§3.1Rebus his ex sententia peractis fidenti animo atque infesto Romanis, quo facilius causam bellandi reperiret, effecit ut imperator cum exercitu in Hispaniam mitteretur, eoque secum duxit filium Hannibalem annorum novem.
在这些事情按照他的意愿圆满完成后,他怀着自信且对罗马人充满敌意的心态,为了能更轻易地找到战争的借口,便促成自己作为统帅率领军队被派往西班牙,并随身带去了他九岁的儿子汉尼拔。
§3.2erat praeterea cum eo adulescens illustris, formosus, Hasdrubal, quem nonnulli diligi turpius, quam par erat, ab Hamilcare loquebantur (non enim maledici tanto viro deesse poterant).
此外,随他同行的还有一位出身高贵、容貌俊美的青年哈斯德鲁巴,有人传言他与哈米尔卡的关系过于亲密,超出了合理的限度(因为对于如此伟大的任务,自然不免有诽谤者)。
quo factum est ut a praefecto morum Hasdrubal cum eo vetaretur esse.
因此,负责风纪的官员禁止哈斯德鲁巴与他在一起。
huic ille filiam suam in matrimonium dedit, quod moribus eorum non poterat interdici socero genero.
于是哈米尔卡将自己的女儿嫁给了他,因为根据他们的习俗,无法禁止岳父与女婿在一起。
§3.3de hoc ideo mentionem fecimus, quod Hamilcare occiso ille exercitui praefuit resque magnas gessit et princeps largitione vetustos pervertit mores Karthaginiensium eiusdemque post mortem Hannibal ab exercitu accepit imperium.
我们之所以提及此人,是因为在哈米尔卡遇害后,由他统帅军队并立下了赫赫战功,并且他最先通过贿赂败坏了迦太基人古老的风俗;而在他死后,汉尼拔才从军队手中接过了最高指挥权。