§2.1At ille ut Karthaginem venit, multo aliter ac sperarat rem publicam se habentem cognovit.
然而,当他到达迦太基时,发现国家的情况与他所期望的大不相同。
namque diuturnitate externi mali tantum exarsit intestinum bellum, ut numquam in pari periculo fuerit Karthago nisi cum deleta est.
因为由于外部灾难的长期持续,内战爆发得如此剧烈,以至于迦太基除了被毁灭的时候之外,从未处于过同等的危险之中。
§2.2primo mercennarii milites, quibus adversus Romanos usi erant, desciverunt, quorum numerus erat viginti milium.
起初,他们曾用来对抗罗马人的雇佣兵叛变了,其人数达两万之众。
ii totam abalienarunt Africam, ipsam Karthaginem oppugnarunt.
他们使整个非洲陷入叛离,并围攻迦太基城本身。
§2.3quibus malis adeo sunt Poeni perterriti, ut etiam auxilia ab Romanis petierint; eaque impetrarunt.
迦太基人因这些灾难而惊恐万分,以至于甚至向罗马人请求援助,并得到了援助。
sed extremo, cum prope iam ad desperationem pervenissent, Hamilcarem imperatorem fecerunt.
但到最后,当他们几乎陷入绝望时,他们任命哈米尔卡为统帅。
§2.4is non solum hostes a muris Karthaginis removit, cum amplius centum milia facta essent armatorum, sed etiam eo compulit, ut locorum angustiis clausi plures fame quam ferro interirent.
他不仅将敌人从迦太基的城墙边赶走(尽管武装起来的敌人已达十万之众),而且还把他们逼入绝境,使他们被困在狭窄的地形中,死于饥饿的人比死于刀剑的人还要多。
omnia oppida abalienata, in eis Uticam atque Hipponem, valentissima totius Africae, restituit patriae.
所有叛离的城镇,其中包括整个非洲最强大的乌提卡和希波,他都重新收复并归还给祖国。
§2.5neque eo fuit contentus, sed etiam fines imperii propagavit, tota Africa tantum otium reddidit, ut nullum in ea bellum videretur multis annis fuisse.
他并不以此为满足,反而还扩张了帝国的疆域,使整个非洲恢复了如此巨大的安宁,以至于许多年来那里似乎从未发生过任何战争。