
§13.4neque tamen horum quemquam nisi domi natum domique factum habuit: quod est signum non solum continentiae, sed etiam diligentiae.
然而,这些家奴中,除了在家中出生并接受训练的之外,他没有占有任何一个:这不仅是克制,也是勤勉的标志。
nam et non intemperanter concupiscere, quod a plurimis videas, continentis debet duci, et potius industria quam pretio parare non mediocris est diligentiae.
因为,不去无节制地渴望那些你看到大多数人都在追求的东西,应当被视为克制者的特征;而通过自己的辛勤努力而不是通过高昂的价格来准备家奴,则属于不同寻常的勤勉。
§13.5elegans, non magnificus, splendidus, non sumptuosus: omnisque diligentia munditiam, non affluentiam affectabat.
他高雅而不奢华,华丽而不浪费;一切心思都追求整洁,而非丰盛。
supellex modica, non multa, ut in neutram partem conspici posset.
家具适度而不繁多,以至于不会向任何一个极端引人瞩目。
§13.6nec praeteribo, quamquam nonnullis leve visum iri putem, cum inprimis lautus esset eques Romanus et non parum liberaliter domum suam omnium ordinum homines invitaret, non amplius quam terna milia peraeque in singulos menses ex ephemeride eum expensum sumptui ferre solitum.
我也不会略过以下这点(尽管我认为在某些人看来这可能显得微不足道):尽管他是一位极其体面的罗马骑士,并且非常慷慨地邀请所有阶层的人来他的家里,但根据日记账本,他每月平均支出用于生活开销的数额,通常不超过三千塞斯特尔提乌。
§13.7atque hoc non auditum, sed cognitum praedicamus: saepe enim propter familiaritatem domesticis rebus interfuimus.
而我宣称这一点,并非道听途说,而是确切所知:因为由于我们的亲密关系,我经常参与他的家庭事务。