§11.1Quibus ex malis ut se emersit, nihil aliud egit quam ut quam plurimis, quibus rebus posset, esset auxilio.
从这些灾难中脱身后,他一心只想尽其所能,用各种手段去帮助尽可能多的人。
cum proscriptos praemiis imperatorum vulgus conquireret, nemo in Epirum venit, cui res ulla defuerit: nemini non ibi perpetuo manendi potestas facta est;
当普通百姓为了将领们悬赏的奖金而搜捕被公敌宣告的人时,没有一个来到伊庇鲁斯的人会缺少任何东西,也没有一个人不被允许在那里永久居住。
§11.2quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit.
不仅如此,在腓立比战役以及盖乌斯·卡西乌斯和马尔库斯·布鲁图斯死后,他还决定保护前裁判官卢基乌斯·尤利乌斯·莫基拉及其儿子、奥卢斯·托尔夸图斯以及其他遭受同样命运打击的人,并下令将所有物资从伊庇鲁斯运往萨莫色雷斯岛给他们。
difficile est omnia persequi et non necessarium.
要细数这一切是困难的,也是没有必要的。
§11.3illud unum intellegi volumus, illius liberalitatem neque temporariam neque callidam fuisse.
我们只想让人明白这一件事:他的慷慨既非权宜之计,也非出于精明算计。
§11.4id ex ipsis rebus ac temporibus iudicari potest, quod non florentibus se venditavit, sed afflictis semper succurrit: qui quidem Serviliam, Bruti matrem, non minus post mortem eius quam florentem coluerit.
这可以从事情本身和时代背景来判断,因为他没有向显赫一时的人献媚,而是始终救助那些穷途末路的人:事实上,在布鲁图斯死后,他对布鲁图斯的母亲塞鲁维利亚的尊敬,丝毫不亚于她处于显赫之时。
§11.5sic liberalitate utens nullas inimicitias gessit, quod neque laedebat quemquam neque, si quam iniuriam acceperat, non malebat oblivisci quam ulcisci.
他通过这样行使慷慨,没有与任何人结下仇怨,因为他既不伤害任何人,而且如果遭受了什么委屈,他也总是宁愿忘记而不是去复仇。
idem immortali memoria percepta retinebat beneficia; quae autem ipse tribuerat, tam diu meminerat, quoad ille gratus erat, qui acceperat.
同时,他以永不磨灭的记忆牢记自己所承受的恩惠;而对于自己所施予的恩惠,只要接受者心存感激,他就一直记住。
§11.6itaque hic fecit ut vere dictum videatur:
"
Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus. "
neque tamen ille prius fortunam quam se ipse finxit, qui cavit ne qua in re iure plecteretur.
因此,此人的所作所为使得这句俗语显得十分真实: "Sui cuique mores fingunt fortunam hominibus." 然而,在塑造自己的命运之前,他首先塑造了自己,他非常小心,以免自己在任何事情上因理亏而受到惩罚。