Humanitext Reader

康涅利乌斯·尼波斯 · 汉尼拔传 §2.1-2.6

劝谏安条克与祭坛前的誓言

第 2 段,共 13 段 · 拉丁语

内容简介

汉尼拔煽动叙利亚国王安条克对抗罗马。在察觉到罗马企图使国王怀疑自己的阴谋后,汉尼拔向安条克讲述了自己幼年时在父亲哈米尔卡面前抚坛宣誓终生与罗马为敌的往事,以此证明自己的忠诚。

§2.1Nam ut omittam Philippum, quem absens hostem reddidit Romanis, omnium iis temporibus potentissimus rex Antiochus fuit.
因为,且不论汉尼拔在缺席的情况下使其成为罗马人敌人的腓力,当时所有国王中最强大的便是安条克。
hunc tanta cupiditate incendit bellandi, ut usque a rubro mari arma conatus sit inferre Italiae.
汉尼拔使他燃起了如此强烈的交战渴望,以至于他甚至企图从红海之滨向意大利大举进兵。
§2.2ad quem cum legati venissent Romani, qui de eius voluntate explorarent darentque operam consiliis clandestinis ut Hannibalem in suspicionem regi adducerent, tamquam ab ipsis corruptus alia atque antea sentiret, neque id frustra fecissent idque Hannibal comperisset §2.3seque ab interioribus consiliis segregari vidisset, tempore dato adiit ad regem, eique cum multa de fide sua et odio in Romanos commemorasset, hoc adiunxit: 'pater meus' inquit 'Hamilcar puerulo me, utpote non amplius novem annos nato, in Hispaniam imperator proficiscens Karthagine Iovi optimo maximo hostias immolavit.
当罗马使节来到安条克那里,企图刺探他的意图,并致力于通过秘密阴谋使国王对汉尼拔产生怀疑,仿佛汉尼拔已被他们收买而持有与以往不同的态度,且他们的这一阴谋并非毫无成效,而汉尼拔也察觉到了此事,并且看到自己被排除在核心机密会议之外时,他便寻找机会前去谒见国王。 在他向国王陈述了许多关于自己的忠诚以及对罗马人的仇恨之后,又补充了这样一段话:“我的父亲哈米尔卡,”他说,“在我还是个幼童、其实还不满九岁的时候,作为统帅出发前往西班牙时,在迦太基向至高至大的朱庇特献祭了牺牲。
§2.4quae divina res dum conficiebatur, quaesivit a me vellemne secum in castra proficisci.
当这一神圣仪式正在进行时,他问我是否愿意和他一起去军营。
id cum libenter accepissem atque ab eo petere coepissem ne dubitaret ducere, tum ille, faciam, inquit, si mihi fidem quam postulo dederis.
我欣然接受,并开始恳求他不要犹豫带我同去,这时他说:‘如果你能给我我所要求的誓言,我就会这么做。
simul me ad aram adduxit, apud quam sacrificare instituerat, eamque ceteris remotis tenentem iurare iussit numquam me in amicitia cum Romanis fore.
’同时,他把我带到他准备献祭的祭坛旁,在屏退其他人之后,命令我手扶祭坛宣誓,绝不与罗马人友好相处。
§2.5id ego iusiurandum patri datum usque ad hanc aetatem ita conservavi, ut nemini dubium esse debeat, quin reliquo tempore eadem mente sim futurus.
我对父亲许下的这一誓言,直到现在的年纪我都一直坚守,以至于任何人都不应当怀疑,在未来的岁月里我也将保持同样的决心。
§2.6quare si quid amice de Romanis cogitabis, non imprudenter feceris, si me celaris; cum quidem bellum parabis, te ipsum frustraberis, si non me in eo principem posueris.
因此,如果您对罗马人有什么友好的打算,如果您瞒着我,那您将是明智的;但当您准备战争时,如果您不在其中将我置于首领的地位,您就只会让自己落空。
'

词汇与语法注释

  1. §2.1ut omittam — 带有现在时虚拟语气 omittam 的 ut 从句,作为独立的惯用表达,意为“且不论”、“更不用说”。
  2. §2.1absens — 与主语(汉尼拔)同格的形容词,用作谓语性修饰,意为“尽管缺席”或“虽然不在场”。
  3. §2.2ad quem cum legati venissent... comperisset — 从 §2.2 一直延续到 §2.3 中 vidisset 的长 cum 从句。主句的主动词是 §2.3 中的 adiit。连词 cum 支配 venissent、fecissent、comperisset 和 vidisset(均为虚拟语气过去完成时),表示一系列连续的背景事件。
  4. §2.5eadem mente — 性质夺格(ablative of quality),意为“怀有同样的心意/决心”,在此作为系动词 sim(与将来主动分词 futurus 连用)的表语。
  5. §2.6si me celaris — celaris 是 celaveris(虚拟语气完成时或直陈语气将来完成时主动语态第二人称单数)的缩写形式。由于 celo(隐瞒)接双宾格(人与物),此处直接宾语为 me(瞒着我),而隐瞒的事物则暗指前句中的 si quid... cogitabis。

引用这一段

康涅利乌斯·尼波斯, 汉尼拔传 §2.1-2.6. Humanitext Reader, https://reader.humanitext.ai/zh/text/urn:cts:latinLit:phi0588.abo023.humanitext-lat2:2.1-2.6

请注明译文为AI草稿以及访问日期。

译文、注释与简介为AI生成的草稿,并根据读者反馈持续修订。